1[Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiæ non sedit; Incipit AUG. Liber iste intitulatur apud Hebræos Liber hymnorum, hac ratione, quia hymnus est ubi habentur verba et laus cum cantico, quod in psalmis invenitur. Intitulatur etiam, secundum quosdam, liber Soliloquiorum: quod ideo videtur fieri, quia illud quod aliquis secum rimatur, et a nullo discit, nisi a veritate sibi interius præsidente, soliloquium dicitur, verbi gratia, quemadmodum beatus Augustinus secum de natura animæ, et de natura Dei investigavit, eodem modo potest dici Propheta secum investigasse de incarnatione Filii Dei, et de reparatione humani generis. Rex David et propheta, cum prospere regnaret, volens cultum Dei magnificare, cum arcam a Philisthæis redditam, longo tempore post incertis sedibus vagantem, tandem in Jerusalem reduceret, nudus cum cithara præcedebat II Reg. 6.: sed et quatuor millia virorum elegerat, qui, non solum voce, sed etiam instrumentis musicis, psalmos canerent: quibus præposuit quatuor, Asaph, Idithun, Eman, Ethan, vel filios Core, qui a patris scelere vel sacrilegio degenerantes quem ignis consumpserat Num. 16., in cultu Dei devotissimi perstiterunt. HIERON. Psalterium est quoddam musicum instrumentum in modum litteræ compositum: et ab eo musico instrumento per quod modulatum fuit præsens opus nomen sibi sumpsit. Psalterium apud Hebræos vocatur nebel, apud Græcos,, apud Latinos vero organum. Multi dicunt David non fecisse omnes psalmos, eo quod quidam ex ipsis intitulantur in persona aliorum. Sed, ut dicit beatus Hieronymus, non sunt audiendi in hoc. Nam David composuit omnes psalmos: modo etiam apposuit, in quo multos auxiliatores habuit, quibus præfecit quatuor, videlicet Eman, Ethan, Asaph et Idithun. Divino consilio hoc fuit factum, ut psalmi intitularentur in personis aliorum, vel propter interpretationem nominum tantum, vel propter negotium, vel propter utrumque. Propter interpretationem nominum tantum, ut in persona Idithun; propter negotium, ut in persona Aggæi et Zachariæ; propter utrumque, ut in persona Salomonis; Idithun, Asaph, filii Core et cæteri hujusmodi, non fuerunt auctores psalmorum, sed præpositi artificibus qui psalmos personabant tribus modis: vel humana voce, vel musicis instrumentis, vel communiter utroque modo. Et hoc dupliciter, vel post vocem instrumento, vel post instrumentum voce: unde nomina illorum ut honorem de ministerio sumerent, titulis inseruntur maxime pro significatione rerum. Psalmus vero est instrumenti sonus, canticum humanæ vocis cantus in laudem Dei; psalmi canticum, cum post instrumentum vox, psalmus cantici, cum post vocem instrumentum. CASS. Solet quæri cur præ aliis Scripturis psalmi in Ecclesia legantur? Quod ideo est quia antiquitus apud Hebræos mos iste in templo Dei erat. Vel, quia psalmi plus mysteriorum quam cæteræ Scripturæ continent, et breviter multa dicunt, in quibus omnis lex et prophetæ et Evangelium constat. CASS. Prophetia est inspiratio vel revelatio divina, quæ eventus rerum vel per facta, vel per dicta immobili veritate pronuntiat, unde prophetia visio, propheta videns. Multis autem modis hæc gratia data est: vel per operationes hominum, ut fuit arca Nœ et sacrificium Abrahæ, et transitus maris Rubri; vel per nativitates, ut Esau et Jacob, qui futura significabant; vel per loquentes angelos, sicut locuti sunt Abrahæ, Lot et aliis; vel per visiones, sicut Isaiæ et Ezechieli, et cæteris; vel per somnia, sicut Salomoni, Joseph et Danieli; vel per nubem et vocem de cœlo, ut Moysi; vel adhuc aliis modis. David autem nullo horum, sed cœlesti aspiratione intus edoctus, Spiritu in eo loquente, completus est, ut in I Reg.: Directus est Spiritus Domini in David I Reg. 16.. Et Dominus: Si David in spiritu vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est? Matth. 22. Spiritus autem sanctus sic datus est prophetis, ut aliquando pro peccatis recederet et placatus rediret; et sicut Petrus ait: Non voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed, Spiritu sancto in 2sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.†[ Sed in lege. AUG. CASS. Hic ostenditur plenus omni bono in se. AUG. Non est laus perfecta fugere vituperanda, nisi sequantur laudanda. Quo ordine creverunt in primo, removentur a secundo. In lege. Ibid. Qui est in lege secundum legem agit, qui sub lege secundum legem agitur: ille liber, iste servus. Ibid. AMBR. Aliud est lex quæ scribitur servienti, aliud quæ mente conspicitur ab eo qui non indiget litteris. Voluntas. CASS. Ut non sit tædium laboris, nec otiosa, sed meditabitur semper. Voluntas sensus est sub lege; rationis, in lege; divinitatis, supra legem. 3Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium ejus non defluet; et omnia quæcumque faciet prosperabuntur. Et erit. Ibid. Hic ostenditur utilis nobis, dans fructum vitæ, et folia, et obumbrans, Beatus vir. Sed in lege. Et erit. Plena definitio beati viri. Hæc omnia non omni beato viro, sed soli Christo, conveniunt. Tanquam lignum. Ibid. Secundum similitudinem ligni vitæ quod est in paradiso, unde obediens homo comederet. Lignum. Ibid. In paradiso est lignum vitæ, lignum ad vitam, et lignum scientiæ boni et mali. Aquarum. AUG. Aquæ Spiritus sanctus, secundum illud: Qui crediderit in me, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ Joan. 7., et est contra æstus vitiorum. CASS. Vel per aquam, sapientia Dei, qua reficitur interior homo, ut sitis aqua. AUG. Vel mortale genus, ut Job: Aquæ multæ populi multi, quia defluunt in mortem, ut aquæ in mare. Dabit. Ibid. Dare pertinet ad rationalem sensum et ad offerentis voluntatem. Et folium. Ibid. Sicut folia fructus tegunt, ita verba Domini promissiones suas custodiunt. Et omnia. Ibid. Quid per singula. 4Non sic impii, non sic; sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ. Non sic impii. Hic de ultione iniquorum adversos terret, horum formido gratiora facit præmissa. A facie terræ. AUG. Stabilitatis æternæ, quia ut hæc terra nutrit et continet hominem, ita illa interiorem. 5Ideo non resurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum: Ideo non resurgent. Quia projicit ventus, id est, ideo quia dati sunt in reprobum sensum: ideo non resurgunt prima resurrectione, ut se judicent in consilio, ut voluntates Dei suis præferant. Vel in concilio, id est, in concordi multitudine justorum impii idololatræ, vel apostatæ. Peccatores, falsi Christiani: vel ideo non resurgunt in futuro, ut judicent, vel ut judicati in concilio, id est, in collegio justorum quiescant. In judicio, etc. In judicio quatuor erunt ordines: alii judicabunt et non judicabuntur, ut perfectissimi; alii nec judicabunt, nec judicabuntur, ut damnati infideles; alii judicabuntur et salvabuntur, ut mediocriter boni; alii judicabuntur et peribunt, ut fideles mali. In concilio. AUG. In æterno bono, quod sequi consilium fuit sanctis. Vel in concilio, in judicio, ut cum eis judicent; quia judicium est, quando diversa peccata diversis pœnis punientur; et ex hoc similitudine dicitur. Resurgunt. Quæ resurrectiones: animæ, a peccatis in præsenti; corporis, a morte in futuro, qua fiet impassibile et immortale. 6quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit.] Quoniam novit Dominus, etc., Id est, non resurgunt hi in anima, quia Deus non approbat opera eorum, sed justorum tantum.