1[Ne glorieris in crastinum, ignorans quid superventura pariat dies. Ne glorieris. Ne securus sis aliquando de futuro; quia etsi hodie servis Domino qualis esse in futurum possis, quomodo viam finire, prorsus videre non vales. Beatus homo qui semper est pavidus. 2Laudet te alienus, et non os tuum; extraneus, et non labia tua. 3Grave est saxum, et onerosa arena, sed ira stulti utroque gravior. Grave est saxum. Grave est, etc., usque ad ita mentis quoque motus examinant et castigant. Ira stulti utroque gravior, etc. De quo supra, etc., usque ad et furori frena laxat. 4Ira non habet misericordiam nec erumpens furor, et impetum concitati ferre quis poterit? 5Melior est manifesta correptio quam amor absconditus. Melior est manifesta correctio. Amor absconditus, illicitus, etc., usque ad quam studio similiter peccandi clam diligere. 6Meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta oscula odientis. 7Anima saturata calcabit favum, et anima esuriens etiam amarum pro dulci sumet. Anima saturata calcabit favum, etc. Anima divitum, etc., usque ad mortem ipsam pro Domino pati dulce habet. 8Sicut avis transmigrans de nido suo, sic vir qui derelinquit locum suum. Sicut avis transmigrans. Sicut avis ova, etc., usque ad ne a bono, quod faciebas, desistas. 9Unguento et variis odoribus delectatur cor, et bonis amici consiliis anima dulcoratur.] 10[Amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris, et domum fratris tui ne ingrediaris in die afflictionis tuæ. Melior est vicinus juxta quam frater procul. Melior est vicinus. Melior est tibi, etc., usque ad, in Jericho, et incidit, etc 11Stude sapientiæ, fili mi, et lætifica cor meum, ut possis exprobranti respondere sermonem. 12Astutus videns malum, absconditus est: parvuli transeuntes sustinuerunt dispendia. 13Tolle vestimentum ejus qui spopondit pro extraneo, et pro alienis aufer ei pignus. 14Qui benedicit proximo suo voce grandi, de nocte consurgens maledicenti similis erit. Qui benedicit proximo, id est, qui favore superfluæ laudis eum extollit, vel malis favendo, vel bona plus æquo laudando. Sed hic maledicenti assimilatur; quia vel in malo opere laudando confidentiam tribuit, vel in bono opere simplicitatem puri cordis minuit, ut quod superni amoris causa incœperat, humano favore finiat. 15Tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier comparantur. 16Qui retinet eam quasi qui ventum teneat, et oleum dexteræ suæ vocabit. 17Ferrum ferro exacuitur, et homo exacuit faciem amici sui. Ferrum ferro. Bona consolatio consilium sapientum: qui dum se invicem consolando instruunt, ferrum ferro acuitur. 18Qui servat ficum comedet fructus ejus, et qui custos est domini sui glorificabitur. 19Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus. 20Infernus et perditio numquam implentur: similiter et oculi hominum insatiabiles. Infernus. Inferni tormenta non replentur, etc., usque ad si naturam haberent sine fine vivendi. 21Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum, sic probatur homo ore laudantis. Cor iniqui inquirit mala, cor autem rectum inquirit scientiam. 22Si contuderis stultum in pila quasi ptisanas feriente desuper pilo, non auferetur ab eo stultitia ejus.] 23[Diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera: Diligenter. Pastori Ecclesiæ dicitur, etc., usque ad si tuo tempore bene paveris. 24non enim habebis jugiter potestatem, sed corona tribuetur in generationem et generationem. 25Aperta sunt prata, et apparuerunt herbæ virentes, et collecta sunt fœna de montibus. Aperta sunt prata. Aperta sunt modo pascua sacramentorum cœlestium, etc., usque ad ad spirituale subsidium data. 26Agni ad vestimentum tuum, et hædi ad agri pretium. Agni sunt ad vestimentum. Agnorum velleribus vestieris, dum bonis discipulorum obedientium moribus pastor ipse profeceris, eorumque laudabilia facta cernens, et in ornatu virtutum, et in calore dilectionis ipse gloriosus exstiteris. Hædis agrum comparas, dum peccatores ad pœnitentiam vocando, sublimiorem tibi in terra viventium locum acquiris. 27Sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos, et in necessaria domus tuæ, et ad victum ancillis tuis.] Sufficiat tibi lac caprarum. Tanta instantia pecus commissum pasce, etc., usque ad hædi pro pretio sanctorum, quibus nocuerant, ignibus tradentur.