1[Ne æmuleris viros malos, nec desideres esse cum eis: Ne æmuleris. Ne desideres imitari quos prædictis vitiis videris implicari; sed sapientiæ operam dare curato, unde subdit: Sapientia ædificabitur domus. 2quia rapinas meditatur mens eorum, et fraudes labia eorum loquuntur. 3Sapientia ædificabitur domus, et prudentia roborabitur. 4In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima. Vir sapiens. Non omnis fortis sapiens, sed e converso: quia etsi corpore debilis est, si adsit sapientia, omnino fortis, adversarii, id est diaboli, certamina vincit. 5Vir sapiens fortis est, et vir doctus robustus et validus: 6quia cum dispositione initur bellum, et erit salus ubi multa consilia sunt. 7Excelsa stulto sapientia; in porta non aperiet os suum. Excelsa stulto. Non potest stultus ad sapientiam ascendere, quia in infimis vitiorum jacet; quia etsi in præsenti se aliquid sapere putat, in porta, id est in exitu hujus vitæ, nihil fuisse inveniet. 8Qui cogitat mala facere stultus vocabitur: Qui cogitat. Aperit, quem stultum dicat: non ingenio tardum, sed eum qui vel cogitando peccat. 9cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor. 10Si desperaveris lassus in die angustiæ, imminuetur fortitudo tua.] Si desperaveris. Nihil exsecrabilius desperatione: quam qui habuerit, et in generalibus hujus vitæ laboribus, et quod pejus est, in fidei certamine, constantiam perdit. 11[Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses. Erue eos. Erue eos qui ab hæreticis decipiuntur, etc., usque ad si algore perituros, victu, veste recrea. 12Si dixeris: Vires non suppetunt; qui inspector est cordis ipse intelligit: et servatorem animæ tuæ nihil fallit, reddetque homini juxta opera sua. 13Comede, fili mi, mel, quia bonum est, et favum dulcissimum gutturi tuo. Comede, fili mi. Melli et favo comparat doctrinam sapientiæ, etc., usque ad et mora percipitur. 14Sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ: quam cum inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit. 15Ne insidieris, et quæras impietatem in domo justi, neque vastes requiem ejus. Ne insidieris. Ne quæras occasionem, etc., usque ad unde subjungit: 16Septies enim cadet justus, et resurget: impii autem corruent in malum. Septies enim cadet. Justus dicitur, et cadere, etc., usque ad sic peccato assentiunt ut non pœniteant. 17Cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas, et in ruina ejus ne exsultet cor tuum: Cum ceciderit inimicus tuus. Supra justo insidias vetuit, etc., usque ad ne te cadente in peccato, ille resipiscens sanetur. 18ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam. 19Ne contendas cum pessimis, nec æmuleris impios: 20quoniam non habent futurorum spem mali, et lucerna impiorum extinguetur. 21Time Dominum, fili mi, et regem, et cum detractoribus non commiscearis: Time Dominum, fili mi. Potest per Dominum et regem, Pater et Filius intelligi, qui eodem divinitatis honore colendi sunt: Qui enim non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum, etc. Joan. 3.. Cum detractoribus. Cum illis scilicet, etc., usque ad et auscultantium illis auditorum. 22quoniam repente consurget perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit?] 23Hæc quoque sapientibus. [Cognoscere personam in judicio non est bonum. Hæc quoque sapientibus. Quando reprobus quis repentino interitu rapitur a sæculo, etc., usque ad vel timore nunquam a via veritatis recedatur. 24Qui dicunt impio: Justus es: maledicent eis populi, et detestabuntur eos tribus. 25Qui arguunt eum laudabuntur, et super ipsos veniet benedictio. 26Labia deosculabitur qui recta verba respondet. Labia deosculabitur. Osculum pacis et amoris signum est, etc., usque ad in melius conversos. 27Præpara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum, ut postea ædifices domum tuam. Præpara. Præparato opere agrum diligenter exercere, etc., usque ad intus tota virtutum fabrica fame boni crescente destruatur. 28Ne sis testis frustra contra proximum tuum, nec lactes quemquam labiis tuis. 29Ne dicas: Quomodo fecit mihi, sic faciam ei; reddam unicuique secundum opus suum.] 30[Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti: Per agrum hominis pigri transivi, etc. Per agrum vineamque pigri ac stulti transire, etc., usque ad vel diaboli persuasione quisque negligens perdit. 31et ecce totum repleverant urticæ, et operuerant superficiem ejus spinæ, et maceria lapidum destructa erat. 32Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam. 33Parum, inquam, dormies, modicum dormitabis; pauxillum manus conseres ut quiescas: 34et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus.]