1[Melius est nomen bonum quam divitiæ multæ; super argentum et aurum gratia bona. Melius est. Nam si quis mundum universum lucraretur, merito totum contemneret, ut ejus nomen scriberetur in cœlis, ejusque memoria inter sanctos atque angelos figeretur æterna. Nomen bonum. Quod fidelium testimonio laudatur, non vulgi imperiti, unde: Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem! Gratia bona. Quia a bono pro bonis laudatur operibus quis: imo pro collatis ei donis meritorum glorificatur Pater qui in cœlis est. 2Dives et pauper obviaverunt sibi: utriusque operator est Dominus. Dives et pauper. Neque divitem propter divitias honora, neque pro inopia pauperem despice: quia opus sunt divinum, et ad imaginem, et ad opus Dei factum. 3Callidus vidit malum, et abscondit se; innocens pertransiit, et afflictus est damno. Callidus vidit malum. Multi ex principibus crediderunt, etc., usque ad et in communibus consequuntur actibus. 4Finis modestiæ timor Domini, divitiæ, et gloria, et vita. Finis modestiæ. Quia nimirum perfectio virtutum est, etc., usque ad ne pœnis forte mereatur subigi. Divitiæ et gloria. Finis modestiæ timor Domini, gloria et vita, quia perfectio virtutum est in hac vita, ut caste timeamus Deum; finis virtutum in futuro, ut divitias promissæ hæreditatis, regni cœlestis gloriam, et vitam recipiamus æternam. 5Arma et gladii in via perversi; custos autem animæ suæ longe recedit ab eis. 6Proverbium est: adolescens juxta viam suam; etiam cum senuerit, non recedet ab ea. Proverbium est. Quo semel est imbuta recens servabit odorem testa diu. Et Græca narrat historia Alexandrum magnum et moribus et incessu Leonidis pædagogi sui non potuisse carere, et vitiis quibus parvus infectus fuerat. 7Dives pauperibus imperat, et qui accipit mutuum servus est fœnerantis. 8Qui seminat iniquitatem metet mala, et virga iræ suæ consummabitur. Qui seminat iniquitatem. Patet, quia is qui vel verbo vel exemplo docet iniquitatem, sustinebit vindictam. Sed quia sequitur: Et virga iræ suæ. Illam iniquitatem videtur dicere, etc., usque ad unde: Omnes enim qui acceperint gladium, gladio peribunt Matth. 26.. 9Qui pronus est ad misericordiam benedicetur: de panibus enim suis dedit pauperi. Victoriam et honorem acquiret qui dat munera; animam autem aufert accipientium. 10Ejice derisorem, et exibit cum eo jurgium, cessabuntque causæ et contumeliæ. 11Qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem. 12Oculi Domini custodiunt scientiam, et supplantantur verba iniqui. 13Dicit piger: Leo est foris; in medio platearum occidendus sum. Dicet piger, ad bona opera, etc., usque ad aut, sicut alios justos, consumat tormentis. 14Fovea profunda os alienæ: cui iratus est Dominus, incidet in eam. 15Stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinæ fugabit eam. 16Qui calumniatur pauperem ut augeat divitias suas, dabit ipse ditiori, et egebit.] Qui calumniatur. Constat, quia rapaces, et quæ pauperibus auferunt, et quæ juste videbantur possidere, perdunt, cum in judicio pro his, quæ gesserunt, pœnas recipiunt. Fili mi. Hucusque titulus parabolarum Salomonis qui supra positus, etc., usque ad et cor apponere ad intelligendum quæ sapientes loquantur, præcipiat. 17[Inclina aurem tuam, et audi verba sapientium: appone autem cor ad doctrinam meam, 18quæ pulchra erit tibi cum servaveris eam in ventre tuo, et redundabit in labiis tuis: 19ut sit in Domino fiducia tua, unde et ostendi eam tibi hodie. 20Ecce descripsi eam tibi tripliciter, in cogitationibus et scientia: 21ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia veritatis, respondere ex his illis qui miserunt te. 22Non facias violentiam pauperi quia pauper est, neque conteras egenum in porta: 23quia judicabit Dominus causam ejus, et configet eos qui confixerunt animam ejus. 24Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum viro furioso: Noli esse amicus. Generaliter autem, etc., usque ad incipiant imitari. Homini iracundo, neque ambules cum viro. Cuilibet, præcipue Judæo, qui contra Christum et ejus discipulos vesana mente furebant, a quorum amicitia prohibentur, qui salvari curant: ne eorum vicinia, et ipsi pereant, quod casu Judæ fieri posse probatum est. 25ne forte discas semitas ejus, et sumas scandalum animæ tuæ. 26Noli esse cum his qui defigunt manus suas, et qui vades se offerunt pro debitis: Noli esse cum his, qui defigunt manus. Noli esse cum his, etc., usque ad quo indutus videbaris? 27si enim non habes unde restituas, quid causæ est ut tollat operimentum de cubili tuo? 28Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui. Ne transgrediaris. Non transgrediaris terminos Catholicæ fidei, quos ab initio statuere doctores. 29Vidisti virum velocem in opere suo? coram regibus stabit, nec erit ante ignobiles.] Vidisti virum velocem in opere suo? coram. Quemcunque velocem videris in opere suo, etc., usque ad quorum cavit errorem esse ponendum.