1[Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas: quicumque his delectatur non erit sapiens. 2Sicut rugitus leonis, ita et terror regis: qui provocat eum peccat in animam suam. Luxuriosa res. Sequitur. 3Honor est homini qui separat se a contentionibus; omnes autem stulti miscentur contumeliis. 4Propter frigus piger arare noluit; mendicabit ergo æstate, et non dabitur illi. Æstate. Regnum Dei æstati comparatur, quia nunc mœroris nostri nubila transient, et vitæ dies æterni solis claritate fulgebunt. 5Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri; sed homo sapiens exhauriet illud. 6Multi homines misericordes vocantur; virum autem fidelem quis inveniet?] 7[Justus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet. Beatos post se filios relinquet. Non ad litteram, sed exempla ejus sequentes. Unde omnes electi, filii Abrahæ quibus non præsens, sed futura beatitudo promittitur, unde, Rex qui sedit. 8Rex qui sedet in solio judicii dissipat omne malum intuitu suo. Rex qui sedit in solio judicii. Etsi in hac vita electi mala patiantur reproborum, etc., usque ad digna factis recipit. 9Quis potest dicere: Mundum est cor meum; purus sum a peccato? Qui potest dicere. Non dicit, quis habet, etc., usque ad proximorum quasi vilia despiciunt, subdit: Pondus et pondus. Diversum pondus, etc., usque ad quibus indiciis judicium nostri dirigere debeamus. 10Pondus et pondus, mensura et mensura: utrumque abominabile est apud Deum. 11Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera ejus. Ex studiis suis intelligitur. Quemcunque enim virtutibus cum modestia continentiæ, etc., usque ad sicut e contra: Amicus stultorum similis efficitur. 12Aurem audientem, et oculum videntem: Dominus fecit utrumque. Dominus fecit utrumque. Nemo ad prædicandum idoneus fratrem simplicem despiciat, etc., usque ad dans unicuique secundum mensuram donationis suæ. 13Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat: aperi oculos tuos, et saturare panibus. 14Malum est, malum est, dicit omnis emptor; et cum recesserit, tunc gloriabitur. Malum est. Qui æterna præmia in cœlis præparare desiderat, malum est, quod in præsenti debet sustinere, ut cum recesserit de mundo, glorietur, aperte prospiciens, quia non sunt condignæ passiones hujus temporis, etc. 15Est aurum et multitudo gemmarum, et vas pretiosum labia scientiæ.] Est aurum et multitudo. Hæc est gloriatio sapientis emptoris, etc., usque ad et vasis esse assimilanda pretiosis. 16[Tolle vestimentum ejus qui fidejussor extitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo. 17Suavis est homini panis mendacii, et postea implebitur os ejus calculo. Suavis est homini panis mendacii, etc. In quocunque membro quis amplius peccaverit, etc., usque ad quæ in verbis superfluis in epulando defluxerat. 18Cogitationes consiliis roborantur, et gubernaculis tractanda sunt bella. 19Ei qui revelat mysteria, et ambulat fraudulenter, et dilatat labia sua, ne commiscearis. 20Qui maledicit patri suo et matri, extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris: 21hæreditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit. Hæreditas. Qui per avaritiæ nequitiam in hac vita multiplicari appetunt, etc., usque ad abominatio est apud Deum. 22Ne dicas: Reddam malum: exspecta Dominum, et liberabit te. 23Abominatio est apud Dominum pondus et pondus; statera dolosa non est bona. Abominatio est apud Deum pondus et pondus, statera dolosa, etc. Duplex pondus et stateram dolosam habet in corde suo, etc., usque ad vel animam suam Deo in baptismo consecratam. 24A Domino diriguntur gressus viri: quis autem hominum intelligere potest viam suam? 25Ruina est homini devorare sanctos, et post vota retractare.] Ruina est homini devorare sanctos, et post vota retractare. Si peccatum est cuilibet nocere, etc., usque ad et eos qui, ut sua vota compleant, sanctos persequuntur, damnatio manet æterna. Ideo subdit: 26[Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem. Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem. Mos fuit antiquis, etc., usque ad cui rotæ est contraria corona vitæ quam repromittit Deus diligentibus se. 27Lucerna Domini spiraculum hominis, quæ investigat omnia secreta ventris. 28Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus ejus. 29Exsultatio juvenum fortitudo eorum, et dignitas senum canities. 30Livor vulneris absterget mala, et plagæ in secretioribus ventris.] Livor vulneris. Cum enim extra percutimur, etc., usque ad quia sicut venter escas, ita mens pertractando excoquit curas.