1[Sapiens mulier ædificat domum suam; insipiens exstructam quoque manibus destruet. Sapiens, etc. Destruet male vivendo, et aliquando aperte regnando, etc., usque ad de quibus aperte subdit: 2Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via. 3In ore stulti virga superbiæ; labia autem sapientium custodiunt eos. In ore stulti. Quia stulti per vaniloquium humiles, quos despiciunt, affligunt; sed hi per doctrinam sapientium, ne decipiantur, se muniunt. 4Ubi non sunt boves, præsepe vacuum est; ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis. Ubi non, etc. Hæc hærent superioribus, etc., usque ad qui Sareptanam viduam pascit a qua et ipse pascitur. 5Testis fidelis non mentitur; profert autem mendacium dolosus testis. 6Quærit derisor sapientiam, et non invenit; doctrina prudentium facilis. Quærit derisor sapientiam, etc. Ut Caiphas, etc., usque ad quia perverse quærunt, nunquam prorsus inveniunt. 7Vade contra virum stultum, et nescit labia prudentiæ. Vade contra, etc. Ideo derisor sapientiam, quam quærit, non invenit, etc., usque ad ejusque meditationi operam dare satagunt. 8Sapientia callidi est intelligere viam suam, et imprudentia stultorum errans. 9Stultus illudet peccatum, et inter justos morabitur gratia. 10Cor quod novit amaritudinem animæ suæ, in gaudio ejus non miscebitur extraneus. Extraneus. Id est reprobus, etc., usque ad unde subditur: Dominus impiorum, etc. Sapiens timet et declinat. Sicut stulti est de sua alacritate confidere, etc., usque ad aut post mortem fortiter pœnas ferat. 11Domus impiorum delebitur: tabernacula vero justorum germinabunt. 12Est via quæ videtur homini justa, novissima autem ejus deducunt ad mortem. 13Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat. 14Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus.] 15[Innocens credit omni verbo; astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni; servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via ejus. 16Sapiens timet, et declinat a malo; stultus transilit, et confidit. 17Impatiens operabitur stultitiam, et vir versutus odiosus est. Impatiens, etc. Reprehensibilis quidem est impatiens, etc., usque ad inter reprobos æstimatur. 18Possidebunt parvuli stultitiam, et exspectabunt astuti scientiam. 19Jacebunt mali ante bonos, et impii ante portas justorum. Jacebunt mali ante bonos. Videntes tormenta eorum, etc., usque ad ad videnda eorum supplicia. 20Etiam proximo suo pauper odiosus erit: amici vero divitum multi. 21Qui despicit proximum suum peccat; qui autem miseretur pauperis beatus erit. Qui credit in Domino misericordiam diligit. 22Errant qui operantur malum; misericordia et veritas præparant bona. 23In omni opere erit abundantia; ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas. 24Corona sapientium divitiæ eorum; fatuitas stultorum imprudentia. Fatuitas stultorum. Imprudentia, quasi improvidentia dicitur. 25Liberat animas testis fidelis, et profert mendacia versipellis.] Liberat animas testis fidelis. Catholicus prædicatur, qui testimonia Scripturarum fideliter prædicat, et profert; hæreticus mendacia. Profert mendacia. Alia translatio: Incendit autem mendacio animas dolosus deceptor. Versipellis, id est diabolus, qui mala, quæ suggerit, bona mentitur: et dum bona promittit æterna, ducit ad tormenta. 26[In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis ejus erit spes. In timore Domini. Timor Domini fiduciam fortitudinis præstat, etc., usque ad speraverunt in Domino. 27Timor Domini fons vitæ, ut declinent a ruina mortis. Timor Domini. Hæc est spes eorum, etc., usque ad unde, Initium sapientiæ timor Domini Psal. 9.. 28In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ignominia principis. 29Qui patiens est multa gubernatur prudentia; qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam. 30Vita carnium sanitas cordis; putredo ossium invidia. Vita carnium. Per carnem infirma, per ossa firma. Si mentis innocentia custoditur, etsi quæ foris infirma sunt, quandoque roborantur; unde subdit: Putredo ossium invidia, quia per livoris vitium ante oculos Dei pereunt ea quæ humanis oculis fortia videntur. Ossa enim per invidiam putrescere, est robusta quæque perire. 31Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus; honorat autem eum qui miseretur pauperis. 32In malitia sua expelletur impius: sperat autem justus in morte sua. 33In corde prudentis requiescit sapientia, et indoctos quosque erudiet. 34Justitia elevat gentem; miseros autem facit populos peccatum. 35Acceptus est regi minister intelligens; iracundiam ejus inutilis sustinebit.]