1[Statera dolosa abominatio est apud Dominum, et pondus æquum voluntas ejus. Statera dolosa. Vel pecuniæ vel judicii, etc., usque ad et actioni congruit. 2Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia; ubi autem est humilitas, ibi et sapientia. Ubi fuerit superbia. Superbi, vel contumeliose se gerunt per contemptum sive per ignorantiam disciplinæ, vel proximis contumeliam ingerunt, vel qui se exaltat humiliabitur. 3Simplicitas justorum diriget eos, et supplantatio perversorum vastabit illos. 4Non proderunt divitiæ in die ultionis; justitia autem liberabit a morte. 5Justitia simplicis diriget viam ejus, et in impietate sua corruet impius. 6Justitia rectorum liberabit eos, et in insidiis suis capientur iniqui. 7Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes, et exspectatio sollicitorum peribit. Mortuo homine impio. Hoc Origenes nescivit, etc., usque ad et ad eos fortasse pertinet quod sequitur. Exspectatio sollicitorum. Sollicitudo bonorum est implere Dei præcepta; at malorum scienter peccantium, quod æternam rapientur ad pœnam. Ideoque exspectatio illorum coronabitur; istorum damnabitur, etiam ante judicium, damuante propria conscientia. 8Justus de angustia liberatus est, et tradetur impius pro eo.] 9[Simulator ore decipit amicum suum; justi autem liberabuntur scientia. Simulator. Hæreticus simulans catholicam doctrinam, decipit auditorem suum. Qui veritatem sequuntur Evangelii liberabuntur sapientia catholica, ne decipula decipiantur hæretica. 10In bonis justorum exsultabit civitas, et in perditione impiorum erit laudatio. 11Benedictione justorum exaltabitur civitas, et ore impiorum subvertetur. 12Qui despicit amicum suum indigens corde est; vir autem prudens tacebit. Qui despicit, etc. Non est despiciendus, qui nos simpliciter amat, etsi quid inepte agat: qui enim hoc facit, indiget sapientia. Prudens autem publice tacet, occulte castigat, quod melius in sequentibus aperitur. 13Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana; qui autem fidelis est animi, celat amici commissum. 14Ubi non est gubernator, populus corruet; salus autem, ubi multa consilia. Ubi non est gubernator, populus corruet, salus autem ubi multa consilia. Ne enim putares, etc., usque ad ut a pluribus corrigatur. 15Affligetur malo qui fidem facit pro extraneo; qui autem cavet laqueos securus erit. Affligetur. Ad litteram patet, etc., usque ad seipsum ante districti judicis oculos ultione dignum reddet. Qui autem cavet laqueos securus erit. Securus erit in futuro qui nunc bene formidolosus et sua peccata per pœnitentiam curat, et ab impœnitentium societate se immunem servat. 16Mulier gratiosa inveniet gloriam, et robusti habebunt divitias.] 17[Benefacit animæ suæ vir misericors; qui autem crudelis est, etiam propinquos abjicit. 18Impius facit opus instabile, seminanti autem justitiam merces fidelis. 19Clementia præparat vitam, et sectatio malorum mortem. 20Abominabile Domino cor pravum, et voluntas ejus in iis qui simpliciter ambulant. 21Manus in manu non erit innocens malus; semen autem justorum salvabitur. Manus in manu. Qui manum jungit in manu, etc., usque ad unde præmissum est: Abominabile Domino cor pravum. 22Circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra et fatua. Circulus aureus in naribus, etc. Si suis naribus circulum auri fixeris, etc., usque ad quia carnalibus deditus. 23Desiderium justorum omne bonum est; præstolatio impiorum furor. 24Alii dividunt propria, et ditiores fiunt; alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt. 25Anima quæ benedicit impinguabitur, et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur. 26Qui abscondit frumenta maledicetur in populis; benedictio autem super caput vendentium. 27Bene consurgit diluculo qui quærit bona; qui autem investigator malorum est, opprimetur ab eis. Bene consurgit diluculo qui quærit bona, etc., id est ad vitam consurgit in tempore resurrectionis, quia nunc bona agit in tempore operationis. Qui autem mala, quæ dicat vel agat, inquirit, eorum pondere ab altioribus retardatur. 28Qui confidit in divitiis suis corruet: justi autem quasi virens folium germinabunt. Justi autem quasi, etc. Quasi, qui spe futurorum præmiorum bona faciunt in præsenti, juste, quod sperant, accipiunt. Virens quippe in arbore folium, fructus, quos nondum ostendit, signat affuturos: et justi quasi virens folium germinant, qui spe salvi facti in fidei ac virtutum gratia proficere non cessant. 29Qui conturbat domum suam possidebit ventos, et qui stultus est serviet sapienti. Qui stultus est. Impius vivit pio; ille damnatur, iste accipit bravium, pro quo certabat. 30Fructus justi lignum vitæ, et qui suscipit animas sapiens est. Qui suscipit. Qui animarum curam pro Domino suscipit, etc., usque ad ut sublimius cum Domino regnet, procurat. 31Si justus in terra recipit, quanto magis impius et peccator !] Si justus. Si martyres tanta patiuntur injuste, etc., usque ad etsi enim impii non sumus, certe si peccatores nos esse negamus, nosipsos seducimus, et veritas in nobis non est.