1Factum est autem in die qua complevit Moyses tabernaculum, et erexit illud, unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa ejus: Factum est autem, etc., tabernaculum. RAB. in Num., tom. 2. Ecclesiam vel perfectos, in quibus aromata virtutum et orationum adolentur, vel humanitatem Christi: in qua hostiam nostræ redemptionis Patri exhibuit. Ipse enim sacerdos, ipse hostia, et altare; quia in potestate mortem tenens propria voluntate suscepit. Unde: Nemo tollit animam meam a me, sed ego pono eam, et iterum sumo eam Joan. 10.. 2obtulerunt principes Israël et capita familiarum, qui erant per singulas tribus, præfectique eorum, qui numerati fuerant, Principes Isræl et capita, etc. RAB. in Num. Patriarchæ, prophetæ et apostoli, etc., usque ad fiet illis a Patre meo. 3munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bobus. Unum plaustrum obtulere duo duces, et unum bovem singuli, obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi. Sex plaustra. RAB. Plaustra quæ filii Isræl Levitis ad subvectionem tabernaculi obtulerunt, temporalia solatia significant, quæ devoti populi prædicatoribus compensant, ut sine cura et impedimento divino vacent obsequio. Ut et qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivant: Si enim seminant spiritualia, non est magnum si metunt temporalia I Cor. 9.. Plaustra recte fide et misericordiæ affectu ornata ut Deo sint accepta, duodecim sunt boves: qui enim in obsequio sanctorum laborant sub jugo apostolicæ doctrinæ omnia honeste et ordinate faciunt. Vel boves, doctores accipimus, qui in agro Domini digne operantur. De quibus dicitur: Non alligabis os bovis triturantis Deut. XXV; I Tim. 5.. Qui enim apostolicam normam vivendo et prædicando conservant dupli honore honorandi sunt. Unum bovem, etc. ID. Quia unitas fidei, etc., usque ad tabernaculum Dei cum debito obsequio properare debere. 4Ait autem Dominus ad Moysen: 5Suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi, et trades ea Levitis juxta ordinem ministerii sui. 6Itaque cum suscepisset Moyses plaustra et boves, tradidit eos Levitis. 7Duo plaustra et quatuor boves dedit filiis Gerson, juxta id quod habebant necessarium. 8Quatuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum, sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis. 9Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves: quia in sanctuario serviunt, et onera propriis portant humeris. Filiis aut. Cat. RAB. Superius scriptum est, etc., usque ad nec ipsi qui habere aliquid exercitii et eruditionis videntur. 10Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris, die qua unctum est, oblationem suam ante altare. Obtulerunt duces in dedicationem altaris die qua. Unusquisque pro posse suo, fidem, doctrinam, et operationem bonam ad profectum et honorem Ecclesiæ debet offerre. Unctum est, oblationem suam ante altare. Tempore incarnationis, quando post resurrectionem et ascensionem susceperunt discipuli Spiritus sancti effusionem Act. 2.. 11Dixitque Dominus ad Moysen: Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris. Duces per singulos dies offerant munera. Prædicatores recti itineris duces, qui licet eamdem fidei doctrinam, et boni operis eadem exempla offerant, pro diversitate tamen loci et temporis oblationes distribuunt. 12Primo die obtulit oblationem suam Nahasson filius Aminadab de tribu Juda: 13fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum, phiala argentea habens septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium: Acetabulum argenteum. Hæc habent os angustum, et angustiam litteræ legis, et obscuritatem prophetarum significant. Varia vasa ad offerenda libamina facta, variæ sunt distinctiones verbi pro varia capacitate auditorum. Aliter enim sapientes, aliter insipientes; aliter divites, aliter pauperes; aliter sani, aliter infirmi docendi sunt; aliter rudis populus Judæorum sub umbra legis, aliter Christianus in veritate Evangelii legis mysteria explanata conspiciens, in virum perfectum nutriendus est. 14mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso: 15bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: 16hircumque pro peccato: 17et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc est oblatio Nahasson filii Aminadab. 18Secundo die obtulit Nathanaël filius Suar, dux de tribu Issachar, 19acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium: Phialam argenteam habens septuaginta siclos, etc. Spiritualis scientia in lege et in Evangelio est, quæ spirituali gratia ministrante ad salutem hominum scripta et prolata est, hinc rite sacrificium fit, quia nihil tam acceptum Deo, quam meditatio legis cum exsecutione operis. RAB., in Num., tom. 2. Phiala prius de vitro facta, etc., usque ad in Novo Testamento manifestius datus est. 20mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso: Mortariolum. RAB. Cor electorum divina sapientia plenum, continens aromata virtutum, unde dicitur: Quia multitudinis credentium erat cor unum et anima una Act. 4.. Ex decem siclis, etc. ID. Quia cum impletione decem mandatorum odorem doctrinæ et orationis emittunt, ut denarium æternæ vitæ accipere mereantur. 21bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: Bovem de armento, etc. ID. Hæc diversas personas, etc., usque ad nostram vitam semper in meliora reformare certaremus. Bovem offert, qui utilem in Ecclesia Dei proximis laborem impendit; arietem, qui se et alios in via justitiæ dirigit; agnum anniculum, qui simplex est et innocens. Hæc omnia in holocaustum pro solius Dei amore et desiderio æternæ vitæ. Hircum pro peccato offert, qui pro peccatis suis pœnitere et orare non desistit. In sacrificium pacificorum offert duos boves, qui cum bonis operibus implet duo præcepta charitatis, Dei scilicet dilectionem, custodiendo mandata ejus; et proximi consulendo necessitatibus, in quibus tota lex pendet et prophetæ. Offert autem arietes quinque hircos quinque, agnos anniculos quinque, quia quinque sensus corporis in via veritatis fortiter ducit, et a peccatis compescit, et simplicitatis exemplar proponit. 22hircumque pro peccato: 23et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Nathanaël filii Suar. 24Tertio die princeps filiorum Zabulon, Eliab filius Helon, 25obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum similia conspersa oleo in sacrificium: 26mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: 27bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: 28hircumque pro peccato: 29et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc est oblatio Eliab filii Helon. 30Die quarto princeps filiorum Ruben, Elisur filius Sedeur, 31obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: 32mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: 33bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: 34hircumque pro peccato: 35et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Elisur filii Sedeur. 36Die quinto princeps filiorum Simeon, Salamiel filius Surisaddai, 37obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: 38mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: 39bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: 40hircumque pro peccato: 41et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Salamiel filii Surisaddai. 42Die sexto princeps filiorum Gad, Eliasaph filius Duel, 43obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: 44mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: 45bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: 46hircumque pro peccato: 47et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Eliasaph filii Duel. 48Die septimo princeps filiorum Ephraim, Elisama filius Ammiud, 49obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: 50mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: 51bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: 52hircumque pro peccato: 53et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Elisama filii Ammiud. 54Die octavo, princeps filiorum Manasse, Gamaliel filius Phadassur, 55obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: 56mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: 57bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: 58hircumque pro peccato: 59et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Gamaliel filii Phadassur. 60Die nono princeps filiorum Benjamin, Abidan filius Gedeonis, 61obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: 62et mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: 63bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: 64hircumque pro peccato: 65et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Abidan filii Gedeonis. 66Die decimo princeps filiorum Dan, Ahiezer filius Ammisaddai, 67obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: 68mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: 69bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: 70hircumque pro peccato: 71et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Ahiezer filii Ammisaddai. 72Die undecimo princeps filiorum Aser, Phegiel filius Ochran, 73obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: 74mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: 75bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: 76hircumque pro peccato: 77et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Phegiel filii Ochran. 78Die duodecimo princeps filiorum Nephthali, Ahira filius Enan, 79obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila oleo conspersa in sacrificum: 80mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: 81bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: 82hircumque pro peccato: 83et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Ahira filii Enan. 84Hæc in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israël, in die qua consecratum est: acetabula argentea duodecim: phialæ argenteæ duodecim: mortariola aurea duodecim: 85ita ut centum triginta siclos argenti haberet unum acetabulum, et septuaginta siclos haberet una phiala: id est, in commune vasorum omnium ex argento sicli duo millia quadringenti, pondere sanctuarii: Duo millia, etc. RAB. In vasis argenteis, etc., usque ad illuc non pervenitur. 86mortariola aurea duodecim plena incenso, denos siclos appendentia pondere sanctuarii: id est, simul auri sicli centum viginti: Mortariola aurea duodecim. ID. Quorum singula denos siclos habent, et simul omnia auri centum viginti siclos, corda electorum significant scientiam legis in omnibus servare secundum apostolicam doctrinam. Duodecies enim deni centum viginti faciunt, quo numero primitiva Ecclesia in Jerusalem Spiritum paracletum accipit Act. 2.. Unde subditur: Pondere, etc. ID. Sanctuarium enim Ecclesia est, cujus regulam fidei et intelligentiæ sequentes, omnia quæ in lege et prophetis scripta sunt nobis salubria esse credimus. Quidquid autem extra Ecclesiæ unitatem sentitur et intelligitur aut servatur, animæ damnationem parit. 87boves de armento in holocaustum duodecim, arietes duodecim, agni anniculi duodecim, et libamenta eorum: hirci duodecim pro peccato. Boves, etc. ID. Boves, arietes et agni duodenario numero comprehensi, illos significant, qui vel in officio doctoris, vel in principatu alicujus honoris, vel simpliciter viventes, omnia secundum doctrinam apostolicam et propheticam agere student. Hirci, etc. ID. Hi sunt qui pœnitentiam student secundum regulam apostolicæ fidei perficere. 88In hostias pacificorum, boves viginti quatuor, arietes sexaginta, hirci sexaginta, agni anniculi sexaginta. Hæc oblata sunt in dedicatione altaris, quando unctum est. Boves, etc. ID. In his spiritualis scientia cum bonorum operum perfectione significatur, quia viginti quatuor horis cursus diei peragitur: lumen scientiæ et fidei omni Christiano necessarium esse significant. Sexaginta. Sexagenarius, id est, sexties denarius perfectionem mandatorum monstrat. Necesse est enim ut prælati, subditi, et pœnitentes omnia secundum Ecclesiæ doctrinam faciant, quatenus oblatio eorum ritum et ordinem teneat pacificorum, ut Dei gratiam mereantur, non offensam. 89Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum fœderis, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubim, unde et loquebatur ei. Cumque, etc. GREG., lib. XXXIII Moral., cap. 21, tom. 2. Quid est quod Moyses, etc., usque ad et quomodo benigne descendit ad infima, valenter recurrit ad summa. De propitiatorio. Quia per gratiam divinæ propitiationis post culpam prævaricationis aperuit nobis Deus viam veritatis. Inter duos cherubin. Quia per angelicam visionem, non in sua substantia apparuit Deus Moysi; unde: Lex ordinata per angelos in manu mediatoris Gal. 3.. Vel quia per utrumque Testamentum consona voce ad fidem veritatis nos erudit; vel, quia per Filium, qui in medio duorum Testamentorum in carne apparuit, locutus est Pater humano generi.