1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 2Loquere ad filios Israël, et dices ad eos: Vir, sive mulier, cum fecerint votum ut sanctificentur, et se voluerint Domino consecrare: 3a vino, et omni quod inebriare potest, abstinebunt. Acetum ex vino, et ex qualibet alia potione, et quidquid de uva exprimitur, non bibent: uvas recentes siccasque non comedent A vino et omni quod inebriare potest, RAB. in Num. In duodecima mansione, etc., usque ad et corruptione veteris nequitiæ delectantur. 4cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur: quidquid ex vinea esse potest, ab uva passa usque ad acinum non comedent. 5Omni tempore separationis suæ novacula non transibit per caput ejus usque ad completum diem, quo Domino consecratur. Sanctus erit, crescente cæsarie capitis ejus. Novacula non transibit. ID. Id est, nec dolum, nec malitiam in mente retinebit, ne polluatur, scilicet, cæsaries capitis, id est, cogitatio mentis. Sed innocentiam teneat usque ad finem vitæ. Aliter enim non erit votum acceptabile. Qui autem perseveraverit, salvus erit Matth. 10.. 6Omni tempore consecrationis suæ, super mortuum non ingredietur, Super mortuum non ingredietur. ID. Id est, mortuum in peccatis non imitabitur, nec iniquitatis ejus vitam ingredietur, ne perdat laborem suum. Non enim qui inchoat, sed qui consummat, coronabitur II Tim. 2.. 7nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur, quia consecratio Dei sui super caput ejus est. Nec super patris ID. Id est, nullus carnalis eum retrahat affectus, omnis persona, omnis dignitas, omnis consanguinitas Christi servitio postponenda est. Consecratio Dei. ID. Id est, Spiritus sancti gratia in corde ejus diffusa est, unde: Nolite contristare Spiritum sanctum, in quo signati estis omnes Ephes. 4.. 8Omnibus diebus separationis suæ sanctus erit Domino. Omnes dies separationis. Id est, usque in finem perseveret sine contaminatione peccati atque delicti. 9Sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo, polluetur caput consecrationis ejus: quod radet illico in eadem die purgationis suæ, et rursum septima. Sin autem mortuus fuerit. ID. Id est, si mortali peccato pollutum imitari voluerit, et usque ad consensum descenderit, sciat necesse est ejus continentiam esse pollutam, et caput radendum, id est, mentem purgandam a prava cogitatione et noxia delectatione. Radet illico. ID. Tempore scilicet compunctionis, quo cognoscit se deliquisse, statim se emendare studeat et semper similem ruinam timeat. 10In octava autem die offeret duos turtures, vel duos pullos columbæ sacerdoti in introitu fœderis testimonii. Duos turtures. ID. Turtures castitatem, pulli columbarum simplicitatem significant. Qui ergo vult ad resurrectionem bonorum pervenire, offerat vero sacerdoti, id est, Christo, castitatem mentis et corporis, et simplicitatem in fide catholica, per quam in Ecclesiam intrat, ut per tanti pontificis opitulationem expietur. 11Facietque sacerdos unum pro peccato, et alterum in holocaustum, et deprecabitur pro eo, quia peccavit super mortuo: sanctificabitque caput ejus in die illo: Et deprecabitur. ID. Unde: Advocatus noster apud Patrem Joan. 1. Vel quia faciet nos deprecari secundum illud: Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus Rom. 8.. 12et consecrabit Domino dies separationis illius, offerens agnum anniculum pro peccato: ita tamen ut dies priores irriti fiant, quoniam polluta est sanctificatio ejus. Ut dies priores. Nihil de pristina conversatione præsumat, sed in sola Dei gratia confidat, cujus dono percipit veniam et requiem sempiternam. Polluta est sanctificatio, unde: Cum conversus fuerit justus a justitia sua et fecerit iniquitatem, omnes justitiæ ejus oblivioni tradentur Ezech. 18.. Ista est lex consecrationis. Postquam legislator Nazaræum instruxit quomodo mundetur, si ejus consecratio super mortuo polluatur, addit quomodo post completum votum se præsentet Domino, cum oblatione gratias redditurus, mystice innuens continentis vitam cum oblatione operis et munditia cordis in fine bono Domino placituram. 13Ista est lex consecrationis. Cum dies, quos ex voto decreverat, complebuntur, adducet eum ad ostium tabernaculi fœderis, 14et offeret oblationes ejus Domino, agnum anniculum immaculatum in holocaustum, et ovem anniculam immaculatam pro peccato, et arietem immaculatum, hostiam pacificam, Agnum anniculum. Hunc offert, qui totam spem suam in ejus immolatione ponit, de quo dicitur: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi Joan. 1. Hunc in holocaustum offert, cum pro ejus amore carnes mortificando totam vitam suam ardore charitatis incensam Domino consecrat. AUG., quæst. 12 in Num. Alia littera, etc., usque ad et hoc sacrificium salutaris, quod prius dixerat, in salutare. RAB. Agnum offert in holocaustum, qui Deo exhibet simplicitatem cordis, cum devotione charitatis; ovem, quæ innocentiæ exemplum ostendit; arietem vero pacificam hostiam, cum se in via Dei bene regit, et carnem rebellem animæ imperio subjicit. Et ovem. Ovem offert pro peccato, qui Christum innocentem pro peccato humani generis fideliter credit oblatum. Et arietem. Hoc fit cum ipsum esse confidit, qui per dispensationem carnis cœlestia et terrestria pacificavit, evacuans omnem principatum et potestatem; quem Deus exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, etc. 15canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sint oleo, et lagana absque fermento uncta oleo, ac libamina singulorum: Et lagana: veterem legem a Spiritu sancto dictatam et temperatam ad utilitatem humanam. Absque fermento: quia spiritualis gratia in lege et in Evangelio recte intelligentibus patet. 16quæ offeret sacerdos coram Domino, et faciet tam pro peccato, quam in holocaustum. Quæ offeret. Meritum et laborem, cujusque meditationem, et observationem legis in conspectu Dei remunerando præsentans, scilicet, ad ingressum vitæ cœlestis, peracto boni operis certamine, perducit. 17Arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino, offerens simul canistrum azymorum, et libamenta quæ ex more debentur. Arietem vero: dignum scilicet ostendens mercede quietis perpetuæ, tanquam principem sui vel aliorum; et ducem optimum, qui se bene rexit, et duxit in semita mandatorum Dei, secundum doctrinam Scripturarum et gratiam spiritualium charismatum. GREG., lib. 2, Moral., cap. 39. Quid est quod Nazaræi capillos nutriunt? etc., usque ad devotionis perfectione consumat. 18Tunc radetur nazaræus ante ostium tabernaculi fœderis cæsarie consecrationis suæ: tolletque capillos ejus, et ponet super ignem, qui est suppositus sacrificio pacificorum: 19et armum coctum arietis, tortamque absque fermento unam de canistro, et laganum azymum unum, et tradet in manus nazaræi, postquam rasum fuerit caput ejus. Et armum coctum arietis, tortamque. Fortitudinem scilicet operis, coctam et probatam igne tribulationis, facit summus sacerdos sanctum suum offerre Deo Patri. Et laganum, scientiam scilicet legis, dono Spiritus sancti juvans in opere consummare. 20Susceptaque rursum ab eo, elevabit in conspectu Domini: et sanctificata sacerdotis erunt, sicut pectusculum, quod separari jussum est, et femur. Post hæc, potest bibere nazaræus vinum. Elevabit: bona scilicet, quæ continens operatur, Patri præsentabit, et perpetua mercede faciet remunerari. Sacerdotis, quia ad ejus gloriam pertinet quidquid Nazaræus bene voluit et opere consummavit: Ipse enim est qui operatur in nobis et velle et perficere Philip. 2.. Post hæc, id est, post rectam intentionem, discretam promissionem, operis perfectionem, et mercedis retributionem. Bibere: plene et libere haurire spirituale donum, unde: Torrente voluptatis tuæ potabis eos Psal. 35.. 21Ista est lex nazaræi, cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suæ, exceptis his, quæ invenerit manus ejus: juxta quod mente devoverat, ita faciet ad perfectionem sanctificationis suæ. 22Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Locutusque est. Moses legem, Aaron sacerdotium, et filii ejus ordinem Ecclesiæ significant. Docet ergo Dominus per legem sacerdotum ordinem, quomodo populum prædicatione ædificent, frequenti oratione et benedictione confirment. RAB., ubi supra. Moses multiplicem habet significationem, etc., usque ad dum tabernaculum complet, erigit et ungit. 23Loquere Aaron et filiis ejus: Sic benedicetis filiis Israël, et dicetis eis: 24Benedicat tibi Dominus, et custodiat te. Benedicat. ID. Notandum quia in hac benedictione nomen Domini tertio inducitur, ut sancta Trinitas intelligatur a quo et per quem et in quo omnia bona sunt petenda et impetranda, quia ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia. Et custodiat. ID. Benedictionem quam percepisti, sua conservet gratia: Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam Psal. 126.. 25Ostendat Dominus faciem suam tibi, et misereatur tui. Ostendat. Ostensio vultus Dei propitiatio est, et veræ salutis ostensio; unde: Ostende faciem tuam, et salvi erimus Psal. 77.. 26Convertat Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem. Convertat, etc. Conversio vultus significat misericordiam, aversio iram; unde: Respice in me et miserere mei Psal. 118.. Et alibi: Quare avertis faciem tuam, et oblivisceris inopiæ nostræ? Psal. 43. Rogandum est ergo ut cujus auxilium avertimus a nobis peccando, per pietatem suam vultum suum super nos illuminare dignetur, ut nos ab inimicis eruens, tribuat perpetuam pacem. 27Invocabuntque nomen meum super filios Israël, et ego benedicam eis. Invocabunt. ID. Sacerdotum est nomen Domini invocare: Domini autem, quod petitur, perficere. Nemo ergo sibi tribuat quod sola Trinitas cui vult præstat.