1Hæ sunt mansiones filiorum Israël, qui egressi sunt de Ægypto per turmas suas in manu Moysi et Aaron, Hæ sunt mansiones, etc. ORIG., hom. 27 in Num. Diversas creavit Deus ciborum differentias, etc., usque ad aliam vero, qua post resurrectionem ascensura ad cœlos, non subito nec importune condescendit, sed per multas mansiones, in quibus singulis lumine sapientiæ illustrata ad ipsum patrem luminum perveniat. Per turmas suas. Septuaginta sic: Cum virtute sua, Christo, scilicet, qui est Dei virtus et Dei potentia. Cum ipso ergo ascenditur, qui ad nos descendit ut ascenderemus. Qui enim descendit, ipse est qui ascendit, etc. Ephes. 4.. Unde: Tecum descendam in Ægyptum, etc. Genes. 46.. Ideo, non erat in tribubus eorum infirmus. In manu Moysi et Aaron quas descripsit, etc. ORIG., ibid. Non enim tantum scientiam legis et fidei, etc., usque ad unum enim opus utriusque manus est, et una perfectionis expletio. 2quas descripsit Moyses juxta castrorum loca, quæ Domini jussione mutabant. Moyses juxta castrorum loca, quæ Domini jussione, etc. Et scripsit Moyses profectiones eorum et mansiones per verbum Domini, ut scilicet legentes quantæ nobis immineant profectiones et mansiones, præparemus nos ad hanc viam, nec segniter tempus nostrum consumamus: ne dum vanitatibus immoramur, et singulis quæ ad visum, auditum, tactum, odoratum, gustumque veniunt, delectamur, prætereat tempus, nec spatium viæ expleamus, sed in medio deficiamus quasi in deserto. Idcirco enim venimus in hunc mundum, ut transeamus de virtute in virtutem, neque permaneamus pro terrenis in terra, sicut ille qui dicebat: Anima, habes multa bona: manduca, bibe et lætare Luc. 12.. Ait enim illi Dominus: Stulte, auferetur a te hac nocte anima tua Ibid.. Non dixit in hac nocte, nec in hac die, sed hac nocte: nocte enim perimitur, sicut primogenita Ægyptiorum, quia dilexit mundum et tenebras ejus, socius rectorum mundi hujus, tenebrarum harum. Tenebræ autem et nox mundus iste dicitur, pro his qui in ignorantia vivunt, nec lumen veritatis recipiunt, et ideo de Ramesse ad Soccoth non transeunt. 3Profecti igitur de Ramesse mense primo, quintadecima die mensis primi, altera die Phase, filii Israël in manu excelsa, videntibus cunctis Ægyptiis, Profecti igitur, etc. Filii Isræl adhuc in Ægypto positi quartadecima die fecerunt pascha, et initium quoddam festivitatis. Sequenti ergo die, qui est primus azymorum, quinto decimo, scilicet primi mensis, profiscuntur de Ramesse, et veniunt in Soccoth, ut ibi faciant festivitates azymorum, vel diem. Quis hæc intelligat? Quis vel ex parte cognoscat? sicut Apostolus dicit: Ex parte scimus, et ex parte prophetamus I Cor. 13.. Quis enim intelligit quomodo ex parte dies festos agimus, ut nemo nos judicet in parte diei festi, aut neomeniæ, aut sabbati? Coloss. 2. Omnis enim dies festus, qui hic agitur, in parte geritur, non in integro: sed cum exieris de Ægypto, tunc erit tibi perfecta festivitas. Scito tamen quia post illud pascha, quod in Ægypto factum est semel, invenitur in deserto aliud celebratum cum lex data est: et post hæc nusquam geri nisi in terra promissionis. ORIG. Hic ordo et distinctio mansionum valde necessaria est, etc., usque ad proficiscitur ex Soccoth, et applicat in Ethan. Manu excelsa. Ubi non est humanum opus, neque terrenum, sed divinum, ibi excelsa manus nominatur: per manum enim opus intelligitur. 4et sepelientibus primogenitos, quos percusserat Dominus (nam et in diis eorum exercuerat ultionem), Et in diis eorum. Omnes dii gentium dæmonia. In quibus faciet Dominus vindictam in die judicii. Facit et nunc, cum qui ab illis deceptus fuerat, ut idola coleret, per verbum Domini conversus Deum colit; vel cum fornicator ad pudicitiam convertitur, et se errasse deplorat, ipsius pœnitentiæ lacrymis uritur dæmon; vel de superbia ad humilitatem, de luxuria ad parcimoniam. Quantis eos putas agi tormentis, si quem videant vendere omnia sua, et dare pauperibus, et tollere crucem suam, et sequi Christum: vel cum viderint fraudis suæ nebulas per agnitionem divinæ legis reserari? Non enim sine ipsis consummatur peccatum. Nobis ergo summopere agendum est, ne Ægyptiorum primogenita, vel deos eorum, quos Dominus exstinxit, resuscitemus in nobis, si dederimus eis locum operandi in nobis quæ Dominus odit. Sic enim Dominus puniet deos Ægyptiorum de emendatione nostra et conversatione. 5castrametati sunt in Soccoth. In Soccoth. In tabernaculis. Dum enim peregrinamur in corpore, in tabernaculis habitamus. Cum exierimus de Ægypto, id est, de sæculo, primum tabernacula figimus, scientes quia ad ulteriora, et ad terram sanctam, cœlestem scilicet, properamus. 6Et de Soccoth venerunt in Etham, quæ est in extremis finibus solitudinis. De Soccoth. ORIG., hom. 27. Proficiscuntur ex Soccoth, etc., usque ad ut non ibi moretur, sed ut victoriam consequatur. In Etham. Etham sana fortitudo, vel professio, in qua fortitudinem et robur assumimus, ne in via deficiamus. HIERON., epist. ad Fabiolam. Quarta mansio est Phihahiroth, etc., usque ad falso sibi assumens vocabulum virtutis et dexteræ, cum totus sit in sinistra. 7Inde egressi venerunt contra Phihahiroth, quæ respicit Beelsephon, et castrametati sunt ante Magdalum. 8Profectique de Phihahiroth, transierunt per medium mare in solitudinem: et ambulantes tribus diebus per desertum Etham, castrametati sunt in Mara. In Mara, etc. ID., ibid. Quinta mansio est Mara, etc., usque ad ne refugias ergo applicare ad amaritudinem. 9Profectique de Mara, venerunt in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum, et palmæ septuaginta: ibique castrametati sunt. In Elim ubi erant. Profectique de amaritudine venerunt in Elim, ubi sunt duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmæ erant. Vides post amaritudines et tentationum asperitates quam amœna te suscipiant loca! Non venisses ad palmas, nisi tentationum amaritudines pertulisses; nec ad dulcedinem fontium, nisi tristia et aspera superasses. Non quod in his sit finis itineris et perfectio cunctorum, sed dispensator animarum Deus interserit laboribus quædam refrigeria, quibus recreata anima promptior reddatur ad aliquos labores. Elim interpretatur arietes: arietes sunt duces gregis, hi sunt apostoli duces gregis Christi, qui sunt etiam duodecim fontes. Sed quia non solum illos elegit Christus, sed et alios septuaginta, ideo septuaginta arbores scribuntur esse palmarum, et ipsi enim apostoli nominantur; unde Paulus: Deinde apostolis omnibus. Hæc te amœnitas post amaritudinem, hæc requies post laborem, hæc gratia suscipiat tentationem. 10Sed et inde egressi, fixerunt tentoria super mare Rubrum. Profectique de mari Rubro, Sed et inde egressi, etc., super mare Rubrum. Quia post apostolicam doctrinam et dulces fructus triumphorum, interdum apparent præterita discrimina. Profectique de Elim applicuerunt juxta mare Rubrum. Nota quia jam non intrant in mare, sufficit semel intrasse; sed applicant juxta, et mare quidem vident et undas, sed motus ejus et impetus non timent. Mari Rubro, etc. HIERON., ubi supra. Hebraice etc., usque ad postquam egressi sunt de Ramesse. 11castrametati sunt in deserto Sin. In deserto Sin. HIERON., ibid. Profectique de mari Rubro castrametati sunt in deserto Sin, etc., usque ad quia plures desertæ filii, quam ejus quæ habet virum. Profectique de mari Rubro applicaverunt in desertum Sin. Sin, rubus interpretatur vel tentatio: ibi jam incipit arridere bonorum spes, ubi de rubo apparuit Dominus, et responsa dedit Moysi, et initium visitationis filiis Isræl. Solet enim in visionibus esse tentatio; solet enim angelus iniquitatis transfigurare se in angelum lucis, et ideo sollicite agendum est ut discernas visiones. Unde Jesus Nave, cum visiones videret, interrogat eum qui apparuit, Noster es, an adversariorum? Ita ergo proficiscens anima cum invenerit discretionem visionum probabitur spiritalis esse. Est enim inter dona Spiritus sancti discretio spirituum. 12Unde egressi, venerunt in Daphca. In Daphca. Hebraice Daphquah, id est pulsatio. Post responsa Domini, post octavum numerum resurrectionis Christi, incipimus sacramenta pulsare. ORIG. Profecti de deserto Sin, venerunt in Daphca, quæ interpretatur sanitas. Nota ordinem profectuum. Ubi spiritalis efficitur anima, et discretionem habet visionum, pervenit ad sanitatem, ut merito dicat: Benedic, anima mea, Domino, qui sanat omnes languores tuos. Multi sunt languores animæ, avaritia scilicet, superbia, jactantia, formido, inconstantia et similia. Castrametati sunt. HIERON., ibid. Decima mansio in Exodo non habetur, etc., usque ad et impleri Scripturam: Panem angelorum manducabit homo Psal. 77.. Profectique de Daphca veniunt in Alus, id est, labores. Nec mireris si sanitatem sequuntur labores, quia ideo sanatur anima, ut delectabiliter laboret, et dicatur ei: Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es et bene tibi erit Psal. 127.. 13Profectique de Daphca, castrametati sunt in Alus. 14Egressique de Alus, in Raphidim fixere tentoria, ubi populo defuit aqua ad bibendum. Raphidim. HIERON., ibid. Castrametati sunt in Raphidim, etc., usque ad solent dæmonum tentamenta consurgere. ORIG. Post hæc veniunt in Raphidim, quæ interpretatur laus judicii. Bene laus sequitur post labores, sed laus judicii: fit ergo digna laude anima, quæ recte judicat et discernit, quæ scilicet spiritualiter dijudicat omnia, et a nemine dijudicatur. 15Profectique de Raphidim, castrametati sunt in deserto Sinai. In deserto Sinai. HIER. Sinai duodecima mansio. Statim tibi veniat in mentem apostolorum numerus. Una de pluribus, sed major omnibus, non separatur in ordine, præcellit in merito. Ad hanc quadragesima septima die perveniunt dicente Scriptura: Mense tertio egressionis filiorum Isræl de Ægypto, in hac die transierunt in solitudinem Sinai Exod. 19., post pervenitur in desertum Sina. Sina quidem locus deserti est, quæ supra Sin nominavit: sed hic magis locus montis, qui in ipso deserto est, appellatur, qui ex vocabulo deserti Sina dicitur. Postquam ergo laudabilis judicii facta est anima, et rectum cœpit habere judicium, datur ei lex a Deo, quia capax est divinorum secretorum, et cœlestium visionum. 16Sed et de solitudine Sinai egressi, venerunt ad sepulchra concupiscentiæ. Ad sepulcra concupiscentiæ, etc. HIERON. Tertia decima mansio sepulcra concupiscentiæ. Est autem sensus ille de Evangelio, quod Dominus Jesus baptizatus, statim a Spiritu deductus est in desertum, et tentabatur a diabolo Matth. 4.. Itaque Isræl post familiarem cum Deo sermonem, postquam juxta montem Sinai commoratus est, anno uno et diebus quatuor, mira dispositione castrorum egressus est in solitudinem Pharan, quæ interpretatur onager, vel feritas; ibique succumbit malæ bestiæ fastidiens cœlestem panem. ORIG. Profecti de Sina, veniunt ad sepulcra concupiscentiæ, ubi scilicet sepultæ sunt et obrutæ concupiscentiæ, et exstincta omnis cupiditas, ne ultra concupiscat caro adversus spiritum, mortificata scilicet morte Christi. 17Profectique de sepulchris concupiscentiæ, castrametati sunt in Haseroth. In Haseroth. HIERON. Quarta decima mansio in Haseroth, quæ interpretatur atria. Ibi Aaron et Maria propter Æthiopissam contra Moysen murmurant, et in typum murmurantis contra Ecclesiam de gentibus congregatam populus Judæorum lepra perfunditur, nec redit ad tabernaculum cum pristina sanitate, donec statutum plenitudinis gentium tempus compleatur. ORIG. Post hæc venitur in Haseroth, quod interpretatur atria perfecta vel beatitudo. Intuere, viator, diligentius quis sit ordo profectuum: postquam sepelieris et mortificaveris concupiscentias carnis, venies ad amplitudines atriorum, et venies ad beatitudinem. Beata est enim anima quæ jam nullis vitiis carnis urgetur. 18Et de Haseroth venerunt in Rethma. In Rethma. HIERON., ubi supra. Castrametati sunt in Rethma, etc., usque ad et claro sonitu Evangelium prædicemus. ORIG. Inde venitur in Rethma sive Pharan. Rethma visio consummata interpretatur; Pharan vero os visibile. Quid, nisi ita crescat anima, ut cum desierit molestiis carnis urgeri, visiones habeat consummatas, et rerum perfectam capiat intelligentiam? causas scilicet incarnationis verbi Dei, et rationes dispensationum ejus altius cognoscens. 19Profectique de Rethma, castrametati sunt in Remmomphares. In Remmomphares. HIERON. Mali Punici divisio, in quo significatur Ecclesia quasi multa grana uno cortice contegi: dum omnem turbam credentium in fidei unitatem concludit. Vel varietas et consonantia virtutum, unde: Multitudinis credentium erat cor unum et anima una Act. 4.; sicque divisi sunt singuli gradus, ut omnes eadem compage teneantur. ORIG. Inde venitur in Remmomphares, ubi scilicet divitiarum et cœlestium rerum a terrenis et infimis discretio fit, crescente enim intellectu animæ, notitia ei excelsorum præbetur, et judicium datur quo sciat a temporalibus æterna, et a perpetuis caduca separare. 20Unde egressi venerunt in Lebna. In Lebna, etc. Laterem scilicet. In hoc enim transitu nunc crescimus, nunc decrescimus, et post multos profectus sæpe ad laterem, id est carnalia opera redimus. Post hæc venitur in Lebna, quod interpretatur dealbatio. Scio in aliis dealbationem culpabiliter poni, ut cum dicitur paries dealbatus, et monumenta dealbata. Hic autem dealbatio est de qua dicitur: Lavabis me et super nivem dealbabor Psal. 50.; et, si fuerint peccata vestra sicut Phœnicium, ut nivem dealbabo. Et alibi, Nive dealbabuntur in Selmon. Et vetusti dierum capilli dicuntur esse candidi, id est, albi sicut lana. Hæc igitur dealbatio ex splendore veræ lucis intelligitur provenire, et ex visionum cœlestium claritate descendere. 21De Lebna castrametati sunt in Ressa. In Ressa. Frena scilicet. Si enim ad lutulenta opera descendimus, infrenandi sumus, et cursu vagi atque præcipites Scripturarum retinaculis dirigendi. ORIG. Post hæc fit mansio in Ressa, etc., usque ad ergo est visibilis vel laudabilis tentatio. 22Egressique de Ressa, venerunt in Ceelatha. 23Unde profecti, castrametati sunt in monte Sepher. In monte Sepher. HIERON. Pulchritudinis. Mons autem pulchritudinis est Christus. Vicesima mansio in monte pulchritudinis constituta est, de qua dicitur: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? etc. Psal. 14.. Vides quid prosint frena: a vitiis nos retrahunt, ad virtutum choros introducunt, et in Christo monte pulcherrimo habitare faciunt. ORIG. Alia littera. Inde venitur in montem Sepher, quod tubicinatio dicitur. Tuba signum belli est, ubi enim se tantis ac talibus virtutibus armatam sentit anima, necessario procedit ad bellum, quod est contra principatus et potestates, et hujus mundi rectores. Vel tuba canit in verbo Dei doctrinæ scilicet et prædicationis: ut qui audierit tubam, præparare se possit ad bellum. 24Egressi de monte Sepher, venerunt in Arada. In Arada. HIERON. Miraculum. Et nota ordinem, post frenos in Ecclesiam intromittimur, inde ad montem Christi ascendimus, in quo positi miramur quæ nec oculus vidit, nec auris audivit. ORIG. De monte Sepher venerunt in Arada, quod interpretatur idoneus effectus, ut scilicet dicat: Idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti I Cor. 2.. 25Inde proficiscentes, castrametati sunt in Maceloth. Maceloth. Cœtus; hæc est Ecclesia de qua dicitur: Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare, fratres, in unum I Cor. 3.. Vel consonantia omnium virtutum. ORIG. Inde venitur ad Maceloth, quod interpretatur ab initio. Contemplatur enim qui ad perfectionem tendit initium rerum, imo cuncta ad eum refert qui erat in principio apud Deum, nec ab isto unquam recedit initio. HIER. Ex hac venitur in Maceloth, quod est principatus vel virgæ, utroque potestas indicatur, et quod anima eousque profecerit, ut dominetur corpori quasi tenens virgam potestatis, imo toti mundo, cum dicit: Mihi mundus crucifixus est, etc. Gal. 6.. 26Profectique de Maceloth, venerunt in Thahath. Thahath. Pavor, qui est custos beatitudinis, ut qui tantum ascendit, non superbiat; quasi: Venisti ad ecclesiam, ascendisti ad montem pulcherrimum, stupore et miraculo tuo Christi magnitudinem confiteris. Vides ibi multos virtutis socios: Noli altum sapere, sed sapere ad sobrietatem Rom. XII. Timor virtutum custos, securitas labilis, unde: Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt Psal. 12.. Hoc est dum tormenta formido, gratiam acceptam servo. Orig. Post hæc fit mansio in Thahath, quod est confirmatio vel patientia. Necesse est enim eum qui vult aliis prodesse, multa pati, et cuncta patienter ferre; unde: Ego enim ostendam ei quanta oporteat eum pati pro nomine meo Act. 9.. 27De Thahath, castrametati sunt in Thare. Castrametati sunt in Thare. HIERON. Id est malitia, etc., usque ad et Elias a corvis pascitur. ORIG. Inde venitur ad Thare, quod est contemplatio stuporis, id est extasis cum alicujus magnæ rei stupescit animus admiratione. HIERON. Thare malitia vel pastura, quod ad præpositos Ecclesiæ, vel ad custodiam animæ refertur, ut sollicitus sit qui pascit, ne diabolus in caulas ovium, id est ecclesias aliquo vitiorum foramine se ingerat. 28Unde egressi, fixere tentoria in Methca. Methcha. ID. Dulcedo. Quasi: ascendisti in excelsum montem patris, et miratus es virtutum choros, timuisti ruinam, abjecisti insidiatores, ideo dulcis te fructus laboris insequitur, ut dicat Psalmista: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua Psal. 118.! Samson, qui abegerat a fructibus suis aves, et vulpes quæ exterminant vineas colligaverat, leonem quoque interfecerat rugientem, favum invenit in ore mortui. Post hæc venerunt ad Methcha, quod interpretatur mors nova: mors autem nova est, quando Christo commorimur et consepelimur, ut convivamus ei. 29Et de Methca, castrametati sunt in Hesmona. Hesmona. Quæ interpretatur festinatio, quia post dulces fructus laboris non debemus esse otiosi, sed obliti præteritorum in futura nos extendamus. ORIG. Inde ad Seman venitur, quod os, vel ossa significare dicitur, in quo virtus et robur patientiæ declaratur. 30Profectique de Hesmona, venerunt in Moseroth. Moseroth. HIERON. Vincula, vel disciplina. Ut magistrorum teramus limina; et præcepta virtutum, ac mysteria Scripturarum, vincula putemus esse æterna contra diaboli potestatem et vincula: quibus diruptis vicit hostes Samson. De quibus dicitur: Dirupisti vincula mea Psal. 115.. Qui vinculo Christi fuerit ligatus, dicet: Sinistra ejus sub capite meo et dextera ejus amplexabitur me Cantic. 2.. ORIG. Inde ad Moseroth, quod est excludens, ut jam excludat suggestiones contrarii spiritus de cogitationibus suis; unde: Si spiritus potestatem habenti ascenderit super te, locum tuum ne dimittas Eccli. 10.. Tenendus est ergo locus, et excludendus adversarius, ne inveniat locum in corde nostro, unde: Nolite locum dare diabolo Ephes. 4.. 31Et de Moseroth, castrametati sunt in Benejaacan. 32Profectique de Benejaacan, venerunt in montem Gadgad. Benejaacan venerunt, etc. HIERON. Filii necessitatis vel stridoris vicesima octava mansio. Nota numerum, quia si ab uno incipias, et paulatim addens ad septimum usque pervenias, vicesimus octavus efficitur. ID. Benejaacan interpretatur filii necessitatis vel stridoris. De his filiis dicitur: Afferte Domino filios arietum Psal. 28.. Cum autem divinis Scripturis fueris eruditus, et leges earum et testimonia scieris esse vincula charitatis, et contendens cum adversariis ligabis eos, et vinctos duces in captivitatem, et de hostibus et captivis efficies liberos Dei; et filii stridoris timore supplicii, ubi est fletus et stridor dentium, deserentes vincula diaboli, Christo colla submittent. ORIG. Post hæc venitur ad Benejaacan, quod significat fontes vel excolationes, ubi scilicet divinorum verborum fontes haurit, usquequo excolet eos bibendo, ut nec minimum quidem mandatum prætereat, imo nec unum iota, aut unus apex de verbo Dei in intellectu ejus habeatur otiosus. Montem. HIERON. Gadgad vel Galgath, interpretatur nuntius, vel actio, vel concisio. Non enim possumus facere filios necessitatis, nisi præceptores eorum interfecerimus, nec parcat manus nostra armum aut extremum auriculæ extrahere de ore leonis, et nuntiaverimus præmia futura, et accinctos esse in rebellando docuerimus; unde: Maledictus qui facit opus Dei negligenter et prohibet gladium suum a sanguine Jerem. 48.. Et David: In matutino interficiebam omnes peccatores terræ Psal. 100.. ORIG. Post hæc venit in Gadgad, quod interpretatur tentamentum, vel constipatio. Fortitudo quædam in Deo et munimen, est animæ tentamentum. Ita enim virtutibus admiscetur, ut videantur usque eo nec decoræ esse nec plenæ, et ideo proficiscentibus ad virtutem variæ et frequentes mansiones in tentationibus fiunt. Quas cum transieris, applicabis in Jetebatha: Jetebatha interpretatur bona; ad bonum ergo non nisi post tentationum experimenta venitur. Jetebathæ. HIERON. Bonitas, quæ est Christus: ut cum venerimus ad perfectum virum, sacerdotalem gradum, et ætatem plenitudinis Christi, in qua Ezechiel erat juxta fluvium Chobar Ezech. 1., possimus cum David in psalmo canere: Domine, in te speravi non confundar in æternum Psal. 30.. Pastor enim, bonus ponit animam suam pro ovibus suis. Joan. 10. 33Unde profecti, castrametati sunt in Jetebatha. 34Et de Jetebatha venerunt in Hebrona. Hebrona. ID. Transitus, id est mundus. Præterit enim figura hujus mundi, in quem venientes sancti cupiunt ad meliora transire. Ad hanc mansionem venit verus Hebræus, id est transitor, qui dicere potest: Transiens, videbo visionem hanc magnam Exod. 3.; unde: Et non dixerunt qui præteribant, Benedictio Domini super vos. Psal. CXXVIII. ORIG. Inde applicuerunt in Hebrona, quod est transitus: transeunda enim sunt omnia, quod etiam si ad bona venias, oportet te ad meliora transire, usquequo ad illud bonum venias, in quo semper debeas permanere. 35Egressique de Hebrona, castrametati sunt in Asiongaber. In Asiongaber. HIER. Asiongaber ligna viri. Quia scilicet saltuum et omnium arborum genera possunt multitudinem gentium figurare. Hucusque solitudo Pharan decimas octavas continet mansiones, quæ descriptæ in catalogo in superiori itinere non ponuntur. ORIG. Post hæc venitur ad Asiongaber, quod interpretatur consilia viri. Si quis desiit puer esse sensibus, pervenit ad consilia viri, sicut ille qui dicebat: Quando autem factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli I Cor. 13.. Sunt ergo magna consilia viri; unde: Aqua alta consilium in corde viri. Prov. 20. 36Inde profecti, venerunt in desertum Sin, hæc est Cades. In desertum, etc. HIERON.. Quæritur, etc., usque ad de hac mansione dicitur: Commovebit Dominus desertum Cades. ORIG. Hinc iterum Sin, id est tentatio, quia nec aliter expedit hoc iter agere. Aurifex enim vas necessarium facere volens frequenter admovet igni, subdit malleis, rasoriis perstringit, ut purgatius fiat, et ad speciem, quam prospicit artifex, perveniat. ID. Post hæc venerunt ad Pharan Cades, etc., usque ad Alius enim in valle, alius in campis, alius moritur in monte, alius in monte montis. ID. Inde applicatur in monte Hor, quod interpretatur montanus. Venit enim ad montem Dei, ut fiat mons uber, mons coagulatus. Vel ab eo quod semper in monte Dei habitet, dicatur montanus. 37Egressique de Cades, castrametati sunt in monte Hor, in extremis finibus terræ Edom. 38Ascenditque Aaron sacerdos in montem Hor jubente Domino: et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israël ex Ægypto, mense quinto, prima die mensis, Aaron sacerdos in, etc. ISID. Eodem anno mortuus est Aaron, quo novus populus terram promissionis intraturus erat. Et quanquam in monte, Eleazaro sacerdotium dereliquerit, et lex eos qui eam impleverint perducat ad summum; tamen ipsa sublimitas non est trans fluenta Jordanis, sed in extremis terrenorum operum finibus. Et plangit eum populus triginta diebus: Aaron, plangitur, Jesus non plangitur; in lege, descensus ad inferos; in Evangelio, ad paradisum ascensio. 39cum esset annorum centum viginti trium. 40Audivitque Chananæus rex Arad, qui habitabat ad meridiem, in terram Chanaan venisse filios Israël. Audivitque. ISID. Audivit quoque Chananæus quod venisset Isræl, et in loco exploratorum, ubi quondam populum offendisse noverat, iniit prælium et captivum duxit Isræl. Rursum in eodem loco expugnatur, ex voto victor vincitur, superant victi. Per quod intelligimus, ut cum nos auxilio Dei destitutos hostes captivarint, non desperemus salutem, sed iterum pugnemus. Potest fieri ut vincamus, ubi victi sumus. Appellaturque nomen loci illius Horma, id est anathema. 41Et profecti de monte Hor, castrametati sunt in Salmona. In salmona. HIERON. Castrametati sunt in Salmona, etc., usque ad manna fastidiunt, a serpentibus vulnerantur. ORIG. Sequitur, etc., usque ad Christus est, et Spiritus sanctus. HIERON. Salmona imaguncula, quia ibi expressa est imago Salvatoris per serpentem æneum qui in ligno pependit. 42Unde egressi, venerunt in Phunon. Phunon. Os, quia cum passionem Filii Dei cognoscimus, quod corde credimus, ore pronuntiamus, secundum illud: Corde creditur ad justitiam, etc. Rom. 10. ORIG. Hinc venitur ad Phunon, quod putamus esse oris parcimoniam; qui enim potuerit mysterium Christi, et Spiritus sancti intueri, et viderit vel audierit quæ non licet homini loqui, necessario habebit oris parcimoniam, sciens quibus, quando vel quomodo de mysteriis divinis oporteat loqui. 43Profectique de Phunon, castrametati sunt in Oboth. Oboth. HIERON. Magi vel pythones, quia post imaginem Dei quæ in corde ratione monstratur, et confessionem fidei quæ ore profertur, consurgunt serpentes, et maleficæ artes ad bella nos provocant. Sed omni custodia servantes cor nostrum, obturemus aures nostras ne audiamus voces incantantium et carmina sirenarum. ORIG. Post hoc venitur in Oboth. Cujus nominis quamvis non invenerimus interpretationem, non dubitamus sicut in cæteris, et in hoc consequentiam profectuum conservari. 44Et de Oboth venerunt in Ijeabarim, quæ est in finibus Moabitarum. In finibus. Significat secundum litteram, quod hucusque fuerunt in finibus Idumæorum, et nunc veniunt ad terminos Moab. ORIG. Sequitur post hæc mansio Gai, id est Chaos: appropriat enim per hoc profectus ad sinum Abrahæ, qui ait: Inter nos et vos magnum chaos firmatum est Luc. 16., ut cum Lazaro requiescat. In Dibongad. HIERON. Dibongad, etc., usque ad sed econtrario solitudinem nobis propositam noverimus. ORIG. Inde venitur iterum ad Dibongad, etc., usque ad quam perfecte et pie de Deo sentiat cognoscatur. 45Profectique de Ijeabarim, fixere tentoria in Dibongad. 46Unde egressi, castrametati sunt in Helmondeblathaim. Helmondeblathaim. HIERON. Quod interpretatur, etc., usque ad vix populi precibus liberatum. ORIG. Post hæc venitur in Helmondeblathaim, quod interpretatur contemptus ficuum, id est ubi contemnantur penitus terrena: nisi enim contempta fuerint, quæ delectare videntur in terris, ad cœlestia transire non possumus. 47Egressique de Helmondeblathaim, venerunt ad montes Abarim contra Nabo. Venerunt ad montem Abarim contra Nabo, etc. HIERON. Quadragesima prima mansio vertitur in montes transeuntium, et est contra faciem montis Nabo. ORIG. Sequitur mansio Abarim, quod est transitus contra Naban, quod est abscessio. Ubi enim per has omnes virtutes anima transierit, et ad summum perfectionis ascenderit, transit jam de sæculo, et abscedit sicut Henoch, qui non inveniebatur, quia transtulit illum Deus. Quod si videatur adhuc in sæculo esse, et in carne habitare, tamen non invenitur in ullo sæculari actu, quia transtulit illum Deus in regionem virtutum. HIERON. Hic moritur Moyses, terra promissionis ante conspecta. Nabo interpretatur conclusio, in qua finitur lex, et non invenitur ejus memoria, sed gratia Evangelii sine fine perseverat. Et notandum quod mansio transeuntium in montibus sita est, et adhuc profectu indiget: post montana enim ad campestria Moab et Jordanis fluenta descendimus, qui interpretatur descensio. Nihil enim tam periculosum quam gloriæ cupiditas et jactantia, et animus conscientia virtutum tumidus. 48Profectique de montibus Abarim, transierunt ad campestria Moab, supra Jordanem, contra Jericho. Ad campestria Moab. ID. In quadragesima secunda mansione, etc., usque ad et spinas quæ suffocaverunt sementem verbi Dei de quibus dicitur: Versatus sum in miseria, dum mihi configitur spina Psal. 31.. ORIG. Ultima mansio est, etc., usque ad profectum mentis indicant et incrementa virtutum. 49Ibique castrametati sunt de Bethsimoth usque ad Abelsatim in planioribus locis Moabitarum. 50Ubi locutus est Dominus ad Moysen: 51Præcipe filiis Israël, et dic ad eos: Quando transieritis Jordanem, intrantes terram Chanaan, Transieritis Jordanem, id est cum baptizati fueritis, quasi, cum deposito veteri homine cum actibus suis, indueritis novum Col. 3., qui renovatur in agnitione Dei. 52disperdite cunctos habitatores terræ illius: confringite titulos, et statuas comminuite, atque omnia excelsa vastate, Disperdite cunctos. Cum terram sanctam repromissionis per fidem ingredimur, simul cum idololatria etiam omnia vitia exstinguamus. Habitatores. Malignos spiritus, phantasmata vitiorum, cum suggestionibus suis; unde: Beatus qui tenebit et allidet parvulos suos ad petram Psal. 136.. 53mundantes terram, et habitantes in ea. Ego enim dedi vobis illam in possessionem, 54quam dividetis vobis sorte. Pluribus dabitis latiorem, et paucis angustiorem. Singulis ut sors ceciderit, ita tribuetur hæreditas. Per tribus et familias possessio dividetur. Pluribus dabitis latiorem. Quia qui habent copiam virtutum, latitudinem sperant præmiorum: qui autem paucitate virtutum contenti sunt, secundum meritum suum retributionem percipiunt; unde: Qui parce seminat, parce et metet; et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus, etc. II Cor. 9.. 55Sin autem nolueritis interficere habitatores terræ: qui remanserint, erunt vobis quasi clavi in oculis, et lanceæ in lateribus, et adversabuntur vobis in terra habitationis vestræ: 56et quidquid illis cogitaveram facere, vobis faciam.