1Dixit quoque Dominus ad Moysen: Dixit quoque. ORIG., hom. 23 in Num. Alia littera, etc., usque ad qui putat aliquid se Deo præstare velut indigenti. ID. In diebus festis meis. Habet Deus dies festos suos, etc., usque ad ubi adhuc nulla sunt peccata, dies festos meos dicit. 2Præcipe filiis Israël, et dices ad eos: Oblationem meam et panes, et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua. 3Hæc sunt sacrificia quæ offerre debetis: agnos anniculos immaculatos duos quotidie in holocaustum sempiternum: Hæc sunt sacrificia. Quæramus ergo diligenter, etc., usque ad sed sunt alii dies festi his qui non possunt indesinenter immolare sacrificium castitatis. 4unum offeretis mane, et alterum ad vesperum: 5decimam partem ephi similæ, quæ conspersa sit oleo purissimo, et habeat quartam partem hin. 6Holocaustum juge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini. 7Et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini. 8Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam juxta omnem ritum sacrificii matutini, et libamentorum ejus, oblationem suavissimi odoris Domino. 9Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos, et duas decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio, et liba: Die autem Sabbati. RAB. in Num. Secunda ergo festivitas est, etc., usque ad qui sacerdos est in æternum secundum ordinem Melchisedech Hebr. 5.. Et duas decimas similæ oleo conspersæ. RAB. Hæc offert qui spirituali gratia repletus scientiam duorum testamentorum, docente Spiritu sancto, verbis et exemplis docet auditores suos, non pro temporali lucro, sed pro vitæ æternæ præmio. 10quæ rite funduntur per singula sabbata in holocaustum sempiternum. 11In calendis autem offeretis holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos, In Kalendis. Id est in neomeniis, cum Ecclesia vel quælibet anima soli justitiæ sic propinquat, ut unus spiritus cum eo fiat, et per ipsum innovata veterem hominem abjiciat. ID. Tertia festivitas neomeniæ dies, etc., usque ad innovata jugulat. Vitulos de armento. Potest in duobus vitulis jucunditas boni operis in anima vel in corpore signari: quæ secundum duo Testamenta offertur Domino in duobus præceptis charitatis. Arietem unum. In ariete regimen disciplinæ forte et immobile secundum unitatem fidei catholicæ. Agnos anniculos septem. Simplicitatem et mansuetudinem morum pro cœlesti requie per gratiam septiformis Spiritus. 12et tres decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio per singulos vitulos: et duas decimas similæ oleo conspersæ per singulos arietes: Et tres decimas similæ. Hæc offert qui scientiam spiritualem in sanctæ Trinitatis fide, oleo lætitiæ illuminatus exhibet cum bono opere. Et duas decimas. Hoc facit, qui decalogum legis in duobus præceptis charitatis ad suam et proximorum utilitatem studet convertere, et sic totam vitam suam in suavem odorem Domino dedicare. 13et decimam decimæ similæ ex oleo in sacrificio per agnos singulos: holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino. Et decimam decimæ, etc., per agnos singulos. Hoc fit cum simplicitas morum secundum Scripturarum regulam gratia Spiritus sancti cooperante instituitur et ornatur. Bene autem hæc omnia in holocaustum Domino jubentur offerri, quia hæc agere debemus, non ut humanam laudem, vel præsentem retributionem quæramus, sed omnium bonorum datori Deo per omnia placeamus, et æternæ vitæ retributionem mereamur. 14Libamenta autem vini, quæ per singulas fundenda sunt victimas, ista erunt: media pars hin per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt. 15Hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis. 16Mense autem primo, quartadecima die mensis, Phase Domini erit, Mense. ORIG., hom. 23 in Num. Quarto loco ponitur inter festivitates, etc., usque ad et diem festum agit cum Deo et angelis ejus. 17et quintadecima die solemnitas: septem diebus vescentur azymis. Quintadecima die. ID. Sequitur huic continua festivitas, etc., usque ad efficitur nequior et deterior. ID. Omnes qui imbuendi sunt altioribus disciplinis, etc., usque ad sacrificiis spiritalibus in purificatione mentis oblatis. 18Quarum dies prima venerabilis et sancta erit: omne opus servile non facietis in ea. 19Offeretisque incensum holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem: 20et sacrificia singulorum ex simila quæ conspersa sit oleo, tres decimas per singulos vitulos, et duas decimas per arietem, 21et decimam decimæ per agnos singulos, id est, per septem agnos. 22Et hircum pro peccato unum, ut expietur pro vobis, 23præter holocaustum matutinum, quod semper offeretis. 24Ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis, et in odorem suavissimum Domino, qui surget de holocausto, et de libationibus singulorum. 25Dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis: omne opus servile non facietis in eo. 26Dies etiam primitivorum, quando offeretis novas fruges Domino, expletis hebdomadibus, venerabilis et sancta erit: omne opus servile non facietis in ea. Dies etiam primitivorum quando offeretis novas fruges, etc. ORIG. Sexta festivitas dicitur novorum, etc., usque ad bonitatem, mansuetudinem et similia. 27Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem: 28atque in sacrificiis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, per arietes duas, 29per agnos decimam decimæ, qui simul sunt agni septem. Hircum quoque, 30qui mactatur pro expiatione: præter holocaustum sempiternum et liba ejus. 31Immaculata offeretis omnia cum libationibus suis.