1Factum est autem, cum audisset Sanaballat, et Tobias, et Gossem Arabs, et ceteri inimici nostri, quod ædificassem ego murum, et non esset in ipso residua interruptio (usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis), 2miserunt Sanaballat et Gossem ad me, dicentes: Veni, et percutiamus fœdus pariter in viculis in campo Ono. Ipsi autem cogitabant ut facerent mihi malum. Veni, et percutiamus fœdus, etc. BEDA, in Esdr., lib. 3, cap. 23, tom. 2. Hostes sanctæ civitatis persuadebant Nehemiæ in campestria descendere, etc., usque ad quia versutus hostis semper manus nostras tentat impedire, curemus eas semper divino auxilio confortare. 3Misi ergo ad eos nuntios, dicens: Opus grande ego facio, et non possum descendere, ne forte negligatur cum venero, et descendero ad vos. 4Miserunt autem ad me secundum verbum hoc per quatuor vices: et respondi eis juxta sermonem priorem. 5Et misit ad me Sanaballat juxta verbum prius quinta vice puerum suum, et epistolam habebat in manu sua scriptam hoc modo: 6In gentibus auditum est, et Gossem dixit, quod tu et Judæi cogitetis rebellare, et propterea ædifices murum, et levare te velis super eos regem: propter quam causam 7et prophetas posueris, qui prædicent de te in Jerusalem, dicentes: Rex in Judæa est. Auditurus est rex verba hæc: idcirco nunc veni, ut ineamus consilium pariter. 8Et misi ad eos, dicens: Non est factum secundum verba hæc, quæ tu loqueris: de corde enim tuo tu componis hæc. 9Omnes enim hi terrebant nos, cogitantes quod cessarent manus nostræ ab opere, et quiesceremus: quam ob causam magis confortavi manus meas. 10Et ingressus sum domum Semaiæ filii Dalaiæ filii Metabeel secreto. Qui ait: Tractemus nobiscum in domo Dei in medio templi, et claudamus portas ædis: quia venturi sunt ut interficiant te, et nocte venturi sunt ad occidendum te. Et ingressus. Pulsatus insidiis hostium Nehemias domum Samariæ quasi amici et fratris ingreditur, sed ipsum insidiatorem et hostem invenit, tanquam externorum donis et amicitia corruptum. Semper enim electi habent foris pugnas, intus timores, nec solum apostoli, sed et prophetæ periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis ex falsis fratribus suspectam vitam agebant. 11Et dixi: Num quisquam similis mei fugit? et quis ut ego ingredietur templum, et vivet? non ingrediar. 12Et intellexi quod Deus non misisset eum, sed quasi vaticinans locutus esset ad me, et Tobias et Sanaballat conduxissent eum. 13Acceperat enim pretium, ut territus facerem, et peccarem, et haberent malum quod exprobrarent mihi. 14Memento mei, Domine, pro Tobia et Sanaballat, juxta opera eorum talia: sed et Noadiæ prophetæ, et ceterorum prophetarum, qui terrebant me. 15Completus est autem murus vigesimo quinto die mensis Elul, quinquaginta duobus diebus. Mensis Eliud. BEDA, ubi supra. Qui secundum Hebræos sextus est, etc., usque ad et deinceps se in Dei et proximi dilectione in bonis operibus adornent. 16Factum est ergo cum audissent omnes inimici nostri, ut timerent universæ gentes quæ erant in circuitu nostro, et conciderent intra semetipsos, et scirent quod a Deo factum esset opus hoc. Universæ gentes. ID., ibid. Qui autem structores sanctæ civitatis terrere volebant, etc., usque ad et ab Ecclesia expulsi. 17Sed et in diebus illis multæ optimatum Judæorum epistolæ mittebantur ad Tobiam, et a Tobia veniebant ad eos. 18Multi enim erant in Judæa habentes juramentum ejus, quia gener erat Secheniæ filii Area, et Johanan filius ejus acceperat filiam Mosollam filii Barachiæ: 19sed et laudabant eum coram me, et verba mea nuntiabant ei: et Tobias mittebat epistolas ut terreret me.