1In diebus autem illis venit Joannes Baptista prædicans in deserto Judææ, In diebus autem. Præterit multa, et transit ad prædicationem Joannis. In diebus. Non solum pueritiæ annos, sed omnes usque ad prædicationem Joannis comprehendit, id est, cum fere esset triginta annorum. Lucas significantius tempora exprimit: Anno quintodecimo imperii Tiberii Cæsaris. Prædicans. Manifestavit se qui prius siluerat, baptizando, viam præparans Domino. In deserto Judææ. Quia Judæi a Deo deserti erant, quibus necessaria est pœnitentia, ut redeant. 2et dicens: Pœnitentiam agite: appropinquavit enim regnum cælorum. Pœnitentiam. Hoc præco nuntiat, quod post per seipsam Veritas; pœnitentia præcedit, sequitur promissio regni: qui vere pœnitet, in se præteritos errores, deinde erigit animum ad cœleste regnum. Si gratis in baptismo fit remissio, cur prædicatur pœnitentia? Sed triplex est modus pœnitentiæ. Primus, errores et omnia mala ante baptismum abrenuntiare et condemnare: quod necesse est ad Christum venturis. Secundus, post baptismum lapsos per pœnitentiam revocari. Tertius, quo sancti quotidie a talibus purgantur peccatis sine quibus vita non agitur. Pœnitere est ante acta deflere, et deflenda non committere. Pœnitentibus regnum cœlorum adesse dicitur. Non terrena, ut in veteri lege: et hoc per obedientiam Christi. Et hoc regnum cœlorum primus Joannes prædicavit: Pœnitentiam agite. Prima virtus est, per pœnitentiam perimere veterem hominem, et vitia odisse: quod qui non facit, non modo virtutes non comprehendit, sed nec etiam supplicia fugit. Pœnitentiæ virtus timore concipitur, qui est initium sapientiæ. Pœnitentia a puniendo, qua quisque punit quod illicite commisit. Pœnitentiam agere est dignos fructus pœnitentiæ facere. Regnum cœlorum. Id est Christus, per quem sancti regnant in cœlestibus. Vel Evangelium, quo invitat ad regnum. Appropinquavit enim, etc. Nisi appropinquaret, nemo redire posset: quia infirmi et cæci via (quæ est Christus) carebant: quam parans Joannes pœnitenti anteponit. 3Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: [Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini; rectas facite semitas ejus.] Vox clamantis. Joannes vox, Christus verbum, qui clamat in Joanne: Nullum verbum sine voce auditur, nec vox sine intelligentia verbi valet. Vox viam verbo præparat, ut recipiatur. Unde: Paravi lucernam Christo meo Psal. 131.. In deserto. Forma pœnitentibus: locus conversationis, non frequentia hominum, sed desertum. Vestitus non mollis ad fluxum, sed asper: victus tenuis et inusitatus. Typice, desertum significat sanctorum vitam a mundi illecebris segregatam. Viam Domini. Via Domini ad cor dirigitur, cum sermo ejus diligenter auditur. 4Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos: esca autem ejus erat locustæ, et mel silvestre. Ipse autem Joannes. Qui pœnitentiam prædicat, habitum pœnitentiæ prætendit. In eo vilitas vestis et cibi laudatur, quorum usus in divite arguitur. Ipse autem Joannes in semetipso erudit pœnitentes, et formam vitæ exhibet in deserto habitans, de locustis vivens, pilos cameli vestiens. Servus Dei non debet habere vestimentum ad decorem vel ad delectationem, sed tantum ad tegendam nuditatem. Inde Joannes pilis vestiebatur. 5Tunc exibat ad eum Jerosolyma, et omnis Judæa, et omnis regio circa Jordanem; Tunc exibat ad eum, etc. Quia nisi quis a malis exeat, non abluitur. Unde apte sequitur: Baptizabantur ab eo in Jordane: qui descensio interpretatur, quia de superbia veteris hominis ad humilitatem confessionis et emendationis descendebant. Jam tunc enim baptizandis exemplum dabatur confitendi peccata et promittendi meliora. 6et baptizabantur ab eo in Jordane, confitentes peccata sua. In Jordane. Quia in eo figura baptismi præcessit, et ex nomine descensum de superbia exigit, quod congruit baptizatis. Confitentes. Confessio peccatorum, conscientiæ est testimonium timentis Deum. Qui enim timet judicium Dei, peccata non erubescit confiteri. Perfectius timor solvit omnem pudorem. Confessio peccati pudorem habet, et ipsa erubescentia est gravis pœna. Ideoque jubemur confiteri peccata, ut erubescentiam patiamur pro pœna. Nam hoc ipsum pars est divini judicii. 7Videns autem multos pharisæorum, et sadducæorum, venientes ad baptismum suum, dixit eis: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira? Multos Pharisæorum, etc. Hi sunt ex hæreticis Judæorum, et Pharisæi observationum et traditionum præferunt justitiam. Unde et Pharisæi, id est, divisi a populo per privatam justitiam dicuntur. Sadducæi, id est justi: vindicant enim sibi quod non sunt: hi negant resurrectionem, dicentes animam interire cum corpore: quinque libros Moysi recipiunt, prophetas respuunt. Hos venientes ad baptismum Joannes increpat: quia maxime indigebant correctione et pœnitentia. Progenies viperarum, etc., id est, venenati venenatorum filii: quia bonis invident eosque persequuntur, proximos lædunt ut patres eorum. Vipera patrem suum occidit, sic Judæi prophetas qui erant patres eorum. 8Facite ergo fructum dignum pœnitentiæ. Facite ergo fructus dignos. BEDA. Quasi diceret: Quare prius venena non deponitis, ut sic ad baptismum, etc., usque ad gratia est quæ sentit, sentiens quærit sanctitatem. 9Et ne velitis dicere intra vos: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ. Dico enim. A carne retrahit, ut cogitent opera prædestinationis Dei. Prima sunt rudimenta fidei, credere Deum posse quidquid voluerit, ut omnia qui de nihilo creavit, possit de lapidibus vel de pulvere filios Abrahæ formare. De lapidibus. Demonstrative ad illos lapides quos Josue de Jordane transferre fecit, ad quos quasi digitum extendens ait. Josue duodecim lapides de medio Jordanis in terram transportari fecit, et alios ex terra in eodem alveo restitui: per quos excæcatio Judæorum et gentium ad lucem transformatio præsignatur. Vel gentiles lapides vocat: et est sensus: Ne gloriemini de semine carnis: quia hi tantum sunt filii Dei, qui per gratiam sunt illuminati et interius suscitati. Suscitare signanter dicit, quia Christus Saram, id est Ecclesiam, accepit, et suscitat per gratiam filios Abrahæ defuncto sine liberis, ne tantus patriarcha privaretur promissis. In cujus rei præsagium olim Deus de Sara genuit filium. 10Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. Jam enim securis. Ne autem viderentur immunes, si se a talibus sacramentis separarent, comminatur. Securis. Christus, qui ex manubrio constat et ferro, id est, humanitate qua tenetur, et divinitate quia incidit. Posita est: quia etsi per patientiam exspectat, videt tamen quid est facturus. Ad radicem. Id est, finem Judaici populi, ut auferat de terra viventium eos qui in Christo non credunt. Vel, securis, sententia judicii, vel prædicatio Evangelii. Ad radicem. Nota non ad ramos, sed ad radicem. Cum enim filii malorum tolluntur, quid aliud quam rami infructuosæ arboris abscinduntur? Cum tota progenies simul cum parente tollitur, arbor radicitus abscinditur, ne quid remaneat unde iterum aliquid germinis oriatur. Radices sunt cogitationes, quibus plantati, vel sursum cœlo sustolluntur, vel ad ima inferni mittuntur. Arbor humanum genus: hujus rami, alii sunt aridi, id est, pagani incendio apti. Alii virides, sed sine fructu: ut hypocritæ, qui speciem sanctitatis prætendunt, sed intus vacui: alii fructuosi, sed venenosi, id est, hæretici: qui prædicando fructum pariunt, sed mortalem. Alii, id est, catholici, qui bonum fructum ferunt. Omnis ergo arbor, ut gentiles, hypocritæ, qui nullum, et hæretici, qui malum. 11Ego quidem baptizo vos in aqua in pœnitentiam: qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni. Ego quidem. Ne videatur sua auctoritate minari, incipit aperire quantæ sit dignitatis: cujus præsentia comminatur, vel cujus beneficii persuadet: Ego quidem baptizo vos in aqua. Tantum corpora lavo, quia peccata solvere nequeo, ut sicut nascendo, prædicando, præcurro sic baptizando: ut pœnitentes, quos ego hoc signaculo ab impœnitentibus discerno, ad baptismum Christi dirigam. Post me venturus est. Et si moneo dignos fructus pœnitentiæ facere, superbiam abjicere: non tamen possum a peccatis solvere. Fortior me est. Quia ego baptizo in pœnitentiam, ille in remissionem. Ego spiritum habeo, ille dat. Ego regnum cœlorum prædico, ille dat. Cujus non sum, etc. Alii scribunt: Cujus non sum dignus corrigiam calceamenti solvere. Potuit autem Joannes utrumque dicere, vel contextim vel diverso tempore: ut alius evangelista hoc, alius illud assumere. Omnes tamen verum narraverunt. Intendit autem in hoc ostendere excellentiam Christi et suam humilitatem. Vel secundum allegoriam. Calceamentum est incarnationis mysterium; corrigia, mysterii ligatura. Non ergo valet Joannes corrigiam solvere, quia incarnationis mysterium non sufficit investigare. Vel, Non sum dignus solvere corrigiam calceamenti ejus, id est, nomen sponsi mihi non usurpo, nec sponsus credi vel dici, sed amicus sponsi volo. Mos enim erat ut si quis eam quæ sibi competeret accipere in uxorem nollet, ille ei calceamentum solveret qui ad hanc sponsus jure propinquitatis accederet. Joannes ergo, qui non sponsus, ait: Non sum dignus, etc. Ac si dicat. Ego redemptoris vestigia non valeo denudare: quia nomen sponsi non mihi usurpo. Vel simpliciter se humiliat, vel Evangelii sacramenta non est dignus circumferre prædicando, quod non sibi deputatum, apostolis est commissum. Non sum dignus explicare naturam Divinitatis ad humanitatem. Vel, non sum dignus Evangelii prædicationem portare, vel nomen sponsi usurpare. Joannes ut purus homo spiritum dare non poterat, quo remittitur culpa. Christus vero dat, quia Deus: et baptizat in verbo, de quo dicitur: Et vos mundi estis propter verbum quod locutus sum vobis Joan. 15.; et alibi: Mundans eos lavacro aquæ in verbo vitæ sanctificatæ Ephes. 5.. In Spiritu sancto. Vel spiritu sanctificationis, et igne, id est probatione tribulationis. Vel spiritu in præsenti abluit: post, si quæ macula surrepit, igne purgatorio ad purum exuret: quod de levioribus credendum est peccatis. Unde in Levitico, super altare semper ignis missus de cœlo ardebat, id est, ignis divini amoris, qui omnes in Christo (id est, qui super altare offeruntur), quasi rebaptizat et exurit carnis eorum vitia. 12Cujus ventilabrum in manu sua: et permundabit aream suam: et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili. Cujus ventilabrum. Ventilabrum in manu est examen judicii quo discernuntur leves et vacui a fructu boni operis. In manu, quia Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Permundabit, id est, quotidie a variis tentationibus mundat. Vel, Permundabit, dum ob manifesta peccata perversus de Ecclesia ejicitur, vel post mortem damnatur. Paleas autem. Paleæ de origine unde et triticum oriuntur, id est de semine, zizania vero de diversa. Paleæ ergo sunt qui fidei sacramentis imbuuntur, sed solidi non sunt: zizania vero qui et opere et professione secernuntur ab electis. De his dicitur: Qui non credit, jam judicatus est, et ideo non fit hic mentio de illis. Inexstinguibili. Quia non exstinguetur neque exstinguet cruciatos, sed æternaliter puniet. Dicitur autem ad differentiam illius de quo dicitur: Igne nos examinasti Psal. 65., etc. 13Tunc venit Jesus a Galilæa in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo. Tunc venit. Quando Joannes prædicabat et baptizabat, scilicet quando Jesus triginta erat annorum, ostendens nullum debere sacerdotem vel prædicatorem fieri nisi utilis ætatis. Sicut Joseph tricenarius regnum Ægypti suscepit. David regnum ea ætate inchoavit: Ezechiel prophetiam promeruit. Venit Jesus his de causis ut baptisma Joannis comprobaret, et ut (quia homo erat) omnem impleret justitiam et legis humilitatem: et ut aquas sanctificans, per columbam in lavacro, adventum Spiritus sancti ostenderet. Venit enim non necessitate ablutionis, sed ut nemo quantumlibet sanctus baptismi gratiam superfluam judicaret. A Galilæa in Jordanem. Galilæa, transmigratio: Jordanis, descensus. Qui ergo vult baptizari transmigret a vitiis, et descendens humilietur. 14Joannes autem prohibebat eum, dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? 15Respondens autem Jesus, dixit ei: Sine modo: sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum. Sine modo. Sine modo me a te baptizari, ut postea quod a me quæris in spiritu baptizeris. Sicut enim decet dare exemplum implendæ omnis justitiæ, ut discant omnes neminem sine unda baptismi esse perfectum. Tunc dimisit. Cum tali ordine cognovisset implendam justitiam. Dimisit, quia vere est humilitas, quam non deserit comes obedientia. Spiritus in momento eum docuit, quod prius nescivit et ideo quod prius timuit humiliter, devotus implevit. 16Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei cæli: et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se. Baptizatus autem. Christus aquas baptismi sanctificavit: quia cujus est creare, ejusdem est et sanctificare. Sicut homo constat duobus, id est, corpore et anima, ita duobus renascitur: aqua quæ purgat sordes et consepelit Christo: et igne spiritus quo conflagranti ad cœlum rapimur. Sic Ecclesia post baptismum culmen virtutum quibusdam incrementis appetit, ut Christus baptizatus de aqua ascendit. Sic post baptismum ascendunt, qui ad virtutes proficiunt: et qui prius carnales et filii Adæ, fiunt spirituales et filii Dei. Aperti sunt, etc. Et hoc ad impletionem justitiæ. Non enim tunc primum sibi patuere cœlestia vel Spiritus sanctus est datus: sed nobis per acceptum baptismum aditum cœli patere, et Spiritum sanctum dari monstravit. Quod enim cœli aperti, quod Spiritus sanctus venit, quod vox Patris insonuit, etc., hæc mystica insunt nobis. Patet renatis aditus in cœlum per Christum, qui per Adam clausus fuit. Sicut columbam. Verum corpus formatum ad horam habuit in specie columbæ: quia aliter spiritus ab hominibus videri non posset sicut columba, non quia vera columba esset, sed quia spiritus in corporali specie, non tamen ipse corpus. Ita de hac figura sentitur sicut de aliis in quibus Deus apparuit: quæ expleto officio resolvebantur. Bene spiritus in columba quæ simplex et mansueta descendit, ut et suæ naturæ simplicitatem, et eum in quem descendebat, mitem misericordiæ præconem datoremque indicaret. Similiter omnes baptismo renati septem virtutibus in columba significatis debent repleri. Columba a malitia fellis est aliena, in quo prohibemur ab ira. Nullum ore vel unguibus lædit, in quo notatur innocentia. Nec minimas aviculas invadit, in quibus aliæ aves se et pullos suos nutriunt: in quo prohibemur a rapina. Puro pascitur grano: in quo notatur abstinentia, alienos tanquam pullos suos fovet, ecce charitas. Gemitum dat pro cantu, ecce compunctio. Super aquas sedet ut accipitrem prævisa in aquis umbra declinet: ecce sollicitudo. In columba super Dominum spiritus apparuit: quia venit nos per mansuetudinem colligere. Super discipulos in igne quos ad consumendam rubiginem peccati contra seipsos veniebat accendere. Adam peccando cœlum amisit, Christus a Spiritu sancto per columbam glorificatus apparuit: flammam vibrantem quæ viam prohibuit aqua baptismi exstinxit: quia aqua est contraria igni. Complacui. Id est, bene placitum meum constitui, ut tu in quo nihil nisi bonum placeas, et per te alii non in se, sed in te, id est, tibi fide et claritate uniti placeant. 17Et ecce vox de cælis dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.