1Tunc simile erit regnum cælorum decem virginibus: quæ accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsæ. Decem virginibus. Virgines sunt omnes qui se a luxu sæculi continent. Et sponsæ. Omnes simul sunt sponsa quæ modo desponsata est virgo a corruptione sæculi. Nubet, cum mortalis immortali conjungetur. 2Quinque autem ex eis erant fatuæ, et quinque prudentes: Quinque. Quia quinquepertita est continentia in carnalibus illecebris, videlicet ut in quinque sensibus contineant se a voluptatibus. 3sed quinque fatuæ, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum: 4prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus. 5Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt. Moram autem faciente sponso. Quia non est parum temporis inter priorem et secundum adventum Christi. Dormitaverunt omnes et dormierunt. Quia postea suscitandi. 6Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei. Media autem nocte clamor factus est. Id est, nullo sciente vel sperante. Unde Dies Domini sicut fur in nocte veniet I Thess. 3.. 7Tunc surrexerunt omnes virgines illæ, et ornaverunt lampades suas. 8Fatuæ autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostræ extinguuntur. Date nobis de oleo, etc. Quorum facta aliena fulciuntur, laude eadem subtracta deficiunt, et de consuetudine id semper inquirunt, unde gaudere animus solet. Itaque hominum qui corda non vident, testimonium volunt habere apud Deum, qui cordis inspector est. Exstinguuntur. Id est, adventu judicis intus obscurantur, et a Deo non habent mercedem, quia receperunt laudem. 9Responderunt prudentes, dicentes: Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis. Ne forte. Quia quisque pro se rationem reddet, nec alieno testimonio juvatur quis apud Deum, cui secreta patent, et vix sibi quisque sufficit ut ei perhibeat testimonium conscientia sua. Ne forte unusquisque pro suis operibus mercedem suscipiet, nec possunt in die judicii aliorum virtutes, aliorum vitia sublevare. Ad vendentes. Vendentes sunt adulatores, quia dant laudem et accipiunt aliquam mercedem. 10Dum autem irent emere, venit sponsus: et quæ paratæ erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua. Dum autem. Inclinantibus se illis in ea quæ foris sunt, et solita gaudia requirentibus, cum interna non noverunt, venit ille qui judicat. Clausa est. Post judicium magna est ejus severitas, cujus est ante ineffabilis misericordia. 11Novissime vero veniunt et reliquæ virgines, dicentes: Domine, domine, aperi nobis. Novissime vero. Per veram pœnitentiam, per infructuosas lacrymas pulsant foris relictæ. Non dicitur quod emerunt oleum: quia nullo jam remanente gaudio de alienis laudibus, in angustiis redeunt ad implorationem Dei. 12At ille respondens, ait: Amen dico vobis, nescio vos. 13Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam. Vigilate. Videlicet ut testimonium bonæ conscientiæ nobis præparemus, ne cum fatuis virginibus foris remaneamus. Nescitis diem neque horam. Non solum diem judicii, sed diem mortis cujusque, vel horam in qua qui paratus invenitur, et tunc paratus invenietur. Et quia paratos nos invenire desiderat, subjicit aliam de eadem re parabolam. 14Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua. Peregre proficiscens vocavit servos suos, etc. Locus carnis terra est, ergo Christi carnem nostram ad peregrina duxit, quando cœlum ascendit. 15Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem: et profectus est statim. Et profectus est statim. Non locum mutans, sed liberam eis potestatem operandi permittens. 16Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque. Operatus est in eis. A visibilibus se custodiendo, alios pro posse exhortando, ut de visibilibus ad invisibilia transeant. Vel utrique sexui prædicando, et de bonis moribus informando geminavit accepta talenta. 17Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo. 18Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui. 19Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis. Posuit autem. Cœpit singulorum actus discutere accusante conscientia unumquemque vel excusante. 20Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens: Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum. Ecce alia quinque. Quotquot ab errore convertit, tot Domino obtulit, testimonium sibi dante conscientia, quod per gratiam sibi datam non tantum sibi profuit, sed etiam quos potuit lucrifecit. 21Ait illi dominus ejus: Euge serve bone, et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui. Super pauca. Pauca sunt bona præsentis vitæ quamvis multa videantur, quia non sine alicujus molestiæ admistione sunt. Multa autem bona æterna, quæ sunt sine omni corruptionis molestia. Intra in gaudium Domini tui. Admistus choris angelorum: sic intus lætare de munere, ut jam non sit quod exterius doleas de corruptione. 22Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum. Qui duo talenta acceperat. Iste viribus suis quidquid in lege Dei didicerat, in Evangelio duplicavit. Sive conscientiam et opera præsentis vitæ futuræ beatitudinis typos intellexit. 23Ait illi dominus ejus: Euge serve bone, et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui. 24Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: Domine, scio quia homo durus es; metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti: Durus es. Quia ardua est via quæ ducit ad vitam, et quia quanto gradus altior, tanto casus gravior. 25et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra: ecce habes quod tuum est. Et timens abii, etc. Et timens aggredi altioris vitæ gradum, ne alterius salutem quærens ipse periclitarer. Abscondi talentum tuum. Non prædicavi quod te donante intellexi. 26Respondens autem dominus ejus, dixit ei: Serve male, et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi: Sciebas quia, etc. Quare ista cogitatio non incussit tibi timorem ut scires me mea diligentius quæsiturum? Quod dixit pro excusatione vertitur in culpam. 27oportuit ergo te committere pecuniam meam numulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura. Nummulariis. Vel cæteris doctoribus, ut apostolis et episcopis. Vel, cunctis credentibus qui possunt pecuniam duplicare. 28Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta: Et date ei, etc. Hoc in Ecclesia fieri plerumque videmus, quia plerique dum bene ministrant exteriora quæ accipiunt per adjunctam gratiam ad intellectum quoque mysticum perducuntur. 29omni enim habenti dabitur, et abundabit: ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo. Omni enim, etc. Multi enim natura licet sapientes et acuti, si sint desides, perdunt bonum naturæ, et præmium quod erat eis promissum, videtur transire ad alios qui quod habent minus, per naturam acquirunt per industriam. Vel qui habet fidem et bonam voluntatem, etiam si minus habet in opere dabitur ei a bono judice. Sed qui in fide non habet etiam virtutes quas naturaliter habet, perdit sine qua non sunt virtutes. Vel qui habet amorem verbi, datur ei sensus intelligendi. Qui vero non habet, etiam si naturali studio callet, deficit. Vel qui non habet charitatem, amittit omne bonum quod habet. Nota quod hoc quod cuique datur in rebus mundanis vel spiritualibus, pro talento imputatur de quo est rationem redditurus. 30Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores: illic erit fletus, et stridor dentium. 31Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suæ: Cum autem. Tradendus in proximo cruci præmisit gloriam triumphantis, ut secutura scandala hac promissione compensaret. Post parabolas de fine mundi nunc exsequitur Dominus modum futuri judicii. 32et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hædis: Oves ab, etc. Duo ordines erunt in judicio electorum scilicet et reproborum: sed electorum alii judicabunt, quibus dicitur: Sedebitis et vos super sedes duodecim judicantes tribus Isræl. Alii judicabuntur quibus dicitur: Esurivi et dedistis mihi manducare. Item reproborum alii qui extra Ecclesiam sunt, non judicabuntur: alii qui judicabuntur, quibus dicitur: Esurivi, et non dedistis mihi manducare, etc. 33et statuet oves quidem a dextris suis, hædos autem a sinistris. Hædos. Hædus est animal petulcum et olidum, qui pro peccatis offerebatur in lege, et significat peccatores: nec dicit capras quæ possunt habere fetus. 34Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi: Benedicti Patris. Beneficio Patris mei promoti ad obtinendam gloriam, in qua sine corruptione regnetis, ad quam prædestinati estis a constitutione mundi. 35esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me: 36nudus, et cooperuistis me: infirmus, et visitastis me: in carcere eram, et venistis ad me. 37Tunc respondebunt ei justi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te: sitientem, et dedimus tibi potum? Tunc respondebunt. Non diffidentes de verbis Domini, sed vel stupentes pro magnitudine majestatis regis; vel quia parum videtur illis omne bonum quod fecerunt, unde dicitur: Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam Rom. 8., etc. 38quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te: aut nudum, et cooperuimus te? 39aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te? 40Et respondens rex, dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis. De his fratribus. Fratres mei et mater sunt qui faciunt voluntatem Patris mei. 41Tunc dicet et his qui a sinistris erunt: Discedite a me maledicti in ignem æternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus: 42esurivi enim, et non dedistis mihi manducare: sitivi, et non desistis mihi potum: Non dedistis, etc. Quid meretur qui aliena rapuit, si æternaliter damnatur quid de suo non dedit? 43hospes eram, et non collegistis me: nudus, et non cooperuistis me: infirmus, et in carcere, et non visitastis me. 44Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi? Domine, quando, etc. Excusare se satagunt quasi Deum fallere possint qui homines fallebant. Sed non habent excusationem qui converti a malis et agere eleemosynas noluerunt; unde subdit: Quandiu non fecistis uni, etc. 45Tunc respondebit illis, dicens: Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis. 46Et ibunt hi in supplicium æternum: justi autem in vitam æternam. In supplicium æternum. Frustra ergo Origenes spondet liberationem post multos annos malis hominibus et ipsis dæmonibus. In supplicium æternum. AUG. Qua in re misericordior profecto fuit Origenes qui et ipsum diabolum atque angelos ejus post graviora pro meritis et diuturniora supplicia ex illis cruciatibus eruendos atque sociandos sanctis angelis credidit. Sed illum et propter hoc et propter alia nonnulla, et maxime propter alternantes sine cessatione beatitudines et miserias et statutis sæculorum intervallis, ab illis ad istas itus ac reditus interminabiles non immerito reprobavit Ecclesia.