1In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare. In illo die. Per hoc indicat hoc gestum consequenter, nisi forte dies ponatur pro tempore, more Scripturæ. Marcus eumdem tenet ordinem. Lucas in aliud transit, sed nec repugnat huic. RAB. Non solum facta et dicta Domini, sed et itinera, etc., usque ad ad quæ Judæi non intraverunt, foris in littera fixi. 2Et congregatæ sunt ad eum turbæ multæ, ita ut naviculam ascendens sederet: et omnis turba stabat in littore, Turba stabat. Hi sunt qui nuper audire venerunt, qui et a fluctibus maris secreti sunt, necdum cœlestibus mysteriis quæ desiderant imbuti cum Christo ascendunt. 3et locutus est eis multa in parabolis, dicens: Ecce exiit qui seminat, seminare. Locutus est multa. Quia turba non unius est sententiæ sed diversarum voluntatum, loquitur eis multis parabolis, ut juxta varias voluptates, diversas recipiant disciplinas. Qui seminat. Ipse Christus, qui verbum veritatis quod apud Patrem vidit, hominibus per se vel per suos seminavit. Qui discipulis sacramenta loquebatur, exiit seminare Dei verbum in turbas. 4Et dum seminat, quædam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt ea. Secus viam. Via est, mens malarum cogitationum sedulo meatu trita et arefacta. Ubi dupliciter perit semen, quia et transitu cogitationum conculcatur, ut Lucas ait, et a volucribus rapitur. Dæmones dicuntur volucres, seu quia cœlestis spiritualisque naturæ, seu quia per æra volitant. Et venerunt. Secundum Lucam ab hominibus conculcatum est, quia prava persuasione impiorum sublatum est. Et comederunt. Quia a mentibus hominum illud surripuerunt. 5Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam: et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terræ: In petrosa. Petrosa cito quærunt germinare, sed non figitur radix, quia non est alta terra, id est, quia parum inest desiderii salutaris. In hac expositione Domini discimus, quia res non semper in eadem significatione ponuntur. Nam petra hic pro duritia, terra pro lenitate mentis, sol pro fervore persecutionis. Cum sol alibi in bono: Fulgebunt justi sicut sol Matth. 13., et petra in fundamento, pro fortitudine fidei, et terra pro terrenis cogitationibus. Altitudinem terræ. Altitudo terræ est probitas animi disciplinis cœlestibus eruditi, et in tentationibus probati. 6sole autem orto æstuaverunt; et quia non habebant radicem, aruerunt. 7Alia autem ceciderunt in spinas: et creverunt spinæ, et suffocaverunt ea. 8Alia autem ceciderunt in terram bonam: et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum. Scaagesimum. Quia in numero senario mundi ornatus expletus est, per hunc bona operatio signatur. 9Qui habet aures audiendi, audiat. Qui habet aures audiendi. Quoties hæc admonitio in Evangelio vel in Apocalypsi Joannis interponitur, mysticum quod dicitur insinuatur. 10Et accedentes discipuli dixerunt ei: Quare in parabolis loqueris eis? Et accedentes discipuli, etc. Quomodo accedunt discipuli cum Dominus in navi sederet? Sed forte intelligendum, quod dudum cum ipso navem conscenderint: et ibi stantes quærunt. 11Qui respondens, ait illis: Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum: illis autem non est datum. Vobis datum est. Nota non solum verba Domini, sed et facta, parabolas esse: id est, signa mysticarum rerum, quæ non intelligebant multi qui foris sunt. 12Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit: qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo. Qui enim habet. Id est, apostolis habentibus fidem, si quid minus virtutum habent, conceditur Judæis, qui non credunt in Filium Dei, etiam si quid boni per naturam habent, tollitur. Nam nihil possunt sapienter intelligere qui caput non habent sapientiæ. Auferetur ab eo. Nulla veræ sapientiæ dulcedine gaudebit. 13Ideo in parabolis loquor eis: quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt. Ideo in parabolis. Dicitur quod ideo excæcati sunt, et sententiæ Domini per parabolas eis occultatæ sunt, ut post salubrius converterentur. Nam quia obscure dicta non intellexerunt, ideo non crediderunt in eum, et sic crucifixerunt, et sic post resurrectionem miraculis territi, majoris criminis reatu compuncti sunt. Unde accepta indulgentia ampliori flagrant dilectione. Sed Joannes hunc locum ita dicit: Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: Excævavit oculos eorum, ut non videant Joan. 11.. Ubi aperte dicit non ideo factam excæcationem, ut ea commoniti, et dolentes se non intelligere, converterentur aliquando: non enim hoc possent nisi crederent, sed potius ideo excæcati, ut non crederent, quod aliis peccatis meruerunt. Videntes non vident. Sicut avarus multas habet opes et nullas, quia inutiles sunt ei. 14Et adimpletur in eis prophetia Isaiæ, dicentis: [Auditu audietis, et non intelligetis: et videntes videbitis, et non videbitis. Auditu audietis. Hæc de turbis prophetata sunt, quia stant in littore, et Domini non merentur audire sermonem. 15Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt: nequando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos.] Oculos suos. Id est, ipsi sibi causa fuerunt ut Deus eis oculos clauderet. Ne quando. Id est, ideo, quia oculos et aures aperire noluerunt, non meruerunt aliquando converti: quod tamen misericorditer factum est eis. 16Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestræ quia audiunt. Beati. Vere beati, quia hoc etiam præsentialiter videre et audire meruerunt, quod nullus priorum quantivis meriti meruit, quamvis multum desideraverit. 17Amen quippe dico vobis, quia multi prophetæ et justi cupierunt videre quæ videtis, et non viderunt: et audire quæ auditis, et non audierunt. Et justi. Lucas justos reges dicit, quia motus suos bene regunt 18Vos ergo audite parabolam seminantis. Vos ergo audite. Primam parabolam exponit, ut idem attendant in cæteris. Exponit non secundum singula verba, sed summam sententiæ. AUG. sup. Gen. Proinde quod narravit evangelista (etiam factum est) Dominum scilicet talia fuisse locutum. Ipsius autem, etc., usque ad illud quippe scripsit narrator rerum præteritarum, hoc prænuntiator tantummodo futurorum. 19Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ejus: hic est qui secus viam seminatus est. 20Qui autem super petrosa seminatus est, hic est qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud: Super petrosa. Super petram et in spinis seminantur, qui bene accipiunt: sed vel adversa terrendo, vel prospera blandiendo, retardant eos ne perficiant. Divitiis jungitur sollicitudo custodiæ, quæ affligit, et voluptas, quæ effluere facit. 21non habet autem in se radicem, sed est temporalis: facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur. 22Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo sæculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur. Fallacia divitiarum. CHRYSOST. Suffocantur spinis quæ audivimus, non quidem ipsarum spinarum culpa, sed ejus qui illas, etc., usque ad duo quippe vitia inter se opposita in divitiis sunt, unum quod incendit sollicitudinem, et offuscat curis: alterum quod molliores deliciis reddit. 23Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum. Aliud quidem centesimum. RAB. Tres differentiæ sunt in bona terra, sicut fuere in mala. Triginta enim refertur ad nuptias. Sexaginta ad, etc., usque ad tricesimum conjugatorum, quia hæc est ætas præliantium, et his est major conflictus ne libidine superentur. 24Aliam parabolam proposuit illis, dicens: Simile factum est regnum cælorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo: Aliam parabolam. Quasi dives paterfamilias invitatos diversis reficit cibis, ut unusquisque secundum naturam stomachi sui varia alimenta susciperet. Unde et dixit aliam parabolam et non alteram, ut plures sequi intelligantur. Hæc parabola proponitur, dimissis turbis, domi rogantibus discipulis exponitur. Et docet hic bonam voluntatem, et cautelam, et patientiam, et discretionem, et longanimitatem, et justitiam. 25cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit. Homines. Qui aliis ad tutelam et custodiam deputati sunt prælati in Ecclesia: vel cum dormitionem mortis accipient apostoli. 26Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania. 27Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei: Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? unde ergo habet zizania? 28Et ait illis: Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei: Vis, imus, et colligimus ea? Vis, imus. Cum spiritualis homo audit hoc esse a diabolo qui nihil valet contra voluntatem Dei, potest ei voluntas suboriri, ut tales auferat de mundo si facultatem habeat. Sed consulit justitiam Dei, an facere debeat, et an Deus velit esse hoc officium hominum. Sed Veritas respondet: Non nosse hominem in hac vita qualis futurus sit qui modo errat, et quid bonis conferat ejus error: et ideo eos non esse tollendos, ne forte interficiantur, qui forte futuri sunt: vel ne bonis obsit, quibus prosunt, etc. Tunc vero opportune fieri, cum jam non est commutandæ vitæ tempus et proficiendi aliis: et tunc non ab hominibus, sed ab angelis dicit fieri. 29Et ait: Non: ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum. Et ait: Non, etc. Ecce patientia. Non enim audito dolore exarsit in iram, nec mox ulcisci voluit, ita et nos læsi patienter feramus. Ne forte. Hic datur locus pœnitentiæ et monemur non cito amputare: quia qui errat hodie, cras forte defendet veritatem. Si ergo modo avelleretur, triticum quod futurum erat eradicaretur. Vel necesse est ut mali permisti sint bonis per quos exerceantur. Vel quorum comparatione nitantur ad melius, quibus sublatis altitudo charitatis marcescit quod est eradicari. Ibi patienter tolerandi sunt mali, ubi aliqui inveniuntur quibus adjuventur boni. AUG. Multitudo non est excommunicanda, nec princeps populi. 30Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum: triticum autem congregate in horreum meum. Sinite. Hoc videtur contrarium illi apostolico: Auferte malum ex vobis I Cor. 5.. Sed sicut inter lolium et triticum quamdiu herba est, parum distat: ita monet Dominus ne de ambiguo judicemus, quod Dominus in die judicii non suspiciose, sed manifeste damnabit. In patiendo justitiam meditemur: in judicando justitiam non negligamus. Et in tempore. Qui longanimiter tulit per justitiam, digna retribuit: discretæ enim sunt virtutes, sed non contrariæ. Et alligate. In hac vita non est alligatio, alioquin non tot ab errore resipiscerent. 31Aliam parabolam proposuit eis dicens: Simile est regnum cælorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo: Simile est regnum, etc. Regnum cœlorum, prædicatio est Evangelii, de qua alibi: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum ejus Matth. 21.. Vel notitia Scripturarum. Grano sinapis. Grano sinapis comparatur pro fervore fidei, quia dicitur venena expellere, id est, omnia dogmata pravitatis. Potest in grano sinapis humilitas Dominicæ incarnationis intelligi. Quo accepto homo misit in hortum suum, quia corpus crucifixi Salvatoris accipiens Joseph in horto sepelivit. Expandit ramos in quibus volucres cœli requiescent, quia prædicatores dispersit in mundum, in quorum dictis et consolationibus fideles ab hujus vitæ fatigatione respirarent. 32quod minimum quidem est omnibus seminibus: cum autem creverit, majus est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres cæli veniant, et habitent in ramis ejus. Cum autem creverit. Toto mundo vel in animo singulorum: quia nemo repente perfectus. Crevit et factum est in arborem, quia surrexit et ascendit in cœlum. Vel creverit, id est, mentibus hominum quantæ sit virtutis innotuerit. Cætera apparent olera, quæ cito crescunt et corruunt: non vivida, sed marcida: illa non olus, sed arbor fit, ubi folia cum fructu, et in ejus diversis sententiis spirituales quiescunt. Oleribus et fit arbor. Id est, dogmatibus philosophorum, quæ cito crescunt et corruunt, nil vitale promittentia. 33Aliam parabolam locutus est eis: Simile est regnum cælorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ satis tribus, donec fermentatum est totum. In farinæ satis. Ut spiritus, anima, et corpus in unum redacta non discrepent inter se. Vel tres animæ virtutes in unum rediguntur, ut in ratione possideamus prudentiam, in ira odium vitiorum, in cupiditate desiderium virtutum. Vel, mulier, Ecclesia, fidem hominum farinæ tribus satis miscet, credulitati Patris et Filii et Spiritus sancti. Cumque in unum fuerit fermentatum, non nos ad triplicem Deum, sed unius deitatis notitiam perducit, quia non est diversa natura in singulis. Donec fermentatum. Tandiu charitas in mente recondita crescere debet, donec mentem totam in sui perfectionem commutet, ut nihil præter Deum diligat vel recolat, quod hic incipitur, in alia vita perficitur. 34Hæc omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas: et sine parabolis non loquebatur eis: In parabolis ad turbas. Quia quidquid ibi dicitur de exercitu Isræl, et omnia signa occulta sunt sacramenta. 35ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum; eructabo abscondita a constitutione mundi. 36Tunc, dimissis turbis, venit in domum: et accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes: Edissere nobis parabolam zizaniorum agri. 37Qui respondens ait illis: Qui seminat bonum semen, est Filius hominis. 38Ager autem est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regnum. Zizania autem, filii sunt nequam. 39Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio sæculi est. Messores autem, angeli sunt. 40Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur: sic erit in consummatione sæculi. 41Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem: 42et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium. 43Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat. 44Simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et præ gaudio illius vadit, et vendit universa quæ habet, et emit agrum illum. Thesauro abscondito in agro. Thesaurus potest accipi verbum Dei, qui in carne Christi absconditur. Vel Scriptura, in qua reposita est notitia Salvatoris. Vel, duo Testamenta in Ecclesia, pro quorum intelligentia omnibus renuntiatur ut in otio discantur. Terrenis regnum cœlorum similatur, ut per cognita surgat ad incognita animus, et diligat. Abscondit et præ gaudio illius. Ut servetur a malignis spiritibus et laudibus hominum. Sic sit opus in publico, ut intentio maneat occulta. 45Iterum simile est regnum cælorum homini negotiatori, quærenti bonas margaritas. Negotiatori. Beatitudinem qua exuti sumus culpa primi hominis, debemus omnes, intelligendo recte et operando bene, negotiari. Bonas margaritas. Bonæ margaritæ, lex et prophetæ. Una pretiosa, scientia Salvatoris, pro qua homo, ut Paulus, omnibus mysteriis legis et observationibus renuntiavit. 46Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quæ habuit, et emit eam. Inventa autem. Id est, Christo, qui præest omnibus hominibus, vel spirituali præcepto dilectionis. Vel intellecto verbo, quod erat apud Deum penetrata carnis testudine. Vel cœlestis vitæ dulcedine, pro qua omnia vilescunt. 47Iterum simile est regnum cælorum sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti. Sagenæ missæ. Impletur Jeremiæ vaticinium: Ecce ego mitto ad vos piscatores multos Jer. 16.. Postquam audierunt Petrus et Andreas, Jacobus et Joannes: Sequimini me, faciam vos piscatores hominum: contexuerunt sibi sagenam ex Veteri et Novo Testamento, et in mare sæculi miserunt, quæ usque hodie trahitur, et in fluctibus tenditur: capiens quidquid incidit, bonos et malos, quos ad littus trahit, id est, ad finem mundi, ut tunc fiat divisio. Unde sequitur: Sic erit in consummatione sæculi, etc. Sagenæ comparatur Ecclesia vel prædicatio evangelica, quæ a fluctibus sæculi ad, cœlum trahit. 48Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonis in vasa, malos autem foras miserunt. Et secus littus. Littus, finis sæculi, in quo boni ad cœlum, mali ad tenebras mittentur: in præsenti enim erant permisti. 49Sic erit in consummatione sæculi: exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, 50et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus, et stridor dentium. 51Intellexistis hæc omnia? Dicunt ei: Etiam. 52Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cælorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. Ideo omnis Scriba doctus, etc. Quia intelligitis mysteria quæ vobis revelo: ideo faciam vos prædicatores, et eritis mihi similes qui de thesauro scientiæ meæ, nova et vetera profero, ut vos similiter faciatis. Apostoli sunt scribæ et notarii Christi, verba ejus signantes in tabulis cordis, et pollent opibus patrisfamilias, ejicientes de thesauro doctrinarum suarum nova et vetera, quia quidquid in Evangelio prædicatur, legis et prophetarum vocibus comprobant. 53Et factum est, cum consummasset Jesus parabolas istas, transiit inde. 54Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent: Unde huic sapientia hæc, et virtutes? Ut mirarentur. Magna cæcitas, quem verbis et factis Christum cognoscunt, ob generis notitiam contemnunt. 55Nonne hic est fabri filius? nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas? Fabri filius. Non sine re voluit dici fabri filius, non illius quem putant, sed fabricatoris omnium. Sed hujus sacramenti Judæi ignari divinæ virtutis opera carnalis prosapiæ contemplatione contemnunt. Non enim considerant præsentia ejus opera, sed fragilem recordantur infantiam. 56et sorores ejus, nonne omnes apud nos sunt? unde ergo huic omnia ista? 57Et scandalizabantur in eo. Jesus autem dixit eis: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua. Propheta. Christus dicitur propheta. Unde Moses dicit: Prophetam suscitabit vobis Dominus de semine vestro Deut. 18.. In patria. Id est, in populo Judæorum: majora autem facit in gentibus. 58Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum. Et non fecit. Fecit virtutes aliquas, sed non multas, ne incredulos condemnaret. Vel despectus pauca facit, ne penitus excusabiles sint, majora autem in gentibus facit.