1In diebus illis iterum cum turba multa esset, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis: 2Misereor super turbam: quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent: Misereor super turbam. Quia verus homo miseretur et compatitur affectu humanæ fragilitatis. Quod de septem panibus et paucis pisciculis quatuor millia hominum satiavit, divinæ potentiæ opus est contra Eutichetis errorem. Triduo sustinent. Quare triduo sustinerent Matthæus dicit sic Matth. 15.: Et ascendens in montem sedebat ibi, et accesserunt ad eum, etc. Turba triduo Dominum sustinet propter sanationem infirmorum suorum, cum electi quique fide sanctæ Trinitatis lucidi Domino, pro suis suorumque peccatis, animæ peccantis, scilicet, languoribus instanter supplicant. Turba multa triduo Dominum sustinet, cum multitudo fidelium peccata sua per pœnitentiam declinans ad Dominum se in opere, in locutione et cogitatione convertit. BEDA. Hoc miraculo designatur, quod viam præsentis sæculi, aliter incolumes transire nequimus, alimento verbi sui Christus nos reficiat. Hoc vero typice, etc., usque ad ipse ab infimis delectationibus abstractam pane cœli reficit, atque ad appetitum supernæ suavitatis cibi spiritualis dato pignore accendit. 3et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via: quidam enim ex eis de longe venerunt. Si dimisero eos. Quia conversi peccatores in præsentis vitæ via deficiunt, si in sua conscientia sine doctrinæ pabulis dimittantur. De longe. Moraliter. Qui nihil carnalis corruptionis expertus, ad servitutem Dei festinat, de longinquo non venit; qui etiam nulla impudicitia, nullis flagitiis inquinatus, solum autem conjugium expertus, nec iste de longinquo. Alii post multa flagitia veniunt: et ideo de longinquo. 4Et responderunt ei discipuli sui: Unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine? 5Et interrogavit eos: Quot panes habetis? Qui dixerunt: Septem. Septem. BEDA. Mysterium est Novi Testamenti, in quo septiformis Spiritus gratia plenius creditur et datur. Nec sunt panes hordeacei, sicut illi quinque de quibus quinque millia hominum satiata sunt, ne, sicut in lege, vitalis animæ alimentum corporalibus sacramentis tegeretur. Hordei enim medulla tenacissima tegitur palea. HIER. Septem panes, septem dona Spiritus sancti. Quatuor millia, annus Novi Testamenti cum quatuor temporibus. Septem sportæ, septem primæ Ecclesiæ. Fragmenta panum mystici intellectus primæ septimanæ sunt. Pisciculi benedicti: libri Novi Testamenti, quomodo piscis assi partem resurgens postulat, et piscem superpositum prunis discipulis in captura piscium porrigit. 6Et præcepit turbæ discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbæ. Super terram. BEDA. In refectione quinque panum turba supra fenum discubuit; quæ autem septem panibus reficienda est, super terram discumbere præcipitur: quia per legem carnis, etc., usque ad hic autem remota omni cupiditate carnali convivas Novi Testamenti spei permanentis firmamentum tanquam ipsius montis soliditas nullo feno interposito continet. 7Et habebant pisciculos paucos: et ipsos benedixit, et jussit apponi. Pisciculos. ID. Sanctos illius temporis, per quos eadem condita est Scriptura: vel quorum ipsa Scriptura, fidem, vitam et passiones continet; qui de fluctibus sæculi erepti, et divina benedictione consecrati refectionem nobis, ne in hujus mundi excursu deficiamus, vitæ suæ et mortis suæ exemplo præbuere. 8Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas. Manducaverunt. ID. Sunt multi qui quamvis omnia sua relinquere, et altiora hujus mundi nequeant implere, tamen esurientes et sitientes justitiam saturantur, cum audientes mandata Dei ad vitam perveniunt æternam. Quod superaverat. ID. Altiora præcepta vel exhortamenta, et consilia, quæ generalis fidelium multitudo nequit attingere, sicut hic: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quæ habes Matth. 19., etc. Septem sportas. Septem sportæ, Spiritus sancti gratia septiformi repleti. Fiunt enim sportæ de junco, et palmarum foliis. Juncus nascitur super aquas, palma victorem coronat. Sancti quoque ne ab humore æternitatis arescant, in ipso vitæ fonte se collocant, et æternæ retributionis palmam exspectant. 9Erant autem qui manducaverunt, quasi quatuor millia: et dimisit eos. 10Et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha. Et statim. Pro hoc in Matthæo habemus: Ascendit in naviculam, et venit in fines Magedan. Sed non est dubitandum eumdem locum esse sub utroque nomine. Nam plerique codices habent Magedan etiam secundum Marcum. 11Et exierunt pharisæi, et cœperunt conquirere cum eo, quærentes ab illo signum de cælo, tentantes eum. Quærentes, etc. Quasi ea quæ viderant, non fuissent signa. Sed quid quærant per hoc determinatur, de cœlo, vel in morem Eliæ ignem de sublimi, vel ad similitudinem Samuelis æstivo tempore mugire tonitrua, vel fulgura vel imbres, quasi non possent et hæc calumniari qui ea calumniabantur quæ oculis viderant, manu tangebant, utilitate sentiebant. Vel signa de cœlo, manna, ut qui paucis panibus multa hominum millia satiavit, nunc sicut Moyses manna cœlitus misso populum omnem passim reficiat. Unde Joannes post edulium panum turbas quæsisse dicit: Quid operaris? Patres nostri manducaverunt manna in deserto Joan. 6., etc. 12Et ingemiscens spiritu, ait: Quid generatio ista signum quærit? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum. Si dabitur. AUG. De concordia evangelistarum. In Marco ita scriptum esse dicit: et signum non dabitur ei. BEDA. Generationi isti, id est tentantium Deum et contradicentium verbis ejus, non dabitur signum de cœlo, quod tentantes, etc., usque ad ad impositionem manuum apostolorum gratiam sancti Spiritus de cœlo plurimis credentibus infudit. 13Et dimittens eos, ascendit iterum navim et abiit trans fretum. Ascendit navim. ID. Septem sportis modo impletis, statim ascenderunt in naviculam, et venerunt in fines Magedan, et ibi navigantibus dictum est quod caverent a fermento Pharisæorum et sadducæorum. Sed Scriptura dicit quod obliti sunt panes tollere, in quo ostenditur quod modicam curam carnis haberent intenti Domini præsentiæ. 14Et obliti sunt panes sumere: et nisi unum panem non habebant secum in navi. 15Et præcipiebat eis, dicens: Videte, et cavete a fermento pharisæorum, et fermento Herodis. 16Et cogitabant ad alterutrum, dicentes: quia panes non habemus. 17Quo cognito, ait illis Jesus: Quid cogitatis, quia panes non habetis? nondum cognoscetis nec intelligitis? adhuc cæcatum habetis cor vestrum? Quid cogitatis. BEDA. Accepta occasione, docet quid significent quinque panes et septem, et pauci pisciculi, quinque millia hominum aut quatuor. Si enim fermentum Pharisæorum et Herodis traditiones perversas et hæretica significat dogmata, quare cibi quibus nutritus est populus Dei non veram doctrinam integramque significat? 18oculos habentes non videtis? et aures habentes non auditis? nec recordamini, 19quando quinque panes fregi in quinque millia: quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis? Dicunt ei: Duodecim. 20Quando et septem panes in quatuor millia: quot sportas fragmentorum tulistis? Et dicunt ei: Septem. 21Et dicebat eis: Quomodo nondum intelligitis? 22Et veniunt Bethsaidam, et adducunt ei cæcum, et rogabant eum ut illum tangeret. 23Et apprehensa manu cæci, eduxit eum extra vicum: et exspuens in oculos ejus impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret. Ex exspuens. ID. Sputum ab intus a capite Domini procedit. Manus vero membra corporis exterius posita. Exspuens ergo in oculos cæci, manus suas imponit, ut videat: quia cæcitatem humani generis et per invisibilia divinæ pietatis dona et per ostensa a foris sacramenta assumpta humanitatis abstersit. Quem uno verbo totum simul curare poterat, paulatim curat, ut magnitudinem humanæ cæcitatis ostendat: et quæ vix et quasi per gradus ad lucem redeat, et gratiam suam nobis indicat, per quam singula perfectionis incrementa adjuvant. 24Et aspiciens, ait: Video homines velut arbores ambulantes. Video homines, etc. HIER. Omnes æstimat sibi superiores, se indignum judicans: ut David se vocari hominem, sed canem mortuum et pulicem unum. Primo autem, etc., usque ad huic Dominus secunda impositione manuum, lucem omnia clara videndi restituit: scilicet quid credendum, quomodo vivendum, quæ præmia sunt speranda. 25Deinde iterum imposuit manus super oculos ejus: et cœpit videre: et restitutus est ita ut clare videret omnia. Deinde iterum, etc. HIER. Ut clare videret omnia, id est per opera visibilia invisibilia intelligeret, et quæ oculus non vidit, et clarum, animæ suæ statum post rubiginem peccati mundi cordis oculo contemplaretur. Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt Matth. 5.. 26Et misit illum in domum suam, dicens: Vade in domum tuam: et si in vicum introieris, nemini dixeris. Et misit. HIER. Ut videret in se quod ante non vidit. Non enim putat desperans homo de salute omnino posse se quod facere illuminatus per spem potest perficere. Mystice. Admonet Dominus omnes qui agnitione veritatis illustrantur, ut ad cor redeant, et quantum sibi donatum fuerat sollicita mente perpendant, et beneficiis Dei digna operatione respondeant. Nemini dixeris. BEDA. Quod sanationem silere jubet, exemplum est suis, ne si miranda faciant, favorem quærant, sed divinis aspectibus sint placere contenti. 27Et egressus est Jesus, et discipuli ejus in castella Cæsareæ Philippi: et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis: Quem me dicunt esse homines? Quem me dicunt? Pulchre primo sententiam hominum interrogat, ne confessio eorum vulgi opinione, sed veritatis agnitione videatur infirmata: ne sicut Herodes de auditis hæsitare putentur. Unde Petro secundum Matthæum dicit: Caro et sanguis non revelavit tibi Matth. 16., id est doctrina hominum. Homines. Pulchre qui hominum more diversam de Domino sententiam ferunt, homines dicuntur. Nam qui veritatem potentiæ ejus pia mente cognoscunt, non homines, sed dii appellari merentur. Unde dicit illis: Vos vero, etc. Quasi dicat: Illi, homines, humana opinantes; sed vos, dii, quem me esse dicitis? 28Qui responderunt illi, dicentes: Joannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis. 29Tunc dicit illis: Vos vero quem me esse dicitis? Respondens Petrus, ait ei: Tu es Christus. Tu es Christus. BEDA. Omnia complectitur qui et naturam et nomen exprimit, in quo summa virtutum. Paulus dicit, etc., usque ad non licet tamen nescire generationis fidem. 30Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo. Et comminatus est. BEDA. Noluit se ante passionem et resurrectionem prædicari: quia completo sanguinis sacramento apostolis opportunius dicit: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti Matth. 18.. Quia non prodesset eum publice prædicari, quem flagellatum sunt visuri, et crucifixum multa pati. 31Et cœpit docere eos quoniam oportet Filium hominis pati multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus et scribis, et occidi: et post tres dies resurgere. Quoniam oportet, etc. HIER. Sicut gubernator peritus tempestatem in tranquillitate præcavens, nautas paratos vult esse suos. Sicut alibi: Si quis vult venire post me, abneget se Matth. 16., etc. 32Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus, cœpit increpare eum. Et apprehendens. BEDA. Amantis affectu dicens: Absit a te, Domine. Vel ut melius in Græco habetur: Propitius esto, etc., usque ad apprehenditque eum in affectum suum, vel separatim ducit, ne præsentibus cæteris magistrum videatur arguere. 33Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens: Vade retro me Satana, quoniam non sapis quæ Dei sunt, sed quæ sunt hominum. Vade retro. ID. Multi putant quod non Petrus, sed adversarius Spiritus sit correctus, quo suggerente hoc Apostolus dicebat: Sed mihi error Apostoli de pietatis affectu veniens, nunquam incentivum videbitur diaboli. Diabolo dicitur: Vade retro, Satanas. Petro: Vade retro me, etc., id est sequere sententiam meam. Quæ Dei sunt, etc. Mea est voluntas et Patris, ut pro salute hominum moriar: tu non vis granum frumenti in terram cadere, ut multum fructum afferat. 34Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: Si quis vult me sequi, deneget semetipsum: et tollat crucem suam, et sequatur me. Si quis vult, etc. BEDA. Postquam mysterium suæ passionis et resurrectionis ostendit, hortatur omnes ad imitandum passionis exemplum, et omnibus salutem promittit animarum. Sed perfectioribus, quanta passurus quod a mortuis resurrecturus esset aperuit, formam tribuens prædicandi, ut scilicet, pro suo quisque modo instruatur, neque infirmis altiora committantur. Deneget. Non valet apprehendere quod ultra ipsum est si nescierit mactare quod est. Nisi quis a semetipso deficiat, ad Deum, qui supra ipsum est, non appropinquat. Tollat crucem. Vel per abstinentiam macerando corpus, vel per compassionem animum. De corpore dicit Paulus: Castigo corpus meum, et in servitutem redigo II Cor. 9., etc. Idem de compassione animi: Quis infirmatur, et ego non infirmor? II Cor. 11. 35Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, et Evangelium, salvam faciet eam. 36Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum et detrimentum animæ suæ faciat? 37Aut quid dabit homo commutationis pro anima sua? 38Qui enim me confusus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis. Qui enim. BEDA. Duo tempora Ecclesia significat, aliud persecutionis, quando ponenda est anima; aliud pacis, quando frangenda sunt desideria terrena. Qui enim me, etc. Quia multi avaritiam vineunt, labentia despiciunt, sed fidei rectitudinem quam habent verecundia impediti, non exprimunt voce. Addit: Qui enim me, etc. 39Et dicebat illis: Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute. Amen dico. BEDA. Cum de futura vita loqueretur, ideo necessarium fuit ut hoc promitteret de pœnitenti vita, ut rudes adhuc discipuli hac consolatione confortarentur, sicut de Judaico populo dicitur: Dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt, ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant Psal. 104.. Regnum Dei, etc. Id est, Ecclesiam contra mundi hujus gloriam erectam. Vel futuram in cœlis beatitudinem quam in monte viderunt. Quod pia provisione factum est, ut æternum gaudium, tametsi ad breve momentum prælibatum, ad adversa ferenda fortius animaret.