1Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitates, et castella prædicans, et evangelizans regnum Dei: et duodecim cum illo, Et factum est. More aquilæ provocantis ad volandum pullos suos, paulatim Dominus discipulos suos in nido fidei plumis virtutum induit, quibus postea sublimius volare, et alios instruere valeant. Prius docet in synagogis, miracula facit, famam ubique dispergit, turbas suscipit, curat, instruit, hic discipulos facit, ex quibus duodecim elegit, quos primo præsente turba docet, et miseris solita præstat beneficia, jam vero solos ipsos secum retinet, ut eum familiarius audiant solis illis occultiora exponit mysteria, et sic demum virtutum suarum ostensione quasi alarum protectione firmatis, dat ipsis potestatem curandi, et mittit prædicare regnum Dei. 2et mulieres aliquæ, quæ erant curatæ a spiritibus malignis et infirmatibus: Maria, quæ vocatur Magdalene, de qua septem dæmonia exierant, Maria quæ vocatur Magdalene. Cum Maria iter faceret cum Domino, et ei ministrare commemoratur, celebri eam vocabulo Magdalenam vocat: ubi eamdem peccatricem describit, reverenter eam generali nomine mulierem dicit, ne nomen tantæ famæ quod hodie veneramur, prisci erroris nota fuscaret. Maria, amarum mare, propter insitum pœnitentiæ rugitum, quo ipsa vel nos singula mala deflemus. Dæmonia septem. Eamdem Ecclesiam de gentibus a sordibus vitiorum mundatam, quam Maria significat, significat et Joanna prius cultibus idolorum deditam, sed jam Christi pietate redemptam, et gratia impletam, quæ quasi uxor erat prius diaboli. 3et Joanna uxor Chusæ procuratoris Herodis, et Susanna, et aliæ multæ, quæ ministrabant ei de facultatibus suis. Et Joanna, etc. Joanna, Dominus gratia ejus, vel Dominus misericors. cujus est omne quod vivimus. Procuratoris Herodis. Cum quilibet malignus spiritus pro regno diaboli ad decipiendum laborat, quasi Herodis impiissimi procurator existit. De facultatibus, etc. Antiquus mos erat Judæorum, nec ducebatur in culpam, ut mulieres sua substantia pascerent et vestirent doctores. Hic quia hoc in gentibus scandalum poterat facere, Paulus se memorat abstinuisse. Ministrabant ergo Domino carnalia, cujus metebant spiritualia, ut formam daret prædicatoribus quod victu et vestitu deberent esse contenti accipiendo a plebibus. 4Cum autem turba plurima convenirent, et de civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem: Cum autem turba, etc. Quotiens in Evangelio turbæ vocabulum interseritur, sicut diversitas hominum, ita etiam diversitas intimatur voluntatum. Non enim omnes eadem voluntate, sed diversis ex causis Christum sequebantur: quidam pro bono, quidam pro malo, omnibus tamen Dominus beneficia præstat, docendo, alendo, sanando. Exiit qui seminat, etc. Exiit Filius Dei de sinu Patris, quo creaturæ non erat accessus, ut seminaret semen suum, venit in mundum, ut testimonium perhiberet veritati. Unde secundum alios evangelistas hanc parabolam dicturus de domo exiisse, mare adiisse, navem conscendisse memoratur, id ipsum situ corporis quod processu sermonis insinuans. 5Exiit qui seminat, seminare semen suum. Et dum seminat, aliud cecidit secus viam, et conculcatum est, et volucres cæli comederunt illud. Secus viam. Via, est cor sedulo malarum cogitationum transitu attritum et arefactum, ne semen verbi possit accipere vel germinare, sed a pessimis cogitationibus conculcatur, et a dæmonibus rapitur. Qui ideo volucres cœli dicuntur, quia cœlestis et spiritualis sunt naturæ, vel quia per ærem discurrunt. 6Et aliud cecidit supra petram: et natum aruit, quia non habebat humorem. Supra petram. Petra indomitum cor nullo veræ fidei vomere penetratum, in quo non est verus amor et perseverantiæ virtus. 7Et aliud cecidit inter spinas, et simul exortæ spinæ suffocaverunt illud. 8Et aliud cecidit in terram bonam: et ortum fecit fructum centuplum. Hæc dicens clamabat: Qui habet aures audiendi, audiat. Centuplum, etc. Cum denarius pro perfectione soleat accipi (quia in decem legis præceptis custodia continetur), centenarius qui per multiplicatum denarium surgit, pro magna perfectione ponitur: cor igitur centuplum facit fructum quod per amorem proximi activam, et per amorem Dei contemplativam adipiscitur vitam, et spiritualium ornatur perfectione virtutum. 9Interrogabant autem eum discipuli ejus, quæ esset hæc parabola. Hæc parabola. Nota hanc esse primam parabolam quæ cum interpretatione sua posita sit. Et cavendum est ubicunque Dominus rogatus a discipulis intrinsecus sermones suos disserit, ne vel aliud vel plus vel minus intelligere velimus, quam ab eo expositum est. Ideo autem hanc parabolam per seipsum dignatur ostendere, ut se figurate loqui innotesceret, et rerum significationes etiam in his quæ exponere noluit, quærendas esse doceret. 10Quibus ipse dixit: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis: ut videntes non videant, et audientes non intelligant. Videntes. Doctores Judæorum qui cum merito perversitatis suæ excæcati sunt, mendaciter se videntes putant. 11Est autem hæc parabola: Semen est verbum Dei. 12Qui autem secus viam, hi sunt qui audiunt: deinde venit diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant. Quod autem secus viam. Secus viam seminantur, qui nulla fide, nullo intellectu, nulla saltem tentante utilitatis occasione, percipere dignantur. Porro super petram et in spinis seminantur, qui audiunt quidem et utilitatem verbi probant et desiderium gustant, sed ne perveniant ad id quod gestiunt: vel per adversa terrendo, vel prospera blandiendo retardant. His tribus generibus quicunque verbum auditum non faciunt designantur. 13Nam qui supra petram, qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum: et hi radices non habent: qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. Ad tempus credunt. Multi audientes disputationem contra avaritiam vel luxuriam, dicunt contemptores sæculi et castos homines esse beatos: sed ubi species concupiscibiles eorum obtutibus præsentantur, mox recedunt ab eis quidquid recte cogitaverant. 14Quod autem in spinas cecidit: hi sunt qui audierunt, et a sollicitudinibus, et divitiis, et voluptatibus vitæ euntes, suffocantur, et non referunt fructum. Suffocantur. Quia voluptates et divitiæ suis importunis cogitationibus guttur mentis, ne bonum desiderium ad cor possit intrare quasi aditum vitalis strangulant flatus. 15Quod autem in bonam terram: hi sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia. In terram bonam, etc. In bonos auditores qui verbum audire satagunt, et in ventrem memoriæ recondunt, et sic opportuno tempore fructum operationis proferunt, inter prospera et adversa sæculi patientes. Et bona terra cum patientia fructum reddit, quia bona agit, et mala proximorum æquanimiter tolerat, et dum humiliter flagella suspiciunt, post flagella in requiem suscipiuntur. 16Nemo autem lucernam accendens, operit eam vase, aut subtus lectum ponit: sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen. Nemo autem. Hæc verba ponuntur secundum similitudinem humanæ consuetudinis. 17Non est enim occultum, quod non manifestetur: nec absconditum, quod non cognoscatur, et in palam veniat. Non enim, etc. Quasi dicat. Timor carnalium non vos retardet, sed nec mala opinio, quæ de vobis modo habetur apud incredulos quia etsi viles apparetis, quandoque claritas vestra apparebit, cum Dominus illuminabit abscondita tenebrarum, tunc et vos coronabimini, et punientur vestri adversarii. 18Videte ergo quomodo audiatis? Qui enim habet, dabitur illi: et quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo. Qui enim habet, etc. Hæc specialiter apostolis, quibus ex charitate nosse mysteria datur, et perfidis Judæis (qui per parabolas quod non intelligunt audiunt) dicta videntur. Potest et generaliter accipi, quia et ingeniosus, negligendo, sapientia vera se privat et simplex studiosus laborando degustat. Quia qui amorem verbi habet, dabitur et sensus intelligendi quod amat. Sed qui non habet amorem audiendi, etiamsi naturali ingenio vel labore studioso se intelligere putat, nullam tamen veræ scientiæ dulcedinem gustabit. Et quicunque non. Ideo desidiosus ingenium accipit sæpe, ut de negligentia jutius puniatur, qui scire contempsit quod sine labore assequi potuit, et aliquando studiosus tarditate intelligentiæ premitur, ut eo majora præmia inveniat, quo studiosius elaborat. 19Venerunt autem ad illum mater et fratres ejus, et non poterant adire eum præ turba. 20Et nuntiatum est illi: Mater tua et fratres tui stant foris, volentes te videre. 21Qui respondens, dixit ad eos: Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt et faciunt. 22Factum est autem in una dierum: et ipse ascendit in naviculam, et discipuli ejus, et ait ad illos: Transfretemus trans stagnum. Et ascenderunt. 23Et navigantibus illis, obdormivit, et descendit procella venti in stagnum, et complebantur, et periclitabantur. 24Accedentes autem suscitaverunt eum, dicentes: Præceptor, perimus. At ille surgens, increpavit ventum, et tempestatem aquæ, et cessavit: et facta est tranquillitas. Et cessavit, et facta est tranquillitas. Nota quod omnis creatura sentit Creatorem. Imperat, increpat, sentiunt imperantem, non quod secundum hæresim quorumdam sint animantia, sed majestati conditoris sunt sensibilia, quæ apud nos sunt insensibilia. 25Dixit autem illis: Ubi est fides vestra? Qui timentes, mirati sunt ad invicem, dicentes: Quis putas hic est, quia et ventis, et mari imperat, et obediunt ei? Mirati sunt ad invicem. Non discipuli, sed nautæ et alii qui in navi erant mirantur. Unde Matthæus: Porro homines illi mirati sunt, dicentes: Qualis est hic? Matth. 8. Quod si discipulos dicimus miratos fuisse, merito et ipsi homines sunt appellati. Ad regionem Gerasenorum. Gerasa civitas Arabiæ juxta montem Galaad in tribu Manasse, non longe a stagno Tiberiadis, significat gentes quas post passionem et resurrectionem Dominus per prædicatores visitavit, unde Gerasa sive Gergesi colonum ejiciens, id est diabolum a quo prius incolebatur vel advena propinquans, qui longe erat in tempore. 26Et navigaverunt ad regionem Gerasenorum, quæ est contra Galilæam. 27Et cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam, qui habebat dæmonium jam temporibus multis, et vestimento non induebatur, neque in domo manebat, sed in monumentis. In monumentis. Quid aliud sunt perfidorum corpora, nisi quædam defunctorum sepulcra, in quibus non habitant Dei verba? 28Is, ut vidit Jesum, procidit ante illum: et exclamans voce magna, dixit: Quid mihi et tibi est, Jesu Fili Dei Altissimi? obsecro te, ne me torqueas. Jesu Fili Dei. Arius contendit esse creaturam, quem dæmon confitetur esse Filium Dei. Judæi dicunt: In principe dæmoniorum ejicit dæmonia, quem dæmonia negant aliquid secum commune habere. Tormentum est diaboli ab hominis læsione cessare, et quantum diutius possederat, tantum difficilius dimittit. Caveat ergo aliquis læsus a diabolo, ut cito ejus jugum dirumpat, quia tanto facilius quanto citius ejus dominium evitatur. 29Præcipiebat enim spiritui immundo ut exiret ab homine. Multis enim temporibus arripiebat illum, et vinciebatur catenis, et compedibus custoditus. Et ruptis vinculis agebatur a dæmonio in deserta. Vinciebatur catenis. Catenæ et compedes, duræ et graves sunt gentium leges, quibus, et in eorum republica cohibebantur peccata. His tamen legibus ruptis, ad ea scelera cupiditate ducebantur, quæ vulgarem consuetudinem excedebant. 30Interrogavit autem illum Jesus, dicens: Quod tibi nomen est? At ille dixit: Legio: quia intraverant dæmonia multa in eum. Quia intraverunt dæmonia multa, etc. Multa dæmonia quæ unum premunt, signant multos cultus idololatriæ in uno gentium populo. E contra dicitur: Multitudinis credentium erat cor unum et anima una Act. 4.. Unde bene in Babylone unitas linguarum scissa, in Jerusalem est adunata. 31Et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent. Et rogabant. Sciebant dæmones per adventum Domini se aliquando in abyssum mergendos: non ipsi futura prædivinantes, sed prophetarum de se dicta recolentes. 32Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte: et rogabant eum, ut permitteret eis in illos ingredi. Et permisit illis. Grex porcorum. Porci sunt homines vocis et rationis expertes, lutulentis actibus dediti, in monte superbiæ pascentes. Et nisi quis more porci vixerit, diabolus in eo potestatem non accipit, vel ad probandum tantum, non autem ad perdendum accipit. 33Exierunt ergo dæmonia ab homine, et intraverunt in porcos: et impetu abiit grex per præceps in stagnum, et suffocatus est. 34Quod ut viderunt factum qui pascebant, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in villas. Fugerunt et nuntiaverunt in civitatem, et in villas. Pastores fugerunt, quia nec philosophi gentium, nec principes Synagogæ pereuntibus possunt conferre medicinam, et licet Christianam fugiant legem, potentiam tamen ejus stupendo et mirando prædicant. 35Exierunt autem videre quod factum est, et venerunt ad Jesum, et invenerunt hominem sedentem, a quo dæmonia exierant, vestitum ac sana mente, ad pedes ejus, et timuerunt. Exierunt autem videre quod factum est, et venerunt ad Jesum, et invenerunt hominem, etc. Significat multitudinem sua venusta vita delectatam, honorare quidem, sed nolle pati religionem Christianam, dum dicunt quod eam implere non possunt. Mirantur et fidelem populum a pristina conversatione sanatum, et sedere ad pedes Domini, id est, sano mentis examine vestigia Salvatoris quæ sequatur intueri, et vestitum studiis virtutum, quæ deceptus amiserat. 36Nuntiaverunt autem illis et qui viderant, quomodo sanus factus esset a legione: 37et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis: quia magno timore tenebantur. Ipse autem ascendens navim, reversus est. Et rogaverunt. Conscii fragilitatis, præsentia Domini se indignos judicant, non capientes verbum Dei, et in firma mente pondus sapientiæ non sustinentes, et ideo diutius molestus non fuit, sed regreditur quia non dignatur curare invitos, sed cito deserit infirmos, quibus oneri videt esse suam præsentiam. 38Et rogabat illum vir, a quo dæmonia exierant, ut cum eo esset. Dimisit autem eum Jesus, dicens: 39Redi in domum tuam, et narra quanta tibi fecit Deus. Et abiit per universam civitatem, prædicans quanta illi fecisset Jesus. Redi in domum, etc. Allegorice. Post remissionem peccatorum redeundum est in bonam conscientiam, et serviendum Evangelio, propter aliorum etiam salutem, ut deinde cum Christo requiescat, ne cum jam prope vult esse cum Christo, negligat mysterium prædicationis accommodatum fraternæ liberationi, unde Apostolus: Cupio dissolvi, et esse cum Christo Philip. 1., multo melius, manere autem in carne necessarium propter vos. 40Factum est autem cum rediisset Jesus, excepit illum turba: erunt enim omnes exspectantes eum. 41Et ecce venit vir, cui nomen Jairus, et ipse princeps synagogæ erat: et cecidit ad pedes Jesu, rogans eum ut intraret in domum ejus, 42quia unica filia erat ei fere annorum duodecim, et hæc moriebatur. Et contigit, dum iret, a turba comprimebatur. 43Et mulier quædam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, quæ in medicos erogaverat omnem substantiam suam, nec ab ullo potuit curari: In medicos. Medici, dæmones, qui quasi consulentes hominibus, pro Deo se coli exigunt, quibus servierat gentilitas. 44accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus: et confestim stetit fluxus sanguinis ejus. Tetigit fimbriam. Fimbriam tangit, qui Incarnationis mysteria perfecte amat et credit, donec ad majora capienda perveniat. Si consideremus quanta sit fides nostra, et intelligamus quantus sit Filius Dei, videmus quia, comparatione ejus, fimbriam tantummodo tangimus, superiorem vestimenti ejus partem nequimus attingere. Et confestim, etc. Suscitaturus mortuam rediit ad fidem faciendam, prius curat hemorroidam. Sic Elisabeth sterilis paritura indicatur ut conceptura virgo credatur. 45Et ait Jesus: Quis est, qui me tetigit? Negantibus autem omnibus, dixit Petrus, et qui cum illo erant: Præceptor, turbæ te comprimunt, et affligunt, et dicis: Quis me tetigit? Quis est. Non quærit ut doceatur quæ nesciat, sed ut fides mulieris appareat. 46Et dicit Jesus: Tetigit me aliquis: nam ego novi virtutem de me exiisse. Nam et ego novi. Non latet quicunque tangit: Deus non indiget oculis ut videat, nec corporaliter sentit, sed in se habet cognitionem omnium. Etiam virtus quæ propitiatur omnibus iniquitatibus nostris, et sanat omnes infirmitates nostras, non ex nobis, sed ex Deo exit. 47Videns autem mulier, quia non latuit, tremens venit, et procidit ante pedes ejus: et ob quam causam tetigerit eum, indicavit coram omni populo: et quemadmodum confestim sanata sit. Videns autem mulier. Hæc mulier verecunda fimbriam tangit, fidelis accessit, religiosa credidit: sapiens se esse sanatam cognoscit: sic plebs gentium quæ Deo credidit, peccatum erubuit ut desereret, fidem detulit ut crederet, devotionem exhibuit ut rogaret, sapientiam induit ut sanitatem suam et ipsa sentiret, fiduciam sumpsit ut fateretur quod præripiebat alienum. 48At ipse dixit ei: Filia, fides tua salvam te fecit: vade in pace. 49Adhuc illo loquente, venit quidam ad principem synagogæ, dicens ei: Quia mortua est filia tua, noli vexare illum. 50Jesus autem, audito hoc verbo, respondit patri puellæ: Noli timere, crede tantum, et salva erit. 51Et cum venisset domum, non permisit intrare secum quemquam, nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem, et patrem, et matrem puellæ. Patrem puellæ. Pater puellæ, cœtus doctorum legis, scilicet Scribæ et Pharisæi, qui si credere voluerint etiam subjecta Synagoga salva erit. 52Flebant autem omnes, et plangebant illam. At ille dixit: Nolite flere: non est mortua puella, sed dormit. Flebant autem. Flent qui Synagogam a Deo, qui vita est, vident alienam et dolent, nec amplius posse vivificari putant, et illa quæ sponsi præsentiam qua vivere debet, amisit, quasi inter plangentes mortua jacens, nec hoc ipsum quidem quare plangatur, intelligit. Nolite flere. Fleant mortuos suos, qui putant mortuos, ubi est fides resurrectionis non est mors, sed spes quietis. Non est mortua, etc. Mortua est puella hominibus qui suscitare non possunt: non Deo, cui anima vivit, et caro suscitando quiescit. 53Et deridebant eum, scientes quod mortua esset. Deridebant, etc. Merito exclusi sunt, qui deridere quam credere malebant, indigni videre resurrectionis miraculum. 54Ipse autem tenens manum ejus clamavit, dicens: Puella, surge. Tenens manum. Tenet manum, quia nisi manus Judæorum (quæ sanguine plenæ) prius fuerint mundatæ, Synagoga non surget. Puella, surge. Quisquis a morte animæ, a Christo manum sibi confortante resipiscit, a sordibus vitiorum debet exsurgere, et (sicut Marcus ait) in bonis operibus ambulare, et cœlesti pane necesse est ut mox satietur, id est, verbi Dei et altaris. 55Et reversus est spiritus ejus, et surrexit continuo. Et jussit illi dari manducare. 56Et stupuerunt parentes ejus, quibus præcepit ne alicui dicerent quod factum erat. Quibus præcepit. Sicut publica noxa publico eget remedio, ita levia peccata leviori et secreta queunt deleri pœnitentia. Unde puella in domo jacens, paucis arbitris exsurgit, eisdemque ne miraculum vulgarent interdicitur.