1Anno autem quintodecimo imperii Tiberii Cæsaris, procurante Pontio Pilato Judæam, tetrarcha autem Galiææ Herode, Philippo autem fratre ejus tetrarcha Iturææ, et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinæ tetrarcha, 2sub principibus sacerdotum Anna et Caipha: factum est verbum Domini super Joannem, Zachariæ filium, in deserto. Factum est verbum, etc. BEDA. Congregaturus Ecclesiam, Dei Filius primum operatur in servulo, etc., usque ad unum itaque dixit, et omnia declaravit. 3Et venit in omnem regionem Jordanis, prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum, Prædicans baptismum pœnitentiæ, etc. ID. Joannes baptismum pœnitentiæ prædicavit, et quibusdam etiam dedit, etc., usque ad præcurretur suo baptismate quo peccata solvi non possunt. 4sicut scriptum est in libro sermonum Isaiæ prophetæ: [Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini; rectas facite semitas ejus: Vox clamantis. Vox, quia prænuntius verbi. In deserto. Quia desertæ et destitutæ Judææ solatium redemptionis annuntiat. Nullum verbum sine voce auditur, nec vox sine verbi intelligentia valet. Parate viam Domini, etc. Qui fidem et bona opera prædicat, quid aliud quam venienti Domino? ad corda audientium viam parat, ut hæc vis gratiæ illustret, ut rectas Deo semitas faciat, dum mundas cogitationes in animo per sermonem prædicationis format. 5omnis vallis implebitur, et omnis mons, et collis humiliabitur: et erunt prava in directa, et aspera in vias planas: Et erunt prava. BEDA. Prava, id est, malorum corda per injustitiam distorta ad regulam justitiæ dirigentur. 6et videbit omnis caro salutare Dei.] Et videbit. ID. In hac vita omnis homo Christum videre non potuit, sed in die judicii, in sede majestatis et electi et reprobi pariter videbunt, ut justi remunerentur, et mali in æternum gemant. Unde et subditur: 7Dicebat ergo ad turbas quæ exibant ut baptizarentur ab ipso: Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira? Quis ostendit, etc.? AMBR. Quis ostendit in prudentia miseratione Dei infusa, etc.? usque ad quam ad gentes transferendam prophetat. 8Facite ergo fructus dignos pœnitentiæ, et ne cœperitis dicere: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ. Dico enim vobis. ID. Qui amisso sensu rationis, etc., usque ad replentur fructibus, vestiuntur frondibus. 9Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. 10Et interrogabant eum turbæ, dicentes: Quid ergo faciemus? 11Respondens autem dicebat illis: Qui habet duas tunicas, det non habenti: et qui habet escas, similiter faciat. Qui habet duas. BEDA. Tunica plus sui necessaria quam pallium, etc., usque ad sed quod habet cum paupere partiat. 12Venerunt autem et publicani ut baptizarentur, et dixerunt ad illum: Magister, quid faciemus? Publicani. ID. Qui vectigalia publica exigunt, etc., usque ad tandem ad propria cum proximis communicanda pertingerent. 13At ille dixit ad eos: Nihil amplius, quam quod constitutum est vobis, faciatis. 14Interrogabant autem eum et milites, dicentes: Quid faciemus et nos? Et ait illis: Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis: et contenti estote stipendiis vestris. 15Existimante autem populo, et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Joanne, ne forte ipse esset Christus, Existimante autem. ID. Non solum cogitabant, etc., usque ad per virginem venisse non credunt. 16respondit Joannes, dicens omnibus: Ego quidem aqua baptizo vos: veniet autem fortior me, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni: Veniet autem. Ideo baptizo aqua, quia ille venit qui baptizabit spiritu, et oportet, ut illi via præparetur. Cujus non sum dignus. BEDA. Non sum dignus mysterium incarnationis investigare, etc., usque ad evangelica prædicatio, qua calceati sunt apostoli. 17cujus ventilabrum in manu ejus, et purgabit aream suam, et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inextinguibili. 18Multa quidem et alia exhortans evangelizabat populo. 19Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui, et de omnibus malis quæ fecit Herodes, Herodes. Antequam Lucas aliquid narrat de actibus Jesu, dicit Joannem ab Herode captum, ut ostendat se solummodo ea facta descripturum, quæ eo anno gesta sunt, quo Joannes vel captus est, vel punitus. 20adjecit et hoc super omnia, et inclusit Joannem in carcere. 21Factum est autem cum baptizaretur omnis populus, et Jesu baptizato, et orante, apertum est cælum: Et Jesu baptizato. BEDA. Baptizatur Dominus, non mundari indigens, etc., usque ad jam edoctus Dei Filium aperte prædicat. 22et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum: et vox de cælo facta est: Tu es filius meus dilectus, in te complacui mihi. In te complacui. Non aliena in filio, sed sua laudatur, quasi dicat: Quæcunque habes tu, mea sunt. 23Et ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Joseph, qui fuit Heli, qui fuit Mathat, Annorum triginta. BEDA. Quod tricennalis baptizatur, etc., usque ad ut in Jeremia et Daniele. 24qui fuit Levi, qui fuit Melchi, qui fuit Janne, qui fuit Joseph, 25qui fuit Mathathiæ, qui fuit Amos, qui fuit Nahum, qui fuit Hesli, qui fuit Nagge, 26qui fuit Mahath, qui fuit Mathathiæ, qui fuit Semei, qui fuit Joseph, qui fuit Juda, Qui fuit Mathathiæ, qui fuit Amos, qui fuit Nahum, qui fuit Hesli. BEDA. Mathath qui per Salomonem descendit, etc., usque ad qui per carnalem generationem ostenditur factus Filius hominis. 27qui fuit Joanna, qui fuit Resa, qui fuit Zorobabel, qui fuit Salatheil, qui fuit Neri, 28qui fuit Melchi, qui fuit Addi, qui fuit Cosan, qui fuit Elmadan, qui fuit Her, 29qui fuit Jesu, qui fuit Eliezer, qui fuit Jorim, qui fuit Mathat, qui fuit Levi, Qui fuit Levi. Non autem hi quatuor qui hoc loco inferuntur Jacob filii fuerunt, sed quod eorum nominibus participabant. BEDA. Quasi nominibus alludens quod in illis figuratum est, etc., usque ad genera virtutum diversa præcederent. 30qui fuit Simeon, qui fuit Juda, qui fuit Joseph, qui fuit Jona, qui fuit Eliakim, 31qui fuit Melea, qui fuit Menna, qui fuit Mathatha, qui fuit Natham, qui fuit David, Nathan. ID. Quod Matthæus per Salomonem, etc., usque ad cui judicium a Deo rege defertur: Sacerdos est in æternum secundum ordinem Melchisedech. 32qui fuit Jesse, qui fuit Obed, qui fuit Booz, qui fuit Salmon, qui fuit Naasson, 33qui fuit Aminadab, qui fuit Aram, qui fuit Esron, qui fuit Phares, qui fuit Judæ, 34qui fuit Jacob, qui fuit Isaac, qui fuit Abrahæ, qui fuit Thare, qui fuit Nachor, 35qui fuit Sarug, qui fuit Ragau, qui fuit Phaleg, qui fuit Heber, qui fuit Sale, 36qui fuit Cainan, qui fuit Arphaxad, qui fuit Sem, qui fuit Noë, qui fuit Lamech, 37qui fuit Methusale, qui fuit Henoch, qui fuit Jared, qui fuit Malaleel, qui fuit Cainan, Mathusale. AMBR. Anni Mathusale ultra diluvium numerantur, significat Christum, cujus vita ætatem nescit. Qui fuit Enoch. BEDA. A baptizato Dei Filio usque ad Deum Patrem ascendens, septuagesimo gradu Enoch ponit, etc., usque ad quos in resurrectione immutabili Dei sapientiæ contemplandæ per sæcula monstrat esse jungendos. 38qui fuit Henos, qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei. Seth. Seth posterior Adæ filius, non siletur, ut cum duæ populi sint generationes, significet Christum in posteriore potius quam in priore generatione numerandum. Qui fuit Dei. A Filio Dei generatio incipit, terminatur in Filium Dei, præcedit creatus in figura, ut sequatur natus in veritate; præit factus ad imaginem, ut propter eum imago descendat.