1Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Cæsare Augusto ut describeretur universus orbis. Exiit edictum a Cæsare. AUG., BED. Augustus duodecim annis circa nativitatem Christi in pace regnavit, etc., usque ad hic primum Judæa facta est stipendiaria Romanis. 2Hæc descriptio prima facta est a præside Syriæ Cyrino: Prima. BEDA. Jam diversis temporibus, pleræque partes terrarum leguntur descriptæ, sed hæc est prima earum quæ totum orbem concluserunt, quæ professio est mentium, quia nullus excluditur. Vel certe tunc primum cœpit, quando Cyrinus a Cæsare in Syriam missus est, censor patrimoniorum futurus. 3et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem. 4Ascendit autem et Joseph a Galilæa de civitate Nazareth in Judæam, in civitatem David, quæ vocatur Bethlehem: eo quod esset de domo et familia David, Nazareth. ID. Quotidie Dominus in Nazareth concipitur, etc., usque ad quod instantia loquentis magistri nihil valet nisi augmentum superni juvaminis ut audiatur acceperit. 5ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore prægnante. 6Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret. Factum est autem. Alibi concipi, alibi nasci Dominus voluit, ut insidiantis Herodis furorem facilius evaderet. Humilitas Christi commendatur, quia non solum incarnari, sed etiam illo tempore nasci voluit, quo mox natus censui Cæsaris propter nostram liberationem subderetur. 7Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in præsepio: quia non erat eis locus in diversorio. Pannis eum involvit. Vilibus induitur pannis, ut stolam immortalitatis reciperemus. Manus et pedes stringuntur; ut manus nostræ ad bene operandum, pedes in viam pacis dirigantur; parvulus factus, ut nos perfecti simus. 8Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum. Et pastores. BEDA. Nato summo pastore, pastores ab insidiis noctis, etc., usque ad super quos divina gratia largius coruscat. 9Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. Et ecce angelus Domini. ID. Et concipiendum, et conceptum, et natum Dominum, cœli cives testantur, ut et mortales sufficienter imbuant, et suum auctori servitium impendant. 10Et dixit illis angelus: Nolite timere: ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo: 11quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. 12Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum, et positum in præsepio. Infantem pannis involutum. ID. Crebris infantia Salvatoris et angelorum testimoniis, et evangelistarum est inculcata, ut mentibus nostris altius infigatur quid pro nobis sit factus: In quo humilitas commendatur: Quia cum esset dives, pauper pro nobis factus est, ut inopia sua nos ditaret II Cor. 8.. 13Et subito facta est cum angelo multitudo militiæ cælestis laudantium Deum, et dicentium: 14[Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.] Et in terra pax. Quando peccando eramus a Deo extranei, extraneos nos angeli deputabant; sed quia cognovimus regem nostrum, recognoverunt nos angeli cives suos. Et timet angelus adorari ab humana natura quam in suo rege considerat. Hominibus bonæ voluntatis. BEDA. Qui suscipiunt natum Christum, non his qui audita ejus nativitate sunt turbati et eum persecuti. Non est pax impiis, dicit Dominus Isa. 48.. 15Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in cælum: pastores loquebantur ad invicem: Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis. 16Et venerunt festinantes: et invenerunt Mariam, et Joseph, et infantem positum in præsepio. Et venerunt festinantes. BEDA. Non cum desidia Christi quærenda est præsentia, etc., usque ad quasi in præsepio invenient. 17Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc. Videntes autem. Visio vel cognitio Dei est, et hæc est sola vita hominum ut cognoscant verum Patrem, et quem misit Jesum Christum esse unum Deum. 18Et omnes qui audierunt, mirati sunt: et de his quæ dicta erant a pastoribus ad ipsos. Mirati sunt. Mirantur et de mysterio incarnationis et de tanta pastorum attestatione, qui fingere audita nescirent, sed simplici facundia vera prædicarent. Sed Dominus non rethores, sed piscatores ad evangelizandum destinavit. Sic et in Vetere Testamento suæ dispensationis nuntios pastores ordinavit. Ideo non est parvipendenda pastorum attestatio. 19Maria autem conservabat omnia verba hæc, conferens in corde suo. 20Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quæ audierant et viderant, sicut dictum est ad illos. Et reversi, etc. BEDA. Sic spirituales pastores modo dormientibus aliis contemplando cœlestia subvehuntur, etc., usque ad dum dicunt: Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis. 21Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur. 22Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino, Tulerunt illum. Parvuli qui de toto regno Judæorum ad templum portabantur, si erant de tribu Levi, in ministerium domus perpetuo detinebantur. Si de alia tribu, pretio dato a parentibus primogeniti redimebantur ad propria referendi. 23sicut scriptum est in lege Domini: Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur: Sicut scriptum. BEDA. Scriptum est in lege: Mulier quæ suscepto, etc., usque ad cum bonorum operum fructibus supernæ beatitudinis gaudia subit. 24et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum. Par turturum. ID. Hæc oblatio pauperum erat, qui non sufficerent offerre agnum, ut per omnia humilitas Domini pateat. 25Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, et homo iste justus, et timoratus, exspectans consolationem Israël: et Spiritus Sanctus erat in eo. Et ecce homo. Non solum angeli, sed omnis ætas et sexus testimonium nato reddunt puero. Et sicut ab omnium sæculorum fidelibus præsagiebatur, ita veniens omnium sanctorum laude prædicatur. 26Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini. 27Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo, Puerum. Cum pueritia post septem annos infantiæ incipiat, Jesus frequenter puer dicitur, non tam ætate quam pro servitio, unde Propheta: Ecce puer meus, quia Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare Isa. 42. 28et ipse accepit eum in ulnas suas: et benedixit Deum, et dixit: 29[Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace: Nunc dimittis servum tuum. AMBR. Qui vult dimitti, veniat in Hierusalem, etc., usque ad tunc dimittetur ut non videat mortem, quia viderat vitam. 30quia viderunt oculi mei salutare tuum, 31quod parasti ante faciem omnium populorum: 32lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuæ Israël.] 33Et erat pater ejus et mater mirantes super his quæ dicebantur de illo. 34Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus: Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israël, et in signum cui contradicetur: Ecce positus est hic. In ruinam illorum qui steterant, et resurrectionem illorum qui ceciderant; vel in ruinam vitiorum, et in resurrectionem virtutum. Non in se tantum, sed in suis quoque prædicatoribus positus est in ruinam et resurrectionem, unde Apostolus: Christi bonus odor sumus Deo, in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt. Bono enim odore, alii salvantur, alii pereunt II Cor. 2.. 35et tuam ipsius animam pertransibit gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. Gladius. BEDA. Dolor Dominicæ passionis, etc., usque ad zizania germinare conspicit. Ut revelentur. Ante erat incertum qui Judæorum Christi gratiam reciperent, qui conspuerent: sed audita nativitate revelantur cogitationes, et Herodes et alii turbantur, quidam ad Christi magisterium accedunt. 36Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser: hæc processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua. Et erat Anna, etc. Quia per virum et mulierem vita totius mundi perdita est, in testimonio vitæ per Christum redeuntis Anna conjungitur Simeoni. Convenit mysteriis Ecclesiæ, quod Anna gratia interpretatur, quæ est filia Phanuel, qui facies Dei dicitur, unde supra: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine Psal. 4.. De tribu Aser. Id est beati, descendit, qui inter duodecim patriarchas ordine nascendi octavus est, propter mysterium resurrectionis. Quinque sunt Annæ. Prima mater Samuel, secunda uxor Raguel, tertia mater Tobiæ, quarta filia Phanuel, quinta mater Mariæ. Processerat in diebus. BEDA. Juxta historiam, Anna, et devotæ conversationis, etc., usque ad multiplicantur propter apostolicam doctrinam. 37Et hæc vidua usque ad annos octoginta quatuor: quæ non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die. 38Et hæc, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino: et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Israël. Omnibus qui, etc. Omnibus fidelibus qui jugo Herodis alienigenæ gravati, liberationem civitatis et populi exspectabant, promittebat per adventum Christi in proximo redemptionem a tyrannide alieni. 39Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilæam in civitatem suam Nazareth. 40Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia: et gratia Dei erat in illo. Puer autem. BEDA. In eo quod puer erat, etc., usque ad homo fieri cœpisset, perfectus esset ut Deus. 41Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem, in die solemni Paschæ. Et ibant parentes, etc. ID. Merito Lucas inter quatuor animalia vitulo comparatur, etc., usque ad discipulos Domini in templo laudantes in fine Evangelii sui concludit. 42Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Jerosolymam secundum consuetudinem diei festi, 43consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Jesus in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus. 44Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos et notos. 45Et non invenientes, regressi sunt in Jerusalem, requirentes eum. Et non invenientes. ID. Si quæritur quomodo potuit a parentibus obliviscendo relinqui, etc., usque ad cum altero parente reversum. 46Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem eos. In medio. ID. Quasi fons, medius doctorum sedet, sed quasi exemplar humilitatis, prius interrogat et audit quam instruat, ne parvuli a senioribus doceri erubescant, ne infirmus docere audeat. 47Stupebant autem omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis ejus. 48Et videntes admirati sunt. Et dixit mater ejus ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? ecce pater tuus et ego dolentes quærebamus te. 49Et ait ad illos: Quid est quod me quærebatis? nesciebatis quia in his quæ Patris mei sunt, oportet me esse? Quid est quod me quærebatis? ID. Non quod eum quasi filium quærunt vituperat, sed quis sit sibi verus Pater insinuat, et quid potius debeat ei cui est æternus Filius, mentis oculos attollere cogit. Quia enim Deus et homo est, nunc excelsa Deitatis, nunc infirma præfert humanitatis. Quasi Filius Dei in templo commoratur, quasi Filius hominis cum parentibus quo jubent regreditur. 50Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos. 51Et descendit cum eis, et venit Nazareth: et erat subditus illis. Et mater ejus conservabat omnia verba hæc in corde suo. Et mater ejus conservabat omnia verba hæc in corde suo. Omnia quæ de Domino, vel a Domino facta cognovit, sive quæ intellexit, sive quæ nondum intelligere potuit, omnia in memoria recondebat, ut, quando tempus prædicandæ seu scribendæ incarnationis ejus adveniret, sufficienter universa prout essent gesta posset explicare quærentibus. Sic nos crebra factorum et dictorum Domini meditatione importunos cogitatus repellamus, et alios instruere laboremus. 52Et Jesus proficiebat sapientia, et ætate, et gratia apud Deum et homines. Proficiebat sapientia. BEDA. Sicut est carnis ætate proficere, etc., usque ad utraque pariter salvaretur.