1Et ait ad discipulos suos: Impossibile est ut non veniant scandala: væ autem illi per quem veniunt. Et ait ad discipulos. Sciendum cum Dominus de misericordia loqueretur, Pharisæi avari in irrisione perseverabant, in quo infirmis auditoribus scandalum, ne attenderent, faciebant. Hos ergo increpat loquens apostolis, scilicet quod illi suo vitio faciebant, ut evenirent scandala per se quæ non poterant non evenire in mundo ærumnis et erroribus plenissimo. 2Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum ejus, et projiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis. Si lapis molaris, etc. Secundum ritum provinciæ ubi erat ista criminum pœna, ut alligato saxo in profundum demergerentur. Et vere utilius innoxium pœna gravissima vitam finire, quam lædendo fratrem mortem mœreri perpetuam. De pusillis. Non ætate, sed fide et animo, qui occasiones quærunt quomodo scandalizentur, ideo consulere oportet vos his ne occasione vestri recedant a fide et a salute. 3Attendite vobis: Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum: et si pœnitentiam egerit, dimitte illi. Attendite vobis. Quo ordine, scandala declinare et væ perpetuum evitare possimus, insinuat. Sed si nos attendimus ne quem lædamus, si pœnitentem zelo justitiæ corripimus, si ex corde pœnitenti dimittimus, nec jubemur passim peccanti, sed pœnitentiam agenti dimittere. Primum ergo est peccantem increpare, ut postea pœnitenti possimus dimittere. Ita enim peccat qui peccantem videns tacet, sicut qui pœnitenti non indulget. Et si pœnitentiam. Aliter fratri pœnitenti, aliter inimico persequenti veniam dare præcipimur. Fratri concessa remissione socia charitate communicamus, persecutori malum nobis volenti, vel si potest facienti, bona volumus et facimus quod possumus. 4Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens: Pœnitet me, dimitte illi. Septies. Solet universitas septenario designari. Præcipitur ergo ut omnia peccata dimittantur, vel semper pœnitenti dimittatur. 5Et dixerunt apostoli Domino: Adauge nobis fidem. Adauge. Cum supra dixisset Luc. 16.: Qui fidelis est in minimo, etc. Apostoli qui in alieno et in minimo, id est in terrenorum contemptu fuerant fideles, in suo et majori fidem postulant augeri, ut qui ex fide jam habent exordia virtutis, in eadem proficiant, donec ad perfectionem veniant. 6Dixit autem Dominus: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro: Eradicare, et transplantare in mare, et obediet vobis. Arbori moro. Per morum colore sanguineo cujus fructus et virgulta rubent, Evangelium crucis exprimitur, quæ per fidem apostolorum de gente Judæorum (in qua velut in stirpe generis tenebatur verbum prædicationis) est eradicata et in mare gentium transplantata, cui etiam convenit subjecta parabola de ministris verbi. Folia mori serpenti subjecta necem inferunt, et verbum crucis ut cuncta salutaria confert, cuncta noxia tollit. Fructus mori in flore albet, formatus irrutilat, maturitate nigrescit: sic diabolus, flore angelicæ naturæ et potestate rutilantis prævaricando terror inhorruit odore, qui per fidem excluditur. 7Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicat illi: Statim transi, recumbe: Quis autem, etc. Servus arans aut pascens doctor est Ecclesiæ, de quo dicitur: Nemo mittens manum ad aratrum et aspiciens retro, aptus est regno Luc. 9. Dei. Et Dominus Petro dicit: Pasce oves meas Joan. 21.. Qui servus de agro regreditur, cum intermisso opere prædicandi, quasi ad curiam conscientiæ rediens sua dicta vel facta pertractat, cui Dominus non statim jubet ab hac vita transire, et æterna quiete refoveri, sed domi parare quod cœnet, id est post laborem apertæ locutionis, humilitatem propriæ conversationis exhibere, in tali enim conscientia Deus cœnat. 8et non dicat ei: Para quod cœnem, et præcinge te, et ministra mihi donec manducem, et bibam, et post hæc tu manducabis, et bibes? Et ministra mihi. Ministrat conditori qui ejus naturam considerans, et ejus judicia pertimescens, de suis se virtutibus humiliat. Minister enim a minori statu dicitur. 9Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quæ ei imperaverat? 10non puto. Sic et vos cum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus. Sic et vos. Postquam ad perfectionem fidei exhortatus est, per quam fiunt mirabilia opera, etiam contra rerum naturam monet, ne quis de suis operibus glorietur, sed quanto fides est foris virtutibus excellentior, tanto conscientia intus sit humilior, quia Domino jure debemus obsequium. Servi inutiles. Si homo ab homine servo non uniforme, sed multiplex ministerium exigit, nec gratiam habet, quanto magis vos qui sine me nihil potestis, non unius usum operis vel laboris exercere debetis, sed semper novis studiis augere priora, nec vos jactetis, quia bene servitis. Quod debuimus facere. Qui venit ministrare non ministrari, nos debitores sibi fecit, ne nostris operibus confidentes, sed ejus examen paventes, omnibus impletis quæ præcepta sunt, nos imperfectos esse recognoscamus, quandiu peregrinamur a Deo. 11Et factum est, dum iret in Jerusalem, transibat per mediam Samariam et Galilæam. Et factum est. Post parabolam qua invitat ad humanitatem et perseverantiam in diversis officiis Dei, reprehenduntur ingrati de impensis beneficiis. 12Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe: Occurrerunt, etc. Leprosi sunt hæretici, qui quasi varios colores habentes in eodem corpore, varias sectas, nunc falsitatis, nunc veritatis, permiscent in eadem prædicatione. Hi autem quia vitantur et ab Ecclesia removentur longe, necesse habent ut magno clamore interpellent. Qui steterunt, etc. Qui contra Decalogum peccaverunt, nec amando Deum (de quo male sentiunt), nec proximum, a quo dividuntur, sub denario ad Deum clamant et sanantur, dum in Ecclesiæ societate doctrinam integram veramque assequuntur, et omnia secundum Catholicæ fidei regulam disserunt, et varietate mendaciorum quasi lepra carent. Sed unus gratias agit, id est qui in unitate Ecclesiæ per humilitatem remanent; qui vero per superbiam elati mundatori sunt ingrati, novem sunt, quia per unitatem a perfectione denarii deficiunt. 13et levaverunt vocem, dicentes: Jesu præceptor, miserere nostri. Et levaverunt vocem. Quia in verbis Salvatoris se errasse cognoscunt, salvandi præceptorem vocant, et per cognitionem præceptoris redeunt ad formam salutis. 14Quos ut vidit, dixit: Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est, dum irent, mundati sunt. Ite, etc. Quisquis hæretica pravitate, vel gentili superstitione, vel Judaica perfidia, vel fraterno schismate per Dei gratiam mundatus caruerit, necesse est ut ad Ecclesiam veniat, coloremque fidei verum aliis similem ostendat. 15Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum, Unus autem. Unus autem regressus significat unius Ecclesiæ devotam in Christo humilitatem, qui cadens ad pedes ejus gratias agens, quia repressis præsumptionis cogitationibus, quam sit infirmus videt, nihil virtutis sibi tribuit; bona quæ agit de misericordia intelligit. 16et cecidit in faciem ante pedes ejus, gratias agens: et hic erat Samaritanus. Et cecidit in faciem. Cadit in faciem, qui de perpetratis malis erubescit. Ibi enim cadit homo, ubi confunditur. Qui in faciem cadit, videt quo cadat; qui retro cadit, non videt. Boni ergo in faciem cadunt, quia humiliant se in his visibilibus, ut ad invisibilia erigantur; mali retro cadunt, quia cadunt in invisibilibus, ubi non vident quid eos sequatur. 17Respondens autem Jesus, dixit: Nonne decem mundati sunt? et novem ubi sunt? 18Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena. 19Et ait illi: Surge, vade: quia fides tua te salvum fecit. Surge. Qui infirmitatem suam agnoscens humiliter ante Deum jacuit, divina consolatione surgere ad fortiora opera, et ire crescendo usque ad perfectiora jubetur. Fides tua. Fides quæ ad agendas gratias inclinavit, econtra perfidia illos damnat qui de acceptis beneficiis sunt ingrati. Te salvum fecit. In superiori parabola decernitur fidem per humilitatem debere augeri. In ista rebus ipsis manifeste ostenditur, non fidei tantum agnitam rationem, sed fidei exsecutam operationem esse, quæ salvum faciat credentem. 20Interrogatus autem a pharisæis: Quando venit regnum Dei? respondens eis, dixit: Non venit regnum Dei cum observatione: Interrogatus. Ideo interrogant, quia, sicut Lucas inferius aperuit, existimabant quod, veniente Domino Hierosolymam, confestim regnum ejus manifestaretur. Non venit regnum Dei, etc. Quia, quando veniet, neque ab angelis, neque ab hominibus potest observari, sicut Dominicæ incarnationis tempus, et prophetarum vaticiniis præfixum, et angelorum est præconiis manifestatum, adeo ut conceptus est, natus, baptizatus, prædicans, moriens, resurgens, ad cœlos ascendens, comitantibus indesinenter, vel angelorum, vel hominum, vel certe miraculorum sit declaratus indiciis. 21neque dicent: Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est. Ecce enim regnum. Non poterit observari, quia regnum meum non est corporale, ut putatis, sed spirituale, quod fide jam incepit. Regnum Dei. Vel sic potest accipi responsio Domini: Regnum Dei intra vos est, qui quandoque venturus Judex omnium, nunc etiam regnat in cordibus fidelium. Sed cum hæretici turbant Ecclesiam pravis dogmatibus, desiderant fideles ut Dominus, una die ad terras rediens, si fieri posset, veritatem fidei intimaret. Sed non videbunt, quia quod semel Evangelico fulgore est exhibitum, non est opus corporali visione Domini firmari. 22Et ait ad discipulos suos: Venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis. Venient dies. Noluit dicere quando veniret, sed venturum dixit, ut incuteret omnibus terrorem imminentis judicii, nec securitatem afferret dilationis. Desideretis. Post meam ascensionem, quando vos in hoc exsilio mundi ingemiscentes desiderabitis me videre in gloria mea, quæ voluntas laudanda, non tamen in hoc mundo implenda. Unum diem. Bene unum dicit, quia in illa gloria, de qua propheta ait: Melior est dies una in atriis tuis super millia Psal. 83., nulla est tenebrarum interruptio, nulla saltem memoria miseriæ vel doloris. Hujus diei præsentiam bonum est desiderare, non tamen magnitudine desiderii nobis fingere somnia, quasi instet dies Domini, quod ab aliquibus faciendum prædicit. 23Et dicent vobis: Ecce hic, et ecce illic. Nolite ire, neque sectemini: Et dicent, etc. Fuere quidam qui computantes curricula ætatum, consummationis sæculi, certum annum, diem et horam se dicerent invenisse. 24nam, sicut fulgur coruscans de sub cælo in ea quæ sub cælo sunt, fulget: ita erit Filius hominis in die sua. Nam sicut, etc. Nolite illis credere, quia secundus adventus repentinus erit, et ita manifestus, quod nullus poterit ignorare de sub cœlo, quia discrimen judicii sub cœlo, hoc est, in æris medio geritur. 25Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac. Primum autem, etc. Loquens de gloria adventus, inserit etiam de passione, ut cum morientem viderent quem regnaturum audierant, dolorem passionis, spe promissæ claritatis mitigarent. 26Et sicut factum est in diebus Noë, ita erit et in diebus Filii hominis: Et sicut factum est. Subitum adventus sui diem pluribus astruit exemplis, et quem fulguri (cito omnia transvolanti) comparaverat, diebus Nœ, vel Loth æquiparat, quando repentinus mortalibus supervenit interitus. 27edebant et bibebant: uxores ducebant et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noë in arcam: et venit diluvium, et perdidit omnes. Edebant, etc. Non connubia vel alimenta damnantur, cum in his successionis, in illis naturæ posita sint subsidia, sed immoderatus licitorum usus arguitur. Quia enim his se totos dando, Dei judicia contemnebant, igne vel aqua perierunt. Usque in diem. Allegorice: Nœ arcam ædificat, cum Dominus fideres in Ecclesia congregat. Quam et consummatam ingreditur cum hanc in die judicii præsentia sua illustrat. Sed dum arca ædificatur, iniqui luxuriantur, et dum intratur, æterna damnatione plectuntur. 28Similiter sicut factum est in diebus Lot: edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et ædificabant: Similiter, etc. Prætermisso maximo Sodomitarum scelere, sola ea commemorat quæ vel levia, vel nulla esse putarentur, ut intelligas quali pœna feriantur illicita, si licita et ea sine quibus vita non ducitur, immoderatius acta, igne et sulphure punientur. Loth. Allegorice: Loth, qui interpretatur declinans, est populus electorum, qui dum in Sodomis, id est inter reprobos ut advena moratur, quantum valet scelera eorum declinat. Exeunte Loth, Sodoma perit, quia in consummatione sæculi exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis Matth. 13.. 29qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de cælo, et omnes perdidit: 30secundum hæc erit qua die Filius hominis revelabitur. Filius hominis. Qui interim apparens omnia videt, tunc apparens omnia judicabit, quando cunctos judiciorum suorum oblitos huic sæculo conspexerit mancipatos, ut merito debeant cum ipso quem inhabitant orbe deleri. 31In illa hora, qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, ne descendat tollere illa: et qui in agro, similiter non redeat retro. In illa die. Hucusque de hoc quod regnum, id est Christus, non cum observatione, sed insperatus adveniat: nunc a qualibus ipse adventus exspectari debeat. In tecto est, qui carnalia excedens velut in aura libera spiritualiter vivit. Vasa ejus in domo, sunt concupiscentiæ carnales, quas prius amaverat, sed superna petens in mundo reliquerat, quas imminente judicio necesse est ne repetat. Et qui in agro. Quod dixerat: Eum qui in agro est retro non debere redire, ne de his tantum dictum videretur, qui aperte de agro redituri sunt, id est Dominum palam negaturi; ostendit multos qui cum faciem in anteriora videntur tenere, animo tamen retro respiciunt. 32Memores estote uxoris Lot. Memores estote. Uxor Loth significat illos qui in tribulatione retro respiciunt, et se a spe divinæ promissionis avertunt, et ideo statua salis facta est, quia admonendo homines ne similia faciant, corda eorum condit ne sint fatui. 33Quicumque quæsierit animam suam salvam facere, perdet illam: et quicumque perdiderit illam, vivificabit eam. Quicunque. Qui vitam carnalem (negando Christum) in mundo salvare voluerit, in futuro perdet eam; vel qui æternam salutem animæ quærit, non dubitet eam dare ad mortem hujus temporis. 34Dico vobis: In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumetur, et alter relinquetur: In illa nocte. Id est in illa tam tenebrosa tribulatione ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi Matth. 24.. Duo in lecto. Illi scilicet qui otium eligunt, neque sæcularibus, neque ecclesiasticis negotiis occupati. 35duæ erunt molentes in unum: una assumetur, et altera relinquetur: duo in agro: unus assumetur, et alter relinquetur. Altera relinquetur. Qui vel humana laude, vel qualibet corruptione statum vitæ qua imbutus est, deserit. De quo Jeremias: Viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata ejus Thren. 1.. Duæ erunt, etc. Duæ differentiæ, sequentium orbem rerum mobilium. Quæ femineo genere designantur, quia majorum consilio reguntur, ut feminæ a viris, quæ tamen in unum molunt inquantum de suis negotiis Ecclesiæ usibus deserviunt. Sed quidam tantum propter æterna, qui habent tanquam non habentes, quidam propter temporalia, qui in incerto divitiarum sperant I Tim 6.. 36Respondentes dicunt illi: Ubi Domine? 37Qui dixit illis: Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilæ. Qui dixit illis. Duo quærentibus unum respondet, sanctos scilicet secum assumendos, aliud subjiciendo innuit, malos scilicet a se repulsos cum diabolo damnandos. Ubicunque, etc. Ubicunque fuerit Dominus corporaliter, illo congregabuntur electi, qui ejus passionem humiliter imitando tanquam de carne ejus saturantur, quorum per resurrectionem renovabitur ut aquilæ juventus.