1Et factum est: cum esset in quodam loco orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis ejus ad eum: Domine, doce nos orare, sicut docuit et Joannes discipulos suos. Et factum est. Post historiam sororum (quæ duas vitas significant) inducit Dominum orasse, et discipulos ad orandum informasse, quia et oratio quam docuit utriusque vitæ in se continet mysterium, et ipsarum perfectio vitarum non nostris viribus, sed precibus est obtinenda. Ut cessavit. Ideo sæpe Salvator orans inducitur, ut discipulos ad orationis studium inducat. Unde finita oratione, a discipulis sciscitatur, ut doceat qualiter debeant orare. 2Et ait illis: Cum oratis, dicite: Pater, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. 3Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. 4Et dimitte nobis peccata nostra, siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Et ne nos inducas in tentationem. 5Et ait ad illos: Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte, et dicet illi: Amice, commoda mihi tres panes, Quis vestrum habet amicum. Postquam formam orationis rogantibus proposuit, instantiam etiam et frequentiam orandi illis injungit, ut non solum diebus, sed etiam noctibus oratio deferatur, qui enim media nocte panes ab amico petit, et in petendi intentione persistit, non fraudatur orans. 6quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo quod ponam ante illum, 7et ille de intus respondens dicat: Noli mihi molestus esse, jam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili: non possum surgere, et dare tibi. Noli mihi. Non aufert spem impetrandi, sed vehementius accendit desiderium orandi, ostensa difficultate consequendi. Jam ostium. Ostium quod Paulus sibi aperiri petit ad loquendum mysterium Christi, et quod Joannes sibi apertum vidit, intelligentia est divini sermonis, quod est clausum tempore famis verbi Dei, cum intelligentia non datur. Et pueri, id est, illi qui evangelicam sapientiam tanquam panem erogantes per orbem terrarum prædicaverunt, jam cum Domino sunt in æterna quiete, et tamen orando efficitur, ut orans accipiat intellectum ab ipso Domino, etiamsi homo desit per quem sapientia prædicetur. Non possum surgere. AMBR. Nemo timet ne excitet dormientem, quem scit semper orare vigilantem. 8Et si ille perseveraverit pulsans: dico vobis, etsi non dabit illi surgens eo quod amicus ejus sit, propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot habet necessarios. Propter improbitatem tamen ejus, etc. Multæ sunt insidiæ, et gravis corporis somnus, quia si dormire mens incipit, vigorem suæ virtutis amittit. Excita ergo somnum tuum, ut pulses Christi ostium, ut cum intraveris aperiantur tibi thesauri absconditi, et tenebrosi in Christo Jesu. 9Et ego dico vobis: Petite, et dabitur vobis; quærite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. Petite et dabitur vobis. Si amicus homo surgit, et dat non amicitia, sed tædio compulsus, quanto magis dat Deus qui sine tædio largissime donat quod petitur. Ne ergo animus ab erroris vanitate conversus spirituali inopia diutius tabescat, petamus epulas verbi, quæramus amicum qui det, pulsemus ostium ubi servantur abscondita. Magnam enim spem tribuit, qui promittendo non decipit. Omnis enim qui petit accipit. Opus est perseverantia, ut consequamur. Quod si petenti datur, et quærens invenit, et pulsanti aperitur, cui ergo non datur, et qui non invenit, et cui non aperitur, apparet quod non bene quæsierit, petierit et pulsaverit. 10Omnis enim qui petit, accipit: et qui quærit, invenit: et pulsanti aperietur. Quærite et invenietis 11Quis autem ex vobis patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi? aut piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi? Quis autem ex vobis patrem petit panem, nunquid lapidem, etc. BED. Mystice. Panis signat charitatem propter majorem appetitum et necessarium usum, etc., usque ad in ea quæ ante sunt se extendat. 12aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem? 13Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester de cælo dabit spiritum bonum petentibus se? Quanto magis. Aperta comparatio. Si enim homo peccator adhuc fragili carne gravatus, petentibus filiis temporalia dare non abnegat, multo magis Pater cœlestis filiis suo timore et amore præditis, non deficientia bona largitur in cœlis. 14Et erat ejiciens dæmonium, et illud erat mutum. Et cum ejecisset dæmonium, locutus est mutus, et admiratæ sunt turbæ. Et erat ejiciens. Post prædicationis verba quæ humilibus proposuit etiam miracula operatur, ut qui prædicanti non credunt, visis miraculis credant. Matthæus hunc dæmoniacum etiam cæcum fuisse dicit. In quo tria miracula a Domino fiunt: videt, loquitur, a dæmone liberatur. Quod autem tunc in uno carnaliter factum est, quotidie fit in conversione gentium, ut primum expulso dæmone, et omni spurcitia idololatriæ, fidei lumen videant, deinde tacentia prius ora ad laudem Dei laxarentur. 15Quidam autem ex eis dixerunt: In Beelzebub principe dæmoniorum ejicit dæmonia. In Beelzebub. Ninus rex, conditor Ninive, Belo patri suo statuam consecravit, eique divinos honores instituit, cujus simulacri similitudinem suscipientes Chaldæi Bel vocabant. Palæstini suscipientes, Baal dicebant, Moabitæ Beelphegor. Judæi autem unius Dei cultores propter derisionem gentilium Beelzebub appellabant. Baal enim vir dicitur, Zebub musca, inde Beelzebub, id est, vir muscarum, sive habens muscas, propter sordes cruoris, qui in templo ejus immolabatur. Asserebant etiam Judæi in hoc simulacro principem dæmoniorum habitare, per cujus potestatem dicebant Jesum dæmonia pellere. 16Et alii tentantes, signum de cælo quærebant ab eo. 17Ipse autem ut vidit cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet. 18Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ejus? quia dicitis in Beelzebub me ejicere dæmonia. Ipse autem ut vidit cogitationes eorum. Hoc sibi proprium Dominus reservavit, ut cogitationes intueatur et judicet. Proprium est Judæorum quærere signa, unde Paulus: Judæi signa petunt, gentes sapientiam I Cor. 1.. Ipse autem ut vidit. Non ad verba, sed ad cogitata respondet: in quo dat certum potentiæ suæ signum qua secreta cordium rimatur. Juxta litteram patet, quod omne regnum solidum, et firmum si per partes dividitur, in solitudinem redigitur, vacuatum ab habitatoribus, et domus supra domum cadet cum habitatoribus unius domus ab alterius domus familia vel opprimuntur vel puniuntur. Quo autem hæc spiritualiter tendant, exponit cum adjungit: Si autem et Satanas in seipsum divisus est. Si ego, ut vos dicitis, in principe dæmoniorum ejicio dæmonia, ergo regnum diaboli est divisum contra se, et ita potestas malitiæ ejus stare non potest. Si autem dæmon dæmonem non potest expellere, falso dicitis me in principe dæmoniorum dæmonia ejicere. Si vero potest sicut dicitis, prospicite vobis, ut de regno ejus quod divisum est exeatis, ne in ruina ejus pariter involvamini. In quo autem Dominus ejiciat dæmones, ne dæmoniorum principem existiment, attendant quod sequitur. 19Si autem ego in Beelzebub ejicio dæmonia: filii vestri in quo ejiciunt? ideo ipsi judices vestri erunt. Si autem ego in Beelzebub ejicio dæmonia, filii. Filios Judæorum apostolos vocat, qui inter alia miracula quæ a Domino acceperant, etiam dæmones pellebant. Quam expulsionem non diabolo, sed Deo assignabant, qui sibi conscii erant nihil malarum artium a Domino didicisse. Ideo ipsi ignobilia et contemptibilia mundi eligentes, in quibus nulla malitia artificiosa fuit, sedebunt super sedes duodecim judicantes duodecim tribus Isræl. Vel, filii, id est, exorcistæ illius gentis, qui invocato nomine Domini dæmones expellebant. Quasi dicat: Si expulsio dæmonum in illis, non diabolo sed Deo deputatur, cur idem opus in me non habeat eamdem causam? Ideo ipsi judices vestri erunt. Non potestate, sed comparatione, dum illi expulsionem, non diabolo sed Deo assignant. Si autem. Quasi dicat: Regnum divisum stare non potest, sed regnum Satanæ est divisum, ut vos dicitis, quod Satanas Satan expellat, ergo, etc. 20Porro si in digito Dei ejicio dæmonia: profecto pervenit in vos regnum Dei. Porro, si in digito. Filius dicitur manus vel brachium Patris: Spiritus sanctus dicitur digitus propter differentiam variorum donorum, quæ per Spiritum sanctum hominibus dantur, sicut digiti inter se discreti sunt: nec nocet inæqualitas membrorum. Licet enim brachium majus sit digito, tamen brachium cum digito unum est corpus. Hoc digito scripta est lex in tabulis. Hunc digitum magi confessi sunt in Ægyto. Profecto pervenit, etc., regnum. Id est, judiciaria potestas Dei: qua bonos a malis secernet in die judicii. Vel, Regnum, id est, superna beatitudo. Quasi dicat: Si in Spiritu Dei ejicio dæmonia, sine dubio sciatis aditum regni cœlestis patefactum credentibus. 21Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quæ possidet. Cum fortis atrium. Quasi dicat: Si ego in Beelzebub, sicut dicitis, ejicerem dæmonia, tunc in aliquo operibus diaboli consentirem, sed nullo modo cum illo consentio, sed potius illum superare et ejicere a meis fidelibus festino. Cum diabolus, fortis. Ad nocendum, armatus, multis spiritualibus nequitiis: custodit, in sua servitute, atrium suum, id est mundum, qui in maligno positus est, in quo usque ad adventum Filii Dei diabolus sine contradictione principabatur, et male pacato utebatur imperio in cordibus infidelium. 22Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet. Si autem fortior. Fortiorem se vocat, qui non concordi pace et operatione, sicut calumniabantur, sed fortiori potentia ipsum stravit, mundumque ab ipsius dominatione liberavit. Arma diaboli quæ abstulit, calidissimæ sunt versutiæ spiritualis nequitiæ. Spolia, sunt animæ ab eo deceptæ, quæ victor Christus distribuit, quod est insignium triumphantis, quia captivam ducens captivitatem, dedit dona hominibus, quosdam quidem apostolos, alios evangelistas Ephes, 4., etc. 23Qui non est mecum, contra me est: et qui non colligit mecum, dispergit. Qui non est, etc. Et vere opera mea non conveniunt cum operibus Satanæ, quia ego ipse in nullo convenio cum illo, sed omnino contrarii sumus, quia ego humilis, benignus, animas volens salvare: ille superbus, invidus cupit perdere. Ego prædicatione mea virtutes congrego; ille spargit et separat ab unitate Ecclesiæ. Et qui non colligit. Hæc de omnibus hæreticis vel schismaticis ex superfluo possunt intelligi, qui omnes excluduntur a regno Dei. 24Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca inaquosa, quærens requiem: et non inveniens dicit: Revertar in domum meam unde exivi. Cum immundus spiritus. Quia subtrahitis vos a meo regno, attribuentes opera mea diabolo, ideo diabolus habitat in vobis, sicut in suo regno gravius quam in principio. Exierit. Exivit diabolus a Judæis, quando legem et cultum unius Dei populus iste suscepit, et transivit ad gentes quæ erant a pinguedine Spiritus sancti et dilectione proximi aridæ et steriles. In quibus jam non invenit requiem, quia jam a cordibus gentium suscepta fide Christi expellitur, quando dicit: Repetam Judæos quos ante dimisi. Et invenit scopis mundatam illam plebem, id est superfluis observationibus Pharisæorum et cæremoniis legis, quæ jam nihil valent post adventum Christi. Et ut firmius possideat, assumit universitatem dæmonum. Et modo deteriores Isrælitæ sunt, blasphemantes Christum in suis conventiculis, quam olim fuissent in Ægypto ante perceptam legem, quia major infidelitas est venientem non suscipere, quam venturum non credere. Quærens requiem et non invenit. Quia qui in pravis cogitationibus et actibus pascitur, in mentibus fidelium omnia sua tentamenta cessare perpendit. Tunc dicit: Revertar in domum meam unde exivi. Revertar ad illius conscientiam, unde in baptismo ejectus fueram, et pristinam possessionem consueto dominio mihi subjiciam. 25Et cum venerit, invenit eam scopis mundatam, et ornatam. Et cum venerit invenit eam scopis mundatam. Quia cum hujusmodi reprobum delictis cogentibus repetierit, invenit conscientiam peccatoris a vitiis in baptismo mundatam, sed nullo bono opere cumulatam. 26Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum, nequiores se, et ingressi habitant ibi. Et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Tunc assumit septem. Plenitudinem omnium vitiorum. Qui scilicet tales spiritus, nequiores, diabolo dicuntur, quia cum diabolus malus sit, illi tamen qui suis meritis impellentibus, vitiis mancipantur, non solum mali sunt, sed etiam speciem bonitatis affectatis virtutibus per hypocrisim ostentare nituntur. Et fiunt novissima hominis. Melius erat viam veritatis ignorare, quam post agnitionem converti retrorsum. 27Factum est autem, cum hæc diceret: extollens vocem quædam mulier de turba dixit illi: Beatus venter qui te portavit, et ubera quæ suxisti. Beatus. Hic Maria laudatur quæ Dominum portavit. Et pravitas tam præsentium Judæorum quam futurorum hæreticorum qui veram Christi humanitatem negant, confutatur, quia verum Dei Filium adversus blasphemos Judæos confitetur, et verum hominis filium testatur, matri consubstantialem. Nisi enim esset una caro cum matre, frustra venter ille virginis et ubera beatificarentur. Et ubera. Secundum physicos ex eodem fonte et lacte nutriendis et semen procreandis pueris emanat, ergo de semine virginis potuit concipi, qui ejus lacte potuit nutriri. 28At ille dixit: Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud. Quinimo. Quasi dicat: Non solum laudanda Maria, quia Verbum Dei portavit in utero, sed maxime beata est, quia præcepta Dei servavit in opere. Sic etiam omnes beati sunt qui verbum Dei auditu fidei concipiunt, et boni operis custodiam in suo vel proximorum corde pariunt et nutriunt. Qui audiunt. In laude Ecclesiæ. E contrario damnantur Pharisæi, qui verbum Dei nec audire nec implere, sed blasphemare quærebant. 29Turbis autem concurrentibus cœpit dicere: Generatio hæc, generatio nequam est: signum quærit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. Cœpit dicere. Quidam calumniabantur opera ejus, quibus hucusque respondit. Alii tentantes, signum quærebant de cœlo, et illis hic respondet. Signum quærit et signum non dabitur illi, etc. Discipulis signum dedit divinitatis, et prius transfiguratus in monte, et postea ipsis videntibus sublevatus in cœlum. Sed incredulis de inferiori humanitatis passione. 30Nam sicut fuit Jonas signum Ninivitis, ita erit et Filius hominis generationi isti. 31Regina austri surget in judicio cum viris generationis hujus, et condemnabit illos: quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis: et ecce plus quam Salomon hic. Regina austri surget. Hic condemnata plebe Judæorum, Ecclesiæ mysterium exprimitur, quæ in Ninivitis per pœnitentiam (quæ peccatum abolet) in regina austri studium percipiendæ sapientiæ (quæ peccatum cavet) de totis finibus orbis congregatur, ut veri Pacifici verba cognoscat. Ex duobus enim constat Ecclesia, ut aut peccare desistas, aut peccare nescias. In judicio. Non mille annis ante judicium sicut Judæi fingunt, sed in ipso judicio surget. Cum viris. BED. Ecce communis ostenditur resurrectio, tam bonorum quam malorum. Condemnabit. Non potestate judicii sed comparatione melioris facti, quia, relicto imperio, venit in Judæam audire hominem sapientia famosum, sed Judæi veram Dei sapientiam cum ipsis conversantem, non audiunt sed blasphemant. In prædicatione. Jonas paucis diebus, Christus longo tempore prædicavit. Ille peregrinis, Christus suis civibus. Ille signum non fecit, Christus multa fecit. 32Viri Ninivitæ surgent in judicio cum generatione hac, et condemnabunt illam: quia pœnitentiam egerunt ad prædicationem Jonæ, et ecce plus quam Jonas hic. 33Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit, neque sub modio: sed supra candelabrum, ut qui ingrediuntur, lumen videant. Nemo. BED. Qui in figura reginæ et Ninivitarum Ecclesiam prætulit Synagogæ, etc., usque ad apertam lucis januam nolunt ingredi credendo. 34Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit: si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit. 35Vide ergo ne lumen quod in te est, tenebræ sint. Vide ergo ne, etc. Post institutionem rectæ fidei etiam de bonis operibus et bona intentione instruit, ut non tantum opera, sed etiam cogitationes et cordis intentiones mundentur, quasi dicat: Ego lucernam fidei in vestris sensibus accendo, et in Ecclesiam pono. Vos autem, quantum ex vobis est, lucernas vestras accendite, id est intentiones cordis vestri mundate, ut ex intentione munda placeant etiam opera. Hæc contra hypocrisim Pharisæorum subdole signa quærentium specialiter dicta, nos juxta moralem sensum generaliter instruunt. 36Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris illuminabit te. 37Et cum loqueretur, rogavit illum quidam pharisæus ut pranderet apud se. Et ingressus recubuit. Et cum loqueretur. Non ait, cum loqueretur hæc, sed cum loqueretur. In quo innuitur, non statim finitis his verbis, sed aliis interpositis ad Pharisæum divertisse, quia finito hoc sermone adhuc eo loquente, ecce mater et fratres quærebant loqui ei. De quibus postquam nuntianti sibi respondit: Qui facit voluntatem Patris mei, hic frater meus et soror et mater est, postea intravit ad convivium Pharisæi. Quare non baptizatus. Judæi frequenter lavant manus antequam manducent, tenentes traditionem seniorum, et a foro revertentes nisi baptizentur non comedunt. 38Pharisæus autem cœpit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium. 39Et ait Dominus ad illum: Nunc vos pharisæi, quod deforis est calicis et catini, mundatis: quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate. Calicis. Marcus refert, Judæos baptismata calicis et urceorum lectorumque et æramentorum solitos observare. Calix, vas vitreum; catinus, fictile de terra. Per hoc figuratur fragilitas humani corporis, in quo exterius prætendunt sanctitatem et simulant justitiam, quod foris erat lavabant, intus nequissimi. Quod autem intus est vestrum. Nemo putet fornicationem et hujusmodi corporalia vitia solummodo gravia esse, et spiritualia vitia esse levia, sicut avaritiam, iram, superbiam, etc., sicut Pharisæi putabant. 40Stulti ! nonne qui fecit quod deforis est, etiam id quod deintus est fecit? 41Verumtamen quod superest, date eleemosynam: et ecce omnia munda sunt vobis. Verumtamen quod superest. Jam bonus doctor, quomodo contagium corporis mundari debeat, docet. Et hic latius explicatur quod supra breviter dixerat de mundando cordis oculo. Totus enim hic locus ad hoc dirigitur, ut nos ad studium simplicitatis invitet, et superflua Judæorum et terrena condemnet, qui secundum corpus intelligendo legem vitro et catino propter fragilitatem comparantur. In quo etsi graviter peccant, ipsis tamen absolutio peccati promittitur, si misericordiam facere nitantur. Quod necessario victui et vestimento superest, date pauperibus. Vel do consilium, quod restat solummodo post tanta scelera, date eleemosynam. Prima eleemosyna est mederi animabus vestris credendo in me qui corda mundo, et per fidem mundatis cordibus omnia etiam exteriora erunt munda. Qui ordinate vult dare eleemosynam, a semetipso incipit, et eam sibi primum dat. Est enim eleemosyna opus misericordiæ, unde dicitur: Miserere animæ tuæ placens Deo. 42Sed væ vobis, pharisæis, quia decimatis mentham, et rutam, et omne olus, et præteritis judicium et caritatem Dei: hæc autem oportuit facere, et illa non omittere. Præteritis judicium. Breviter multa eorum vitia perstrinxit, qui ad vilia decimanda intendentes, futuri judicii metum, et Dei charitatem non habent. Prætereunt judicium, quia non omnia quæ agunt in judicium referunt. Charitatem prætereunt, quia non ex affectu Deum diligunt. Sed rursus, ne fidei vos studiosos faciat operum negligentes, perfectionem fidelis viri supponit, ut post fidem operetur. 43Væ vobis, pharisæis, quia diligitis primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro. 44Væ vobis, quia estis ut monumenta, quæ non apparent, et homines ambulantes supra, nesciunt. Qui estis ut monumenta. Hic superstitionem ipsorum doctorum redarguit, qui foris speciem rectæ doctrinæ prætendunt, fœditatem vero quam intus gerunt, occultant. 45Respondens autem quidam ex legisperitis, ait illi: Magister, hæc dicens etiam contumeliam nobis facis. Repondens autem. Audito verbo Dei Pharisæus ex mala conscientia sibi contumeliam fieri putat, et commemorata pœna perfidorum, intelligit se dammandum. 46At ille ait: Et vobis legisperitis væ: quia oneratis homines oneribus, quæ portare non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas. 47Væ vobis, qui ædificatis monumenta prophetarum: patres autem vestri occiderunt illos. Væ vobis. Non arguuntur quod exornant monumenta prophetarum, sed quia interfectores prophetarum imitantur, ædificando sepulcra, accusant paterna facinora. Sed persequendo Christum et apostolos imitantur scelera patrum, et sententiam damnationis quam in patres proferebant, in seipsos retorquent. 48Profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum: quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem ædificatis eorum sepulchra. Profecto. Propter vulgi favorem captandum ædificatis, quasi exhorreatis scelera eorum, sed ipso opere ostenditis, quod perfidiæ eorum, consentitis, quia hoc bonum non bene facitis sed pro vana gloria. Vos autem. Propterea quia estis imitatores illorum, ut impleatis quod patribus defuit, scilicet ut me et meos persequamini, quem illi persecuti sunt in prophetis. 49Propterea et sapientia Dei dixit: Mittam ad illos prophetas, et apostolos, et ex illis occident, et persequentur: Prophetas et apostolos, et ex illis occident, et persequentur. Mentiuntur hæretici, qui alium Veteris, alium Novi Testamenti dicunt institutorem. 50ut inquiratur sanguis omnium prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista, A generatione. Omnes mali una generatio sunt, una civitas, unum corpus diaboli, sicut omnes boni una generatio, et unum corpus sunt dicti. 51a sanguine Abel, usque ad sanguinem Zachariæ, qui periit inter altare et ædem. Ita dico vobis, requiretur ab hac generatione. Usque ad sanguinem Zachariæ. Cur usque ad hunc, cum post hunc multi occisi ante natale Christi, et nato Christo mox pueri ab hac generatione sunt perempti? Sed quia Abel pastor ovium fuit, necatusque in agro, Zacharias sacerdos necatus in atrio templi, duos ordines martyrum signant, laicos, et eos qui altaris officio mancipantur. 52Væ vobis, legisperitis, quia tulistis clavem scientiæ: ipsi non introistis, et eos qui introibant, prohibuistis. Quia tulistis clavem. Clavis, humilitas Christi, quam qui habent, Scripturas intelligunt. Hanc legisperiti, nec ipsi lege et prophetis intelligunt, nec ab aliis intelligi volunt. Intrare clavem, est non esse contentum superficie litteræ sed usque ad arcana intelligenda penetrare. Vel doctor si illos quos verbo ædificat exemplo scandalizat, nec ipse regnum Dei intrat et illos qui intrare poterant excludit. 53Cum autem hæc ad illos diceret, cœperunt pharisæi et legisperiti graviter insistere, et os ejus opprimere de multis, Cum autem hæc ad illos diceret, cœperunt Pharisæi, et legisperiti. Quam vera perfidiæ simulationis et impietatis suæ crimina audierint, ipsi testantur qui tanto intonante turbine non resipiscunt, sed doctorem veritatis aggrediuntur. 54insidiantes ei, et quærentes aliquid capere de ore ejus, ut accusarent eum.