1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Locutusque etc. Anima quæ peccaverit, etc. ORIG., hom. 2 in Levit. Recte animam dicit, etc., usque ad et spiritus dux ad virtutem, si eum sequi velit. ISICH. Anima cum peccaverit, etc. Nihil necessarium legislator omisit, etc., usque ad unde, Qui nescibat peccatum, pro nobis peccatum factus est. 2Loquere filiis Israël: Anima, quæ peccaverit per ignorantiam, et de universis mandatis Domini, quæ præcepit ut non fierent, quippiam fecerit: 3si sacerdos, qui unctus est, peccaverit, delinquere faciens populum, offeret pro peccato suo vitulum immaculatum Domino: Si sacerdos, etc. ORIG. Observandum est quod in peccato pontificis legislator non addit quod ignorans aut nolens peccaverit: neque enim ignorantia in eum cadere potest, qui ut doceret cæteros provectus est. ID. Si sacerdos, etc. Terror simul et misericordia, etc., usque ad qui conscientia infirmitatis mordetur. Id. Si sacerdos, etc. Pontifex, sensus pietatis et religionis, etc., usque ad Christi morte reparatur. Vitulum immaculatum Domino, etc. ID. Secundo invenimus offerri a pontifice vitulum in holocaustum, etc. usque ad in quo passus est Christus. 4et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ponetque manum super caput ejus, et immolabit eum Domino. 5Hauriet quoque de sanguine vituli, inferens illum in tabernaculum testimonii. Hauriet quoque de sanguine, etc. Sanguinem vituli in tabernaculum, id est, in cœlum intulit: cum post resurrectionem cœlos conscendens, vultui Patris astitit, quasi offerens sanguinem passionis, interpellans pro nobis. 6Cumque intinxerit digitum in sanguine, asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii. Septies: pro dimissione, scilicet peccatorum et sub ministratione spiritalium donorum. Sanguis autem passionem significat, secundum illud: Mundus ego sum a sanguine justi hujus. Et alibi: Sanguis ejus super nos, etc. De hac aspersione Petrus ait: In obedientiam et aspersionem sanguinis Christi, etc. Velum, humanitatem Christi. Nam sicut velum erat inter sancta sanctorum et exterius tabernaculum, ita caro Christi est inter nos, qui exterius tabernaculum sumus, et divinitatem, quæ per sancta sanctorum significatur. Contra velum ergo testimonii sacerdos sanguinem vituli aspersit, quia Christus carnem suam sanguinem passionis cruentavit. Contra velum, etc. Multis nominibus carnem Domini appellat, quia operatio ejus multa. Unde ipse Dominus seipsum, modo sacrificium Luc. 21., modo pastorem, rursus vitem, deinde panem vitæ et granum tritici, translatis vocabulis nominavit. Joan. 10, 15, 6, 12. Sic et Moyses carnem ejus velum appellavit. Unde Paulus: Initiavit nobis viam per velamen, id est carnem suam Heb. 10.. Velum quoque sanctuarii exhinc appellatur, quia in eo sancti sanctorum caro figuratur. 7Ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino, quod est in tabernaculo testimonii: omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi. Super cornua. Hoc altare sedem Dei, id est Seraphin significat, unde Esa: Volavit ad me unus de Seraphin, et in manu ejus calculus, quem forcipe tulit, de altari Isa. 6.. Thymiama, secundum LXX, compositiones omnium virtutum. Ubi enim decet compositas esse virtutes, nisi in sede Dei? de cœlo namque ad nos descendunt. Unde Jacobus ait: Quæ autem desursum sapientia Jac. 3.. Quatuor autem virtutes, sapientia, justitia, fortitudo, temperantia, quia cæterarum virtutum genera continent, nominantur cornua: has inungit Deus proprio sanguine confortans, scilicet majori et perfectiori virtute, ut possint contra adversarias potestates fortitudinesque prævalere. Altaris, etc. Angelicarum virtutum. Si enim homines gratum Deo odorem bonorum operum reddunt, quanto magis sancti angeli in puritate naturæ permanentes? Si autem peccatum quod Christi sanguine piaretur, non admiserunt, per sanguinem tamen ejus nobis pacificati sunt, et numerus eorum reparatus. In basim. Basis, pars altaris inferior, infirmos homines significat. Sanguine enim Christi non solus numerus angelorum restitutus est, sed et homo redemptus: ideo angelorum quoque redemptio Christus dicitur Col. 1.. Altaris holocausti. Corporis Christi. Ipse enim est sacerdos, ipse sacrificium, ipse et altare. Sicut enim multa operatur, ita convenienter multis nominibus appellatur. Unde Paulus: Habemus altare de quo non habent potestatem edere qui tabernaculo deserviunt Heb. 13.: hoc est, corpus Christi, de quo non licet edere Judæis; hoc altare est in introitu tabernaculi, id est cœli, quia per ipsum ingressum habemus in cœlum. Et adipem. Mystice, delectationes et desideria carnis; quæ tamen omnia non sunt in Christum recipienda, sicut gulæ, et coitus desiderium. Quæ autem habuerat, habuit ex nobis, ut sitim et esuriem, et hujusmodi. Hæc autem Patri obtulit, ad cujus transtulit gloriam, et nobis in exemplum protulit, ut ad Deum desideria nostra referamus. 8Et adipem vituli auferet pro peccato, tam eum qui vitalia operit quam omnia quæ intrinsecus sunt: 9duos renunculos et reticulum quod est super eos juxta ilia, et adipem jecoris cum renunculis, Duos renunculos et reticulum, quod est super eos juxta ilia. ISICH. Quæ fiunt et in sacrificio pacificorum, vel salutari. Et in duo sacrificium dividit, ut sacrificium Christi liceat omnibus imitari tam his scilicet qui inferioris sunt conversationis, quibus sacrificium pacificorum convenit, quam his qui altiora sequuntur, quibus sufficit si sequentia imitantur. 10sicut aufertur de vitulo hostiæ pacificorum: et adolebit ea super altare holocausti. 11Pellem vero et omnes carnes, cum capite et pedibus et intestinis et fimo, Pellem vero et omnes carnes cum capite et pedibus et cætera. Hoc præcipit ut Christum non dividas, sicut quidam dividunt dicentes: Qui de Maria passus, qui de Deo passus non est; Nobis autem unus est Deus Jesus Christus per quem omnia I Cor. 8.. Caro enim in Domino omnis humanitas est, secundum quod dicitur: Verbum caro factum est Joan. 1.. Unde ait: Carnes ejus cum capite et pedibus vel extremis secundum alios, ut per hæc verba, eum qui pro nobis passus est, primum et novissimum esse credamus: ipse enim est ante omnia, et in ipso constant omnia. Cum intestinis et fimo, LXX: cum ventre et stercore. Venter autem significat mentem; eum ergo qui pro nobis passus est, mentem humanam habuisse minime dubitemus, quod quidam hæreticorum negant. Fimus, peccatum humani generis, signat quod crucifixus in se suscepit. Fimus, cum sit immundus, gerentem non polluit; neque naturæ nostræ est, quamvis in nobis sit: sic peccata nostra, quæ Dominus portavit, aliena ab illo fuerunt, nec eum polluerunt. Intestinis et fimo, etc. ORIG. Forte ad comparationem, etc., usque ad plenius legislator in sequentibus figurat ejus mysterium. 12et reliquo corpore, efferet extra castra in locum mundum, ubi cineres effundi solent: incendetque ea super lignorum struem, quæ in loco effusorum cinerum cremabuntur. 13Quod si omnis turba Israël ignoraverit, et per imperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est, Quod si omnis turba. ISICH. Idem præcipit in sacrificio turbæ et sacerdotis, etc., usque ad pro ipsis enim crucifixoribus oravit: Pater, ignosce illis quia nesciunt quid faciunt. 14et postea intellexerit peccatum suum, offeret pro peccato suo vitulum, adducetque eum ad ostium tabernaculi. 15Et ponent seniores populi manus super caput ejus coram Domino. Immolatoque vitulo in conspectu Domini, 16inferet sacerdos, qui unctus est, de sanguine ejus in tabernaculum testimonii, 17tincto digito aspergens septies contra velum. 18Ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris, quod est coram Domino in tabernaculo testimonii: reliquum autem sanguinem fundet juxta basim altaris holocaustorum, quod est in ostio tabernaculi testimonii. 19Omnemque ejus adipem tollet, et adolebit super altare: 20sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius: et rogante pro eis sacerdote, propitius erit eis Dominus. 21Ipsum autem vitulum efferet extra castra, atque comburet sicut et priorem vitulum: quia est pro peccato multitudinis. Vitulum efferet extra castra ID. Sufficit nobis conclusio legis ad manifestanda præsentia, nihil enim præcipitur hic mutari pro peccato multitudinis. Manifestum est quod idem peccatum plebis et sacerdotis intelligit, ideo in utroque idem sacrificium ordinavit. 22Si peccaverit princeps, et fecerit unum e pluribus per ignorantiam, quod Domini lege prohibetur: Si peccaverit princeps et fecerit. ID. Sicut in spontaneis sacrificiis, etc., usque ad sabbatum enim ad otium malorum datum est. ORIG. Princeps iste potest dici vis rationis, quæ intra nos est, quæ si peccet, ut aliquid stultum agamus, sententiam illam timeamus: Vos estis sal terræ. Si vero sal infatuatum fuerit, ad nihilum valet nisi projiciatur foras, et conculcetur ab hominibus. Matth. 5. 23et postea intellexerit peccatum suum, offeret hostiam Domino, hircum de capris immaculatum. Hircum de capris. Non capram, facilem scilicet vel mediocrem, sed difficilem et asperam pœnitentiam. Quanto enim quis intellectu præeminet, tanto, si peccat, pro majori culpa majorem pœnam sustinet. 24Ponetque manum suam super caput ejus: cumque immolaverit eum loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino, quia pro peccato est, Ponet manum, etc., per semetipsum peccatum manifestans, et offerens confessionem suam. Ipse autem juxta LXX, non occidit, sed alii; quia illi est necessarium aliorum auxilium, ut pœnitentia suscipiatur, nec sacerdos occidere præcipitur, ait enim: Cumque immolaverit, etc., nec addidit, quis immolare debeat, licet enim in sacrificio pœnitentiæ alterius uti adjutoriis: unde Jac.: Orate pro invicem, ut salvemini. Ubi solet mactari, etc. Quia similiter placent Deo digna peccatorum pœnitentia et fortia justorum opera. 25tinget sacerdos digitum in sanguine hostiæ pro peccato, tangens cornua altaris holocausti, et reliquum fundens ad basim ejus. Cornua altaris, etc. Super crucem offeruntur primitiæ sanguinis qui pro peccato offertur, quia opus crucis et effectus peccatorum nostrorum perfecta remissio est. Et reliquum fundens. Omnem scilicet pœnitentiam evangelicæ prædicationi tribuens cujus intentio est ut se corrigat et salvetur qui pœnitet. Unde in principio Evangelii Dominus inquit providenter: Pœnitentiam agite, appropinquat enim regnum cœlorum. Matth. 3. 26Adipem vero adolebit supra, sicut in victimis pacificorum fieri solet: rogabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus, et dimittetur ei. 27Quod si peccaverit anima per ignorantiam, de populo terræ, ut faciat quidquam de his, quæ Domini lege prohibentur, atque delinquat, Quod si peccaverit, etc. ORIG. hom. 2. in Levit. Faciens unum ab omnibus mandatis Domini, etc., usque ad cum agnoscit immolare sacrificium laudis. De populo, etc. ORIG. Ad distinctionem ejus, etc. usque ad propter nos necessarium ducit. Si autem de pecoribus. ISICH. Oblationi capræ quam offerunt qui de populo sunt, etc., usque ad de capra et ove similia præcipit. 28et cognoverit peccatum suum, offeret capram immaculatam. 29Ponetque manum super caput hostiæ quæ pro peccato est, et immolabit eam in loco holocausti. 30Tolletque sacerdos de sanguine in digito suo: et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus. 31Omnem autem adipem auferens, sicut auferri solet de victimis pacificorum, adolebit super altare in odorem suavitatis Domino: rogabitque pro eo, et dimittetur ei. 32Sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato, ovem scilicet immaculatam: 33ponet manum super caput ejus, et immolabit eam in loco ubi solent cædi holocaustorum hostiæ. 34Sumetque sacerdos de sanguine ejus digito suo, et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus. 35Omnem quoque adipem auferens, sicut auferri solet adeps arietis, qui immolatur pro pacificis, cremabit super altare in incensum Domini: rogabitque pro eo, et pro peccato ejus, et dimittetur ei.