1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Hæ sunt feriæ Domini. ISICH. Si subtiliter attendas præsentia, etc., usque ad requiescit sabbato intelligibili. 2Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Hæ sunt feriæ Domini, quas vocabitis sanctas. 3Sex diebus facietis opus: dies septimus, quia sabbati requies est, vocabitur sanctus: omne opus non facietis in eo: sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris. 4Hæ sunt ergo feriæ Domini sanctæ, quas celebrare debetis temporibus suis. Hæ sunt ergo. Non Domino, sicut aliæ omnes, sed Domini proprie, quibus hoste devicto genus humanum salvavit, et a captivitate reduxit Exod. 2.. 5Mense primo, quartadecima die mensis ad vesperum, Phase Domini est: Quartadecima die, etc. ISICH. Interrogemus Judæos, etc., usque ad in qua pascha nostrum immolatus est Christus, etc. Phase Domini est. Quia passus est Dominus, non mox tempora finivit, sed reliquias novissimæ horæ et vespertinæ reliquit, ut in omnem terram exeat sonus eorum Psal. 18., scilicet apostolorum, et in fines orbis terræ verba eorum. Ad vesperum quoque, vel in vespere medio, pascha proprium præveniens crucem suam celebravit, quia super mysticum, verum pascha discipulis tradidit. Nox ergo erat jam quando Judas, accepta buccella, ad prodendum exivit: sequenti die pascha complevit. Unde quinta decima die legislator hanc festivitatem constituit, et solemnitatem azymorum prædicavit. 6et quintadecima die mensis hujus, solemnitas azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis. Septem diebus, etc. Si vere pascha celebrare volumus, septem diebus, id est semper, ab omni malitia azymi esse debemus, et maxime a Judaico errore. Unde ait Apostolus: Non in fermento veteri neque in fermento malitiæ et nequitiæ, sed in azymis sinceritatis et veritatis I Cor. 5.. 7Dies primus erit vobis celeberrimus, sanctusque: omne opus servile non facietis in eo, Omne opus, etc. Qui facit peccatum servus est peccati Joan. 8.. Non debemus servire peccato, cum pascha celebramus, in quo a peccato nos liberavit Christus. Servile, etc. Non permittit agere servilia, aliis diebus quibus nos prohibuit, unde subdit: sed offeretis sacrificium in igne Domino. 8sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus. Dies autem septimus erit celebrior et sanctior: nullumque servile opus facietis in eo. Sacrificium, etc. LXX: holocaustomata, ubi innuitur quod ab omnibus cessare jubet servilibus; præterea non solum primam, sed et septimam nominavit, ut totam comprehenderet vitam humanam, quia initium, hæc finis, in quo omnia possunt comprehendi. 9Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 10Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, et messueritis segetem, feretis manipulos spicarum, primitias messis vestræ, ad sacerdotem: 11qui elevabit fasciculum coram Domino, ut acceptabile sit pro vobis, altero die sabbati, et sanctificabit illum. Altero die. Potuit dicere secunda azymorum: sed ne ad sequentem diem nostram duceret intentionem, scilicet in crastinum primæ, dixit, altera die significans resurrectionem quæ successit passioni, sicut dies diei. 12Atque in eodem die quo manipulus consecratur, cædetur agnus immaculatus anniculus in holocaustum Domini. Atque in eodem die. Resurrectionis, id est, elevationis manipuli, id est, quando resurrectionem celebramus, Dominici sacrificii oblivisci non debemus, ex quo oblatus est manipulus. 13Et libamenta offerentur cum eo, duæ decimæ similæ conspersæ oleo in incensum Domini, odoremque suavissimum: liba quoque vini, quarta pars hin. Duæ decimæ. Oportet enim perfectam humanitatem et perfectam divinitatem in unum convenire: in oleo, id est, per eam quam circa nos habuit misericordiam; sic enim sacrificium odor suavitatis Domino invenitur, si quæ de eo digna sunt intelligimus. Liba quoque. Ecce intelligibilis oblatio Melchisedech, quæ in pane et vino perficitur Gen. 14.; inde quarta pars hinc offertur, ut per quartam partem evangelica doctrina significetur; per libationem vero sermo Dominicus, quo ait: Hic est sanguis meus, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum Matth. 26.. 14Panem, et polentam, et pultes non comedetis ex segete, usque ad diem qua offeretis ex ea Deo vestro. Præceptum est sempiternum in generationibus, cunctisque habitaculis vestris. Panem. Oblatio præsentium donorum, quæ est Christi mysterium, reconciliavit nos Deo, et cibum præparavit novum. Polentam. LXX:, id est sata nova tosta non manducabitis, vel manibus contrita et emundata: sic enim, chidra, alii interpretantur, quia Christi præcepta actionem et correctionem quærunt Matth. 11.. 15Numerabitis ergo ab altero die sabbati, in quo obtulistis manipulum primitiarum, septem hebdomadas plenas, 16usque ad alteram diem expletionis hebdomadæ septimæ, id est, quinquaginta dies: et sic offeretis sacrificium novum Domino Quinquaginta dies, et sic, etc. Hæc dies Dominica est, in qua Pentecostes festivitatem celebramus, quam Judæi nec secundum litteram, nec secundum spiritum celebrant, qui nec dies secundum legem numerant. Offeretis novum sacrificium, novum non vetus, non sæculare. Adveniens siquidem Spiritus totam vitam humanam renovavit, quia Christi institutionem confirmavit, et vitæ confirmationem in illis perfecit: unde, De meo accipiet, et annuntiabit vobis Joan. 16.. Ideo non in alia die advenit, sed in qua resurrectio fuit, et oblatus manipulus intelligibilis, ut ostendat quia nova conversatio resurrectione Christi et adventu Spiritus sancti perfecta est. 17ex omnibus habitaculis vestris, panes primitiarum duos de duabus decimis similæ fermentatæ, quos coquetis in primitias Domini. Habitaculis vestris, etc. Quia est habitaculum præcipuum, de quo dicitur: Beati qui habitunt in domo tua, Domine Psal. 82.. Et alibi: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem, etc. Psal. 26.. Panes primitiarum. Primus enim Dominus Evangelium cum lege perfecit et docuit. Audistis quia dictum est antiquis: Non occides: Ego autem dico vobis: Omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio Matth. 5.: hinc enim legem conjunxit Evangelio. Hinc Lucas ait: Quæ cœpit Jesus facere et docere, etc. Act. 1.. De duabus decimis, etc. De doctrina scilicet, quæ perfectam divinitatem et perfectam humanitatem docet, nec aliter possunt coqui nisi per talem doctrinam. 18Offeretisque cum panibus septem agnos immaculatos anniculos, et vitulum de armento unum, et arietes duos, et erunt in holocaustum cum libamentis suis, in odorem suavissimum Domini. Septem agnos. Pro septem donis Spiritus sancti, quæ vocat agnos, quia Spiritus sanctus unum est cum Christo, de quo scriptum est: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi, ideo nemo potest dicere Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto Joan. I; I Cor. 12.. Et arietes duos. Quibus inimicus ventilatur. Hæc sunt superiora mandata, et virtutes, quas aliæ sequuntur ut oves, verbi gratia: Vade et vende omnia quæ habes, et da pauperibus Matth. 9.. Cum libamentis, etc. Quæ sunt scientia et correctio; unde: Deo autem gratias, qui odorem scientiæ suæ manifestat per nos, quia Christi bonus odor sumus, etc. II Cor. 2.. 19Facietis et hircum pro peccato, duosque agnos anniculos hostias pacificorum. Duosque agnos, etc. Mandata pacis et sanctimoniæ, unde: Pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam, etc. Heb. 12.. Hæc quia apostolico sermone dicta sunt, præcipit offerri cum panibus primitiarum, qui doctrinam Christi significant. Unde in sequentibus: Cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum Joan. 10.. 20Cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino, cedent in usum ejus. Cedent in usum, etc. In usum ejus sacerdotis, id est, Christi, qui est sacerdos noster et Dominus noster: ipsius sunt panes primitiarum et agni mandatorum, ipse in Paulo loquebatur, ipse omnia quæ dicta sunt obtulit; primus pacem discipulis annuntiavit, et sanctimoniam custodivit, sicut Sanctus sanctorum. 21Et vocabitis hunc diem celeberrimum, atque sanctissimum: omne opus servile non facietis in eo. Legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis, et generationibus vestris. Celeberrimum. In quo gentium vocatio non modo prædicta est, sed impleta: quando Parti et Medi et Elamitæ, et cæteræ gentes audierunt apostolos loquentes variis linguis magnalia Dei Act. 2.. 22Postquam autem messueritis segetem terræ vestræ, nec secabitis eam usque ad solum, nec remanentes spicas colligetis: sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas. Ego sum Dominus Deus vester. Postquam, etc. Eadem superius dixisse videtur, sed ibi: Non complebitis missionem vestram; hic autem ait: Non secabitis eam usque ad solum, et differentiam innuit ipsa mutatio verborum. Segetem terræ, etc. Conversationis, cujus messio post resurrectionem Christi, et adventum Spiritus sancti, non tamen omnem scientiam, quam in futuro sumus habituri, tradit verbum prædicationis. Sunt enim quæ nunc non possunt nobis revelari Matth. 8., unde in prædictis festivitatibus hanc legem interposuit. Pauperibus et peregrinis. LXX: pauperi et proselyto, id est Christo, qui non habuit ubi caput reclinaret, et in propria venit, et sui eum non receperunt. Hic solos intelligit qui remanent; unde: O altitudo sapientiæ et scientiæ Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus! Rom. 11. 23Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 24Loquere filiis Israël: Mense septimo, prima die mensis, erit vobis sabbatum, memoriale, clangentibus tubis, et vocabitur sanctum: Mense septimo prima die mensis. Septenarius consummationem vel specialem vel generalem significat. Hinc Deus die septimo requievit Gen. 2.; et sua requie nostram significavit; unde: Qui ingressus est in illam requiem, requievit ab operibus suis, sicut Deus a suis Heb. 4.. Initium vero consummationis temporum, adventus Domini est, unde: Filioli, novissima hora est I Joan. 2.. Hoc tempus appellat primam septimi mensis, sicut principium consummationis nobis etiam requies est, quos ab operibus malis cessare fecit, et a jugo gravi liberavit; unde: Venite ad me, omnes qui laboratis, et onerati estis, etc., et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris Matth. 11.. Clangentibus tubis. Quia prædicat Salvatoris resurrectionem, quæ memoriale est generalis resurrectionis, quæ secundum Apostolum erit in voce archangeli, et in tuba Dei, etc. 25omne opus servile non facietis in eo, et offeretis holocaustum Domino. Omne opus servile non facietis in eo. Quasi [sicut non est opus servilia agendi: ante fecistis, sed sicut exhibuistis membra vestra iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete servire justitiæ in sanctificationem Rom. 6.: hoc est enim verum holocaustum.] 26Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 27Decimo die mensis hujus septimi, dies expiationum erit celeberrimus, et vocabitur sanctus: affligetisque animas vestras in eo, et offeretis holocaustum Domino. Decimo die, etc. ISICH. Propitiationem et a peccatis liberationem acquiri in humilitate et afflictione animæ ex his intelligimus. Hanc debemus agere a vespere, id est a pœnitentia incipere quam fecit Christus initium prædicationis suæ Matth. 4.: pœnitentiæ superædificanda est vita bona et virtutibus consummata. Unde adjecit: Et offeretis holocaustum Domino. 28Omne opus servile non facietis in tempore diei hujus: quia dies propitiationis est, ut propitietur vobis Dominus Deus vester. Dies propitiationis. ISICH. Duo significat, quia in hoc tempore propitiationem suscipiemus, et ideo in illo ab omni malo abstinere debemus. 29Omnis anima, quæ afflicta non fuerit die hac, peribit de populis suis: 30et quæ operis quippiam fecerit, delebo eam de populo suo. 31Nihil ergo operis facietis in eo: legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus, et habitationibus vestris. Nihil ergo. Semper a malis et superfluis significat esse cessandum. Unde et Dominus nec causam dicere concedit, nec cogitare quid comedatur, aut quid bibatur, aut induatur, verum enim et sabbatum sabbatorum annuntiavit. 32Sabbatum requietionis est, et affligetis animas vestras die nono mensis: a vespera usque ad vesperam celebrabitis sabbata vestra. Affligetis. Recapitulatio est humilitatis, quæ est fundamentum et basis virtutum. Unde Dominus ait: Quicunque se humiliaverit sicut parvulus iste, hic est major in regno cœlorum Matth. 18.. 33Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: 34Loquere filiis Israël: A quintodecimo die mensis hujus septimi, erunt feriæ tabernaculorum septem diebus Domino. A quintodecimo die. ISICH. Hoc numero inchoatur festivitas, etc., usque ad ædificatio non manufacta in cœlis habetur II Cor. 5.. 35Dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus: omne opus servile non facietis in eo. 36Et septem diebus offeretis holocausta Domino. Dies quoque octavus erit celeberrimus, atque sanctissimus, et offeretis holocaustum Domino: est enim cœtus atque collectæ: omne opus servile non facietis in eo. Dies quoque. ID. Nota eadem de primo et de octavo dici, quia scilicet resurrectionis dies secunda est, et initium futuri sæculi. Primus, in Christo est conversationis principium et futurorum exordium; octavus vero præsenti succedit sæculo, quod significat in septenario. Præterea sancti habent requiem et vitam futuram in hac vita. Unde apostolis dictum est: Regnum Dei intra vos est, etc. Cœtus. LXX: egressus, quia hinc exitus, ibi habitatio, unde: Cupio dissolvi et esse cum Christo Philipp. 1.. 37Hæ sunt feriæ Domini, quas vocabitis celeberrimas atque sanctissimas, offeretisque in eis oblationes Domino, holocausta et libamenta juxta ritum uniuscujusque diei: Hæ sunt feriæ Domini, etc. ID. Legislatori consonat Paulus, etc., usque ad vel in periculis, vel voluntarie promittimus. 38exceptis sabbatis Domini, donisque vestris, et quæ offeretis ex voto, vel quæ sponte tribuetis Domino. 39A quintodecimo ergo die mensis septimi, quando congregaveritis omnes fructus terræ vestræ, celebrabitis ferias Domini septem diebus: die primo et die octavo erit sabbatum, id est, requies. A quinto decimo, etc. Quintusdecimus ex septem et octo compositus, Evangelicam prædicationem significat, quæ consistit ex præsenti vita et futura, hanc componit, illam præparat. Die primo et die octavo. ID. Qui est octavus, etc., usque ad quia fidelibus legem facientibus requies in futuro servatur. 40Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimæ, spatulasque palmarum, et ramos ligni densarum frondium, et salices de torrente, et lætabimini coram Domino Deo vestro. Die prima fructus. ID. Fructus est Christus, etc., usque ad in tempore suo. Spatulasque palmarum, etc. Juvenescentia justitiæ germina, quia justus ut palma florebit; quia vero de palma nihil respuitur, nec de his qui juste vivunt, addit, et ramos ligni densarum frondium. Et ramos ligni. Omnes scilicet virtutum fructus, sed maxime misericordiam, quam oportet esse continuam et permanentem. Unde: Oleum de capite tuo non deficiet Eccle. 9.. De torrente, etc. De præsenti scilicet vita, quæ fluit tanquam torrens, tentationibus et tribulationibus ebulliens, unde: De torrente in via bibet, propterea et exaltabit caput Psal. 109., in cruce, scilicet, pendens. 41Celebrabitisque solemnitatem ejus septem diebus per annum: legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Mense septimo festa celebrabitis, 42et habitabitis in umbraculis septem diebus: omnis, qui de genere est Israël, manebit in tabernaculis, 43ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israël, cum educerem eos de terra Ægypti. Ego Dominus Deus vester. 44Locutusque est Moyses super solemnitatibus Domini ad filios Israël.