1Anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino, simila erit ejus oblatio; fundetque super eam oleum, et ponet thus, 2ac deferet ad filios Aaron sacerdotes: quorum unus tollet pugillum plenum similæ et olei, ac totum thus, et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino. Anima, etc. A meliori parte totum hominem significat: requirit enim spiritualem et perfectum auditorem, quia anima est sapientiæ capax, non caro. ISID. Anima, etc. Quartum sacrificium offert anima. Simila Ecclesiam significat, quæ de multis personis quasi granis est collecta, legis et Evangelii mola inter litteram et spiritum separata, per aquam baptismi adunata, chrismate peruncta et solidata spirituali igne; per humilitatem fit accepta hostia. ORIG. hom 2 in Lev. Anima. Quæ scilicet nec vitulum habet, etc.; usque ad oleo divinæ misericordiæ vel gratiæ. Mystice, significat, sicut ibi: Cunctæ animæ quæ ingessæ sunt cum Jacob in Ægyptum, etc. Gen. 46. Lucas autem ait: Eramus autem omnes animæ in navi ducentæ septuaginta sex Act. 27.. Forsitan per animam, Gentilem significat. Supra enim filiis Isræl præcepit, ut sacrificia offerrent cum sanguine. Hic autem qui est sine lege, offerre præcipiens, non dicit homo, sicut supra, sed anima. Animalis erat Gentilis, non intelligens ea quæ sunt Dei, sed vocatur ad oblationem misericordia Dei, ut percipiat salutem; cum pro peccatis sacrificia disponit, qui nec habet ovem nec capram, turturem vel columbam offerre præcipitur; qui nec habet illud, similam. Non enim jam ex operibus, ut pauper virtutibus, sed sola cognitione Dei salvatur, quæ licet principium sit salutis, tamen thus et oleum, supponendum, ut gratia de eleemosynis et orationibus misceatur. Unde angelus ad Cornelium ait: Orationes tuæ et eleemosynæ tuæ ascenderunt ad Dominum Act. 10.. In thure interiores curantur passiones, et fumo ejus sanantur occuli ex infirmitate lacrymantes. Oratio quippe animæ passiones sanat, oculos interiores curat ab ignorantia lacrymas ex ægritudine peccati accendentes fugat. Filios, ministros Ecclesiæ; quia quidquid offerimus, cum sanctis Ecclesiæ doctoribus conferre debemus. Unde Paulus cum apostolis contulit Evangelium, ne in vacuum cucurrisset Gal. 2.. Quorum. Unitas Ecclesiæ pugillum similæ tollit, quia pro capacitate sensus unusquisque fidelis Scripturæ scientiam debet appetere. Unde: Non plus sapere quam oportet, sed sapere ad sobrietatem. Quorum unus, etc. Rom. 12.. Notandum quod pugillus similæ et olei, totum vero thus offerri jubetur; quia sapientia quæ in simila, et charitas vel misericordia quæ in oleo signatur, in hac vita non possunt esse plena. Unde: Videmus nunc per speculum in ænigmate: et, nunc cognosco ex parte, etc. I Cor. 12.. Olei quoque pars offertur, quia misericordia nunquam impletur, quia etsi miserearis quantum potes, plus tamen debes velle. Charitas etiam quæ oleo figuratur, in præsenti inchoatur, in futuro perficietur. Thus autem totum crematur, quia semper orationi insistitur. Similæ. Scientiæ vel cognitionis Dei. Accepta enim est scientia a Deo, quam fides comprehendere potest, et sicut qui pugillo vult plus comprehendere, nihil proficit, totum quippe decurrit: sic fides est mensura scientiæ Dei. Credere enim oportet accedentem ad Deum, et quod non est ex fide, peccatum est Heb. 11.. Memoriale, etc., cognitionis Dei perfectam scientiam, cujus memores erimus, quæ nunquam destruitur; et eam quæ nunc est, non ut contrariam, destruit, sed partem minimam esse per plenitudinem suam ostendit: Cum enim venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est I Cor. 13.. 3Quod autem reliquum fuerit de sacrificio, erit Aaron et filiorum ejus, Sanctum sanctorum de oblationibus Domini. De sacrificio, etc. ISICH. in Lev. De illa scilicet perfecta et in cœlis abscondita, in Christoque reposita scientia, in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi Col. 2.. Aaron, montanus interpretatur, id est, altiora de Deo intelligens; vel arcanus, quasi in se legem Dei et eloquia habens: hic sacrificium offerre potest. Sanctum sanctorum, est de oblationibus Domino: partile enim est quod reliquum est, omnes tamen scientias superans et ad perfectionem exaltans 4Cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano: de simila, panes scilicet absque fermento, conspersos oleo, et lagana azyma oleo lita. Cum obtuleris sacrificium, etc. ISICH., ibid. Sacrificium Christus pro nobis immolatus. Coctum in clibano virginis, scilicet utero. Clibanus enim panem suscipit et ignem: sic uterus virginis panem vitæ, id est, Dei verbum, et ignem Spiritus sancti de cœlo suscepit. Unde: Spiritus sanctus superveniet in te, etc. Luc. 1.. Si ergo offers munus incarnationis Christi, quæ facta est in ventre virginis, non est acceptum Deo, nisi de simila, id est, scientia vel notitia Dei fiat. De hac re siquidem locutionem ab apostolis et a prophetis suscipimus, Verba apostolorum sunt panes, lagana prophetarum. Quanto enim panes laganis, ad nutriendum aptiores, tantum præcellunt verba apostolorum verbis prophetarum. Utrique autem azymi sine fermento scientiæ sæcularis. Utraque tamen in oleo fiunt, concorditer enim ab illis de Christi miseratione scriptum est, quia apostoli et prophetæ scripserunt, sed apostoli plenius scripserunt, qui completum ostenderunt, quod illi nuntiabant futurum. Lagana. Panis latus et tenuis, qui prophetiam et legem significat, quantum enim distat inter soliditatem panis et tenuitatem lagani, tantum inter Evangelium et verba legis et prophetarum: hæc tamen oleo lita, quia lex et prophetia charitatem Christi prædixerunt, qua in salutem humani generis venit. 5Si oblatio tua fuerit de sartagine, similæ conspersæ oleo et absque fermento, Si oblatio tua fuerit, etc. ISICH. in Lev. Oblatio de sartagine, etc., usque ad et ideo ab ejus scientia recessit. Similæ conspersæ, etc. Quia mortuus est et misertus nostri. Absque fermento, id est, sine macula. 6divides eam minutatim, et fundes super eam oleum. Divides eam minutatim: ut sermonem passionum ejus, qui per partes processerunt, dividamus, alapas, scilicet colaphos, sputa et vulnera diligenter distinguamus. Et fundes super, etc., ut quemadmodum misericorditer pro nobis mortuus est, nos quoque pro fratribus usque ad mortem misereamur. De sartagine. Sicut enim sartago media inter ignem et cibum, sic quodammodo crux inter impassibilem divinitatem et humanitatem, quæ igne passionis est assata. Et sicut in sartagine mollia durescunt, dura mollescunt, sic in passione crucis lapidea corda mollita, mollia et fluxa solidata. De sartagine ergo sacrificium offerre est de mysterio crucis cum veneratione disputare. 7Sin autem de craticula fuerit sacrificium, æque simila oleo conspergetur: Sin autem de, etc. ISICH. in Lev. Sicut in sartagine crucem, etc., usque ad ex misericordia quippe mortem sustinuit, et resurrectionem dispensavit. Sin autem, etc. Moraliter, similam offert qui in aliquibus communis vitæ usibus bene conversari studet. Hæc oleo conspergenda est, quia omnis anima oleo eget misericordiæ, nec vitam præsentem evadere potest, nisi misericordia cœlestis affuerit. Clibanus autem pondus tentationis exprimit, sartago constantiam et robur animi, craticula multiplicem impugnationem. 8quam offerens Domino, trades manibus sacerdotis. 9Qui cum obtulerit eam, tollet memoriale de sacrificio, et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino: 10quidquid autem reliquum est, erit Aaron, et filiorum ejus, Sanctum sanctorum de oblationibus Domini. 11Omnis oblatio quæ offeretur Domino, absque fermento fiet, nec quidquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domino. Omnis oblatio. ORIG. homil. 2 in Lev. Dicat aliquis, etc., usque ad hoc modo verius et perfectius secundum Evangelium sacrificia offers, quæ jam secundum legem non potest offerre Isræl. Fermenti ac mellis. Nihil voluptuosum, nihil suave placet Deo, sed quod habet aliquid mordacitatis et severitatis. Unde pascha cum amaritudinibus manducatur. Ac mellis. Gentilis eloquentiæ, quæ voce suavis est, non re. Unde: Favus distillans labia meretricis Prov. 5.. Quod autem dicitur in Canticis: Mel et lac sub lingua tua Cant. 4., præsentibus non contradicit. Sub lingua enim dicitur, non in lingua, ut ostendatur paganorum sapientia, et Judæorum littera linguæ Ecclesiæ, id est doctrinæ subjecta esse. Horum non vult integram doctrinam offerre. Unde ait: Non adolebitur in sacrificium, id est, holocaustum: primitias tantum eorum offeretis. Primitias enim illius sapientiæ offerimus, non totam, sicut Paulus ad Athenienses, inquit: Sicut vester pœta dixit: hujus et genus sumus. Quod enim invenit congruum scientiæ Dei, non respuit: non tamen ultra testimonia multiplicavit, quia placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes; unde Moyses ait: Super altare vero non imponentur, et cum liceret dici non ponentur, dicit: Non imponentur in odorem suavitatis: significans, quia si tentaverimus de exterioribus divinitatis adipisci notitiam, tale sacrificium ad altare non ascendit, sed deprimitur in terrenis, quia de terra est. BEDA. in Lev., tom. 2.. Quod mel in Dei sacrificium non offerretur, etc., usque ad imperfecta quæque omittimus. 12Primitias tantum eorum offeretis ac munera: super altare vero non imponentur in odorem suavitatis. 13Quidquid obtuleris sacrificii, sale condies, nec auferes sal fœderis Dei tui de sacrificio tuo: in omni oblatione tua offeres sal. Sale condies nec auferes sal fœderis. Apostolica sapientia. Unde: Vos estis sal terræ, etc. Matth. 5.. Sicut omnis cibus sale conditur, ita apostolica doctrina sermo prædicationis. Ideo præcipitur sal in omni sacrificio offerri, ut secundum Apostolicam doctrinam et institutionem et imitationem operis vivamus. Unde Paulus, ait: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi I Cor. 4.. Et alibi: Superædificati super fundamentum apostolorum et prophetarum Eph. 2.. Unde et legislator non dixit simpliciter sal: sed, sal fœderis Dei tui. Sicut enim fœdus rationale, sic etiam sal rationale. Testamenti ergo Evangelici et salis Apostolici nos commonere voluit. Oleum in sacrificium offertur, si cum hilaritate offeramus, non ex tristitia aut ex necessitate. Hilarem enim datorem diligit Deus II Cor. 9.. Sal qui stypticam vim habet, et contrarius est melli, jubetur addi sacrificiis: sal symbolum est prudentiæ, quæ restringit et exsiccat voluptatem. In omni oblatione, etc. Placere enim Deo non poterit quod non ad normam voluntatis ejus correctum fuerit. Nam si in rebus humanis tanta cautela agendum admonuit quidam de mundi hujus sapientibus, ut diceret: Omnis actio temeritate et negligentia vacare debet: quid de Dei rebus æstimandum est? Si autem obtuleris, etc. ORIG., lib. I in Levit. Secundo in loco primitiarum, etc., usque ad quia littera separabatur a spiritu. ISICH. Confringes in morem, etc. Non modo præcepit eos Dei notitiam, etc., usque ad per eleemosynam quippe et orationem scientia divina nobis perficitur. 14Si autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus, torrebis igni, et confringes in morem farris, et sic offeres primitias tuas Domino, 15fundens supra oleum, et thus imponens, quia oblatio Domini est: 16de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris fracti, et olei, ac totum thus.