1Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Et locutus est, etc. Præsenti lege demonstratur quia non tantum Moysi, sed omnibus communiter loquitur Dominus. Omnes scire cupit quod omnibus expedit, legem scilicet temporalem esse, et expleto suo tempore, observari supervacue. Expletio vero temporis perfecta, destructio loci in quo sacrificia præcepit offerri, intimando eum qui extra castra, sive foris, tantum extra tabernaculum testimonii sacrificaverit, interire de populis suis, ut scilicet, destructo tabernaculo et loco, sacrificia finem habeant. Sanctas vero actiones et quæ ædificant humanam mentem, ut patrem et matrem honorare, et proximos diligere, et similia, loco non circonscripsit, quia semper prosunt, et cum Evangelio conveniunt. Quicunque ergo nunc figuras agunt destructi loci, sanguinem effundunt, et communem conversationem maculant, in communi peccant; sicut qui sanguinem fundunt, eorum quoque sanguinem fundunt, quos exemplo suo in errorem mittunt. 2Loquere Aaron et filiis ejus, et cunctis filiis Israël, dicens ad eos: Iste est sermo quem mandavit Dominus, dicens: 3Homo quilibet de domo Israël, si occiderit bovem aut ovem, sive capram, in castris vel extra castra, Homo quilibet, etc. Quasi figuræ legis temporales sunt, et in loco certo sunt, quo destructo non possunt manere. Si occiderit ovem. AUG., quæst. 56 in Levit. Non de his dicit, etc., usque ad quidquid in hac re fecit, contra legem esse non potuit, quia dator est legis. 4et non obtulerit ad ostium tabernaculi oblationem Domino, sanguinis reus erit: quasi si sanguinem fuderit, sic peribit de medio populi sui. 5Ideo sacerdoti offerre debent filii Israël hostias suas, quas occident in agro, ut sanctificentur Domino ante ostium tabernaculi testimonii, et immolent eas hostias pacificas Domino. 6Fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi testimonii, et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino: 7et nequaquam ultra immolabunt hostias suas dæmonibus, cum quibus fornicati sunt. Legitimum sempiternum erit illis et posteris eorum. Et nequaquam ultra immolabunt hostias suas dæmonibus, etc. Cum a Domino dictum sit Exod. 20.: Non facies tibi idolum nec omnem similitudinem eorum quæ in cœlo sunt sursum, et in terra deorsum, et quæcunque subtus terram; conflatilem vitulum fecerunt, et ei sacrificium obtulerunt, abligurire cupientes sacrificium. Lex ergo, quasi pædagogus eorum, præcipit Deo sacrificare Exod. 32., ut in hoc occupati abstinerent se a sacrificio idololatriæ. Talia tamen sancivit sacrificia, quibus mysteria significantur futura. Cum quibus fornicati sunt. Idololatriam fornicationem vocat, quia Deus despondit sibi animas nostras. Dicitur ergo fornicatio ab illo discessio. Terret etiam eos qui in carne fornicantur, cum peccatum fornicationis comparat idolorum cultui et dæmonum oblationi. 8Et ad ipsos dices: Homo de domo Israël, et de advenis qui peregrinantur apud vos, qui obtulerit holocaustum sive victimam, Homo de domo Isræl, etc. AUG., ubi supra. Si idem repetitur mandatum, etc., usque ad frustra se Isrælitas vel Judæos jactant. 9et ad ostium tabernaculi testimonii non adduxerit eam, ut offeratur Domino, interibit de populo suo. 10Homo quilibet de domo Israël et de advenis qui peregrinantur inter eos, si comederit sanguinem, obfirmabo faciem meam contra animam illius, et disperdam eam de populo suo, De advenis. Gentilibus, qui non sunt conjuncti Judæis, sed apud nos. Apud eos quippe fuimus, ut legem eorum et prophetas, et promissam hæreditatem habentes, non tamen ipsis sed Deo adhærentes: propterea juxta LXX, homo homo dixit, ut ostendat tam eos qui in circumcisione, quam qui in præputio adhærent Deo, hoc debere mandatum servare. Si comederit sanguinem, etc. Sanguinem, homicidium intelligimus; fratris odium, homicidium est: Qui enim odit fratrem suum, homicida est I Joan. 3.. Abstinendum est igitur ab omni odio fratrum, quia super talem animam quæ talem comedit sanguinem secundum illud: Qui devorant plebem meam sicut escam panis Psal. 13. obfirmat faciem suam Deus, Christum, scilicet qui est imago Patris. Qui enim videt Filium, videt et Patrem Joan. 14.. Ipse enim judex est de quo dicitur: Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum Psal. 33.. Ipse autem comedentem sanguinem perdit de populo suo, de communi scilicet hominum genere: quia sicut immisericordem et impium cum malignis spiritibus mittit in ignem æternum, qui præparatus est diabolo et angelis ejus Matth. 25.. Ut autem ostenderet quantum debeamus esse invicem misericordes, quantum diligentes, ostendit quia pro expiatione nostra sanguinem suum fuderit dicens: Ego dedi illum vobis, sanguinem scilicet Christi. 11quia anima carnis in sanguine est: et ego dedi illum vobis, ut super altare in eo expietis pro animabus vestris, et sanguis pro animæ piaculo sit. Anima carnis. AUG., quæst. 57 in Lev. Aliquid vitale est in sanguine, etc., usque ad cui tantum meritum acquirebat. 12Idcirco dixi filiis Israël: Omnis anima ex vobis non comedet sanguinem, nec ex advenis qui peregrinantur apud vos. 13Homo quicumque de filiis Israël, et de advenis qui peregrinantur apud vos, si venatione atque aucupio ceperit feram, vel avem, quibus vesci licitum est, fundat sanguinem ejus, et operiat illum terra. Homo quicunque. ISICH. Multa Deo cura est de nobis, ne alteri noceamus: propterea percutienti maxillam jubet alteram dare; et auferenti pallium, tunicam dimittere; et non in judicio contendere, ne ex contentione velimus etiam nocere Matth. 5., sed patiendo ipsum corrigere. Ideo legislator sanguinis mandatum recapitulat, ut fraudes et astutias nocendi varias auferat, dicens: Sive venatione sive aucupio, etc. Venatione. Fraude, quæ ad sanguinem vitamque pertinet. Unde: Captabant in animam justi, et sanguinem innocentem condemnabant Psal. 43.. Et rursus: Anima nostra sicut passer, erepta est de laqueo venantium Psal. 123.. Hoc est, si peccantem viderit eum, qui venationi et dolo ex infirmitate vel simplicitate expositus est. Vel ovem, etc. Eum scilicet qui a terrenis se removet, quibus vesci licitum est: tales enim violenti et avari comedunt. Unde: Si invicem comeditis, videte ne ab invicem consumamini Gal. 5.. Vel quoniam prius erant justi, recte inter munda computantur. Operiat illum terra, etc. Peccata confitentium terra operit, tanquam inferius remanentia et per pœnitentiam mortificata: quorum prohibitus est clamor ad cœlos ascendere, quo ascendebat clamor Sodomorum, qui nolebant pœnitere Gen. 18.. 14Anima enim omnis carnis in sanguine est: unde dixi filiis Israël: Sanguinem universæ carnis non comedetis, quia anima carnis in sanguine est: et quicumque comederit illum, interibit. 15Anima, quæ comederit morticinum, vel captum a bestia, tam de indigenis, quam de advenis, lavabit vestimenta sua et semetipsum aqua, et contaminatus erit usque ad vesperum: et hoc ordine mundus fiet. Anima quæ comederit, etc. Superius dictum est: Quæ tetigerit morticina a bestiis capta, id est, qui in talibus communicaverit: hic autem dicitur: Anima quæ comederit; totum scilicet peccatum suum fecerit, et ex eo voluntatem suam expleverit. 16Quod si non laverit vestimenta sua et corpus, portabit iniquitatem suam.