1Quæ cum audisset Jabin rex Asor, misit ad Jobab regem Madon, et ad regem Semeron, atque ad regem Achsaph: Quæ cum audisset Jabin, etc. ADAMANT., hom. 24 in Jos. Has scripturas ante adventum Christi cum legeret Isræl secundum carnem etc., usque ad ut expugnent nos, qui sequimur Jesum Salvatorem nostrum, sed Dominus ait: Ne verearis a facie eorum, etc. 2ad reges quoque aquilonis, qui habitabant in montanis et in planitie contra meridiem Ceneroth, in campestribus quoque et in regionibus Dor juxta mare: 3Chananæum quoque ab oriente et occidente, et Amorrhæum atque Hethæum ac Pherezæum et Jebusæum in montanis: Hevæum quoque qui habitabat ad radices Hermon in terra Maspha. 4Egressique sunt omnes cum turmis suis, populus multus nimis sicut arena quæ est in littore maris, equi quoque et currus immensæ multitudinis. 5Conveneruntque omnes reges isti in unum ad aquas Merom, ut pugnarent contra Israël. 6Dixitque Dominus ad Josue: Ne timeas eos: cras enim hac eadem hora ego tradam omnes istos vulnerandos in conspectu Israël: equos eorum subnervabis, et currus igne combures. 7Venitque Josue, et omnis exercitus cum eo, adversus illos ad aquas Merom subito, et irruerunt super eos, 8tradiditque illos Dominus in manus Israël. Qui percusserunt eos, et persecuti sunt usque ad Sidonem magnam, et aquas Maserephoth, campumque Masphe, qui est ad orientalem illius partem. Ita percussit omnes, ut nullas dimitteret ex eis reliquias: 9fecitque sicut præceperat ei Dominus: equos eorum subnervavit, currusque combussit igni. 10Reversusque statim cepit Asor, et regem ejus percussit gladio. Asor enim antiquitus inter omnia regna hæc principatum tenebat. 11Percussitque omnes animas quæ ibidem morabantur: non dimisit in ea ullas reliquias, sed usque ad internecionem universa vastavit, ipsamque urbem peremit incendio. Cras enim eadem hora. ADAMAN., hom. 14 in Jos. Video quod hodie omnes illos non possumus opprimere, nec cunctos interficere: in crastino perimentur, id est post consummationem mundi, cum dicetur eis: Ite in ignem æternum quem præparavit Deus diabolo et angelis ejus Matth. 25.. Tunc enim si vicerimus sequentes Jesum ducem, percipiemus regnum quod præparavit Deus sanctis suis per Jesum Christum. ID., hom. 15. Nisi hæc bella figuram spiritualium gererent, etc., usque ad fecit ergo Jesus sicut præceperat ei Dominus. ORIG. Hoc ergo secundum mandatum Dei Jesus implevit, etc., usque ad quæ est Christus, et ipso jubente jugulandæ, ut nihil in nobis resideat quod respiret. 12Et omnes per circuitum civitates, regesque earum, cepit, percussit atque delevit, sicut præceperat ei Moyses famulus Domini. Et omnes, etc. ADAM. In omnibus nobis regnavit peccatum et fuit in omnibus, etc., usque ad nec imples præceptum quod dedit Dominus Jesus. Sicut præceperat ei Moses, etc. Hic est sermo legis secundum illud: Habent Mosen et prophetas, audiant illos Luc. 16.. Lex ergo præcepit nobis omnes reges peccati interficere, qui nos provocant ad peccatum. Sic fecit Jesus, nec quidquam transgressus est. Ipse est enim qui perimit vitia in nobis et regna peccati. Ipse etiam Christus omnia quæ præcepit Moses in lege fecit, unde: Misit Deus Filium suum factum ex muliere Gal. 4., etc. Omnia enim, quæ lex mandavit, implevit, ut nos redimeret a maledicto legis, qui ait: Non veni solvere legem, sed adimplere Matth. 5.. 13Absque urbibus, quæ erant in collibus et in tumulis sitæ, ceteras succendit Israël: unam tantum Asor munitissimam flamma consumpsit. 14Omnemque prædam istarum urbium ac jumenta diviserunt sibi filii Israël, cunctis hominibus interfectis. 15Sicut præceperat Dominus Moysi servo suo, ita præcepit Moyses Josue, et ille universa complevit: non præteriit de universis mandatis, nec unum quidem verbum quod jusserat Dominus Moysi. Sicut præceperat Dominus Mosi servo suo, ita præcepit Moses. AUG., quæst. 16 in Jos. Non putanda est crudelitas, quod nullum vivum in civitatibus sibi traditis dimisit Jesus, quia Deus hæc jusserat. Qui autem hic existimant ipsum Deum fuisse crudelem, et ideo Veteris Testamenti verum Deum fuisse auctorem credere nolunt, tam per verse de operibus Dei quam de peccatis hominum judicant, nescientes quo quisque dignus sit, et magnum putantes malum, cum casuri dejiciuntur et nortales moriuntur. 16Cepit itaque Josue omnem terram montanam et meridianam, terramque Gosen, et planitiem, et occidentalem plagam, montemque Israël, et campestria ejus, 17et partem montis, quæ ascendit Seir usque Baalgad, per planitiem Libani subter montem Hermon: omnes reges eorum cepit, percussit, et occidit. 18Multo tempore pugnavit Josue contra reges istos. 19Non fuit civitas quæ se traderet filiis Israël, præter Hevæum, qui habitabat in Gabaon: omnes enim bellando cepit. Non fuit. AUG., quæst. 17. Quæritur quomodo hoc verum sit, cum nec postea a tempore judicum nec regum omnes omnino illarum septem gentium civitates capere potuerint Hebræi? Sed aut sic intelligendum est quod ad nullam civitatem bellando accessit Jesus quam non ceperit, aut certe nulla earum capta, sed earum quæ in regionibus supra memoratis fuerunt. Enumeratæ sunt enim regiones in quibus fuerunt civitates de quibus facta est ista conclusio, et omnes cepit bello. ADAM., hom. 15. Et accepit Jesus omnes in bello qui exierant ad bellum, etc., usque ad cum opera eorum non facimus. AUG., quæst. 18 in Jos. Quia per Dominum factum est confortari cor eorum, etc., usque ad partim pugnando caperent. 20Domini enim sententia fuerat, ut indurarentur corda eorum, et pugnarent contra Israël, et caderent, et non mererentur ullam clementiam, ac perirent, sicut præceperat Dominus Moysi. 21In illo tempore venit Josue, et interfecit Enacim de montanis, Hebron, et Dabir, et Anab, et de omni monte Juda et Israël, urbesque eorum delevit. 22Non reliquit ullum de stirpe Enacim, in terra filiorum Israël: absque civitatibus Gaza, et Geth, et Azoto, in quibus solis relicti sunt. 23Cepit ergo Josue omnem terram, sicut locutus est Dominus ad Moysen, et tradidit eam in possessionem filiis Israël secundum partes et tribus suas: quievitque terra a præliis. Quievitque. ORIG., homil. 15. Non sub Jesu filio Nave, sub quo nunquam fere cessavit a bellis, sed sub Jesu Christo. Venisti enim ad Jesum, et in baptismo peccatorum remissionem consecutus es; jam in te non pugnat caro adversus spiritum et spiritus adversus carnem Galat. 5.. Cessavit ergo terra tua a bellis, si tam mortem Jesu in corpore tuo circumferas, ut cessantibus omnibus in te præliis, verus pacificus efficiaris, et voceris filius Dei. Sed hoc fiet cum bella transegeris, et adversarios subegeris: tunc requiesces sub vite tua, quæ est Christus, et sub ficu tua, quæ est Spiritus sanctus.