1Tunc ergo apprehendit Pilatus Jesum, et flagellavit. Tunc ergo. Hoc fecit Pilatus, id est, milites facere permisit, vel etiam jussit ut Judæi satiati de pœnis a morte desisterent. 2Et milites plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti ejus: et veste purpurea circumdederunt eum. Coronam de spinis imposuerunt. In spinea corona nostrorum notatur susceptio peccatorum, pro qua mortalis fieri voluit. Unde præcursor: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Spinæ namque in peccatorum significatione ponuntur. Unde Dominus: Terra tua spinas et tribulos germinabit Gen. 3.. Id est, conscientia tua punctiones, et aculeos vitiorum procreare non desistet. 3Et veniebant ad eum, et dicebant: Ave, rex Judæorum: et dabant ei alapas. 4Exivit ergo iterum Pilatus foras, et dicit eis: Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia nullam invenio in eo causam. Exivit ergo. Ecce implentur quæ de se prædixerat Jesus occulta potentia, commendatur patientia qua informantur martyres. 5(Exivit ergo Jesus portans coronam spineam, et purpureum vestimentum.) Et dicit eis: Ecce homo. Et dicit eis. Hic apparet non ignorante Pilato hæc a militibus esse facta, sive jusserit, sive permiserit, ut satiatis Judæis hæc sufficerent, sed magis inardescunt et clamant: Crucifige, crucifige. 6Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant, dicentes: Crucifige, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Accipite eum vos, et crucifigite: ego enim non invenio in eo causam. 7Responderunt ei Judæi: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit. Filium Dei. Ecce altera major invidia, quia parva videbatur illicita affectatio regni, et tamen utrumque vere erat Christus, et rex et Filius Dei. 8Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit. 9Et ingressus est prætorium iterum: et dixit ad Jesum: Unde es tu? Jesus autem responsum non dedit ei. Jesus autem. Hic et in aliis locis legitur siluisse Christus ut prophetia impleatur: Sicut agnus coram tondente sine voce, sic non aperuit os suum Isa. 53.. Quæ similitudo de agno data est, ut in suo silentio non reus sed innocens habeatur. Non enim ut conscius convincitur, sed ut mansuetus pro aliis immolatur. 10Dicit ergo ei Pilatus: Mihi non loqueris? nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te? 11Respondit Jesus: Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Propterea qui me tradidit tibi, majus peccatum habet. 12Et exinde quærebat Pilatus dimittere eum. Judæi autem clamabant dicentes: Si hunc dimittis, non es amicus Cæsaris. Omnis enim qui se regem facit, contradicit Cæsari. Et exinde. Id est, ex hac causa, ne haberet peccatum occidendi innocentem (et si minus illis invidis) quærebat dimittere, non quod tunc primum quæreret, sed si prius volebat modo quærebat. Si hunc dimittis, non es amicus. Supra legem proposuerunt, secundum quam deberet mori, quia Filium Dei se fecit: sed quia ille legem gentis alienæ non timet, sed magis timet occidere Filium Dei, terrent eum a Cæsare, quem non potest ut auctorem potestatis suæ contemnere. 13Pilatus autem cum audisset hos sermones, adduxit foras Jesum: et sedit pro tribunali, in loco qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gabbatha. 14Erat autem parasceve Paschæ, hora quasi sexta, et dicit Judæis: Ecce rex vester. Erat autem parasceve. AUG. Parasceve quod interpretatur præparatio, etc., usque ad et eadem est sexta præparationis. 15Illi autem clamabant: Tolle, tolle, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Regem vestrum crucifigam? Responderunt pontifices: Non habemus regem, nisi Cæsarem. Regem vestrum crucifigam? Adhuc terror quem de Cæsare ingerunt superare conatur, dicens: Regem vestrum crucifigam? De ignominia eorum volens eos frangere, quos de ignominia Christi non poterat mitigare. 16Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur. Susceperunt autem Jesum, et eduxerunt. Tunc ergo. Quia profitentur Cæsarem aperte contra eum esse si alium regem velit eis ingerere, dimittendo impunitum quem propter hos ausus tradiderant occidendum. Victus ergo timore, tradidit eis Jesum ut crucifigatur. Tradidit eis Jesum ut crucifigeretur. Eis, non quod ipsi manibus eum acciperent, qui supra hoc excusaverant, sed ut crimine impliciti videantur a quo alieni esse conantur, cum non nisi pro eis hoc faceret Pilatus, unde nec ait ut crucifigerent, sed ut crucifigeretur judicio et potestate Pilati. 17Et bajulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariæ locum, hebraice autem Golgotha: Bajulans. Portabat crucem suam Jesus. Grande ludibrium impiis, grande mysterium piis gloriantibus, quasi in sceptro regni, et est crux candelabrum lucernæ quæ non erat sub modio ponenda. Primo Dominus crucem portat, quia prior passus est; postea imposita est Simoni Cyrenæo, quia debemus sequi vestigia. 18ubi crucifixerunt eum, et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Jesum. Et cum eo. Latro qui permansit in perfidia significat Judæos; qui confitetur, gentes significat. 19Scripsit autem et titulum Pilatus, et posuit super crucem. Erat autem scriptum: Jesus Nazarenus, Rex Judæorum. Et erat scriptum. Hæ tres linguæ cæteris eminebant: Hebræa propter Judæos in lege Dei gloriantes; Græca propter gentium sapientes; Latina propter Romanos tunc pene omnibus gentibus imperantes. 20Hunc ergo titulum multi Judæorum legerunt: quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Jesus, et erat scriptum hebraice, græce, et latine. 21Dicebant ergo Pilato pontifices Judæorum: Noli scribere: Rex Judæorum: sed quia ipse dixit: Rex sum Judæorum. 22Respondit Pilatus: Quod scripsi, scripsi. 23Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta ejus (et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem) et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum. Milites ergo cum crucifixissent eum. Ecce quæ gesta sunt juxta crucem, cum jam crucifixus esset. Quatuor. Quadripertita vestis signat Ecclesiam toto orbe, qui quatuor partibus constat diffusam omnibus partibus æqualiter, id est concorditer distributam. Tunica sortita omnium partium significat unitatem, quæ charitatis vinculo continetur. Desuper. Quia charitas supereminet omnibus per totum, quia nemo est ejus expers qui pertinere videatur ad totum, a quo toto, sicut Græca indicat lingua, catholica vocatur Ecclesia, quæ in sorte Dei gratia commendatur. 24Dixerunt ergo ad invicem: Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit. Ut Scriptura impleretur, dicens: Partiti sunt vestimenta mea sibi: et in vestem meam miserunt sortem. Et milites quidem hæc fecerunt. 25Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus, Maria Cleophæ, et Maria Magdalene. 26Cum vidisset ergo Jesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suæ: Mulier, ecce filius tuus. Cum vidisset ergo Jesus matrem et discipulum stantem quem diligebat. Qui divina facturus, quasi repulit ignotam matrem; jam ostendit venisse horam, quam tunc prædixit, in qua agnoscit de qua fuerat mortaliter natus. Et docet ut a piis filiis impendatur cura parentibus, unde et Apostolus: Si quis suorum curam non habet, fidem negat I Tim. 5., etc. 27Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. Et ex illa hora accepit eam discipulus. Qui etsi jam non haberet propria, in illa societate centupliciter acceperat, ubi erant omnia communia, nihil habens et omnia possidens. 28Postea sciens Jesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit: Sitio. 29Vas ergo erat positum aceto plenum. Illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori ejus. 30Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit: Consummatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum. 31Judæi ergo (quoniam parasceve erat) ut non remanerent in cruce corpora sabbato (erat enim magnus dies ille sabbati), rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura, et tollerentur. 32Venerunt ergo milites: et primi quidem fregerunt crura, et alterius, qui crucifixus est cum eo. 33Ad Jesum autem cum venissent, ut viderunt eum jam mortuum, non fregerunt ejus crura, 34sed unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. 35Et qui vidit, testimonium perhibuit: et verum est testimonium ejus. Et ille scit quia vera dicit: ut et vos credatis. 36Facta sunt enim hæc ut Scriptura impleretur: Os non comminuetis ex eo. 37Et iterum alia Scriptura dicit: Videbunt in quem transfixerunt. 38Post hæc autem rogavit Pilatum Joseph ab Arimathæa (eo quod esset discipulus Jesu, occultus autem propter metum Judæorum), ut tolleret corpus Jesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo, et tulit corpus Jesu. 39Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Jesum nocte primum, ferens mixturam myrrhæ et aloës, quasi libras centum. 40Acceperunt ergo corpus Jesu, et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos est Judæis sepelire. 41Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus: et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat. 42Ibi ergo propter parasceven Judæorum, quia juxta erat monumentum, posuerunt Jesum.