1Ante diem festum Paschæ, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem: cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos. Ut transeat. Interpretatur nobis evangelista nomen paschæ, id est transitus et significationem, quia sicut illi de Ægypto, sic Christus de mundo. Sic et nos, sanguine Agni insigniti, de vitiis ad virtutes, de mundo ad cœlum. In finem dilexit. In finem, id est in Christum qui est finis consummans, id est, ut ejus dilectione transeant quo ipse transit. Vel in finem, id est in mortem, non quod morte terminetur ejus dilectio, sed in tantum dilexit quod usque ad mortem dilectio eum perduxit, in quo exemplum dedit ut omnes in Dei veritate permaneant usque in finem. 2Et cœna facta, cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariotæ: Et cœna facta. Cœna significat passionem. Sicut enim post cœnam non fit prandium, sic et Christus postquam semel passus est, non iterum patitur. Surgit a cœna, post passionem ponit vestimenta, secundum priorem infirmitatem linteo præcinxit se, eadem carne jam immortali, mittit aquam in pelvim, id est gratiam baptismi, lavat pedes et tergit a peccatis in baptismo, accepit vestimenta, id est Judæos in fine sæculi, quos prius excæcatos deposuit. 3sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit: 4surgit a cœna, et ponit vestimenta sua, et cum accepisset linteum, præcinxit se. Surgit a cœna. Ab illa cœlesti refectione, qua cum angelis reficiebatur, deponit vestimenta, gloriam æternæ beatitudinis. Et ponit vestimenta. Prætermisit altitudinem, suppositurus ejus humilitatem, ut perfecte commendetur humilitas homini cum tam altus sic se humiliaverit, ut et pedes traditoris lavaret. 5Deinde mittit aquam in pelvim, et cœpit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo, quo erat præcinctus. Deinde mittit. Sanguinem in terram fudit, ut vestigia credentium mundaret, quæ terrenis peccatis erant sordida. 6Venit ergo ad Simonem Petrum. Et dicit ei Petrus: Domine, tu mihi lavas pedes? 7Respondit Jesus, et dixit ei: Quod ego facio, tu nescis modo: scies autem postea. 8Dicit ei Petrus: Non lavabis mihi pedes in æternum. Respondit ei Jesus: Si non lavero te, non habebis partem mecum. Dicit ei Petrus, etc. Pro altitudine promissi mysterii nondum permittit fieri, nondum potest sustinere Deum ad pedes humiliari, pavore perterritus. Respondit. Qui non lavatur per baptismum et confessionem pœnitentiæ, non habet partem cum Jesu. 9Dicit ei Simon Petrus: Domine, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput. Dicit ei Simon. Error Petri hic nobis profuit. Erravit enim ne nos erraremus. Erravit, cum se totum lavandum Deo obtulit, quem Deus correxit, ostendens semel baptizatum non esse baptizandum. 10Dicit ei Jesus: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes. Qui lotus. Ex his verbis intelligimus baptizatos apostolos, etsi non legimus ubi vel quando. Qui lotus. Baptismo lotus est mundus. Sed quia iterum pulvere terrenæ habitationis inquinatur, iterum opus est pedes lavare, quos lavat Dominus interpellans pro nobis, et nos ipsi orando. Ille etiam qui in otio studet veritati, dum in aliis pulsanti sponso aperire pergit, pedes inquinat, quia veritas humiliter auditur, sed sine periculo non potest prædicari, sed hos pedes Dominus discipulis lavat. 11Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum; propterea dixit: Non estis mundi omnes. 12Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit eis: Scitis quid fecerim vobis? Et cum recubuisset, iterum dixit eis: Scitis quid fecerim vobis? Vos vocatis me, etc. Sicut prius exemplo, sic etiam nunc verbo instruit eos magister veritatis. Et quod dicit magna de se non est arrogantia, sed veritas quæ prodest auditoribus, sicut facit et Paulus. GREG. Incauti sunt humiles qui se mendacio illaqueant dum arrogantiam vitant, quia contra veritatem se erigunt quam relinquunt. Qui enim necessitate cogente vera de se et bona loquitur, tanto magis humilitati jungitur, quanto veritati sociatur. 13Vos vocatis me Magister et Domine, et bene dicitis: sum etenim. 14Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. 15Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. 16Amen, amen dico vobis: non est servus major domino suo: neque apostolus major est eo qui misit illum. 17Si hæc scitis, beati eritis si feceritis ea. 18Non de omnibus vobis dico: ego scio quos elegerim; sed ut adimpleatur Scriptura: Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum. Non de omnibus. Non omnes facietis hoc unde beati sitis, sed qui manducat meum panem, non ut proficiat, sed ut lateat, levabit contra me calcaneum suum, id est me calcabit, ut impleatur Scriptura quæ hoc prædixit, non quod cogat, sed quia quod futurum erat non tacuit. 19Amodo dico vobis, priusquam fiat: ut cum factum fuerit, credatis quia ego sum. Amodo dico vobis. Quasi dicat: Hucusque toleravi et tacui, sed jam noto proditorem antequam fiat quod mox faciendum est, uti cum factum fuerit credatis quia ego sum ille de quo Scriptura illa prædixit. 20Amen, amen dico vobis: qui accipit si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit. Amen, amen dico vobis. Postquam exemplo suo eos docuit humiliationem et calcanei passionem, supponit quo consoletur eos honore, quod ipse et Pater in eis recipitur. 21Cum hæc dixisset Jesus, turbatus est spiritu: et protestatus est, et dixit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me. Cum hæc dixisset Jesus Nostra infirmitas in eo vere turbata est, non sua potestas, sicut et vere passa. Voluntarie autem accepit turbationem, ne desperet servus turbatus necessitate. Quod autem turbatur significat turbandos spirituales ex charitate, cum urgens causa et zizania a tritico ante messem cogitur separare. 22Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, hæsitantes de quo diceret. 23Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus. 24Innuit ergo huic Simon Petrus, et dixit ei: Quis est, de quo dicit? 25Itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu, dicit ei: Domine, quis est? 26Respondit Jesus: Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Judæ Simonis Iscariotæ. Et cum intinxisset panem. Panis intinctio significat fictionem Judæ, qui fictus amicus venit ad cœnam. Quæ enim tinguntur, non mundantur, sed inficiuntur. Si autem bonum aliquid significat intinctio, eidem bono ingratum, non immerito secuta est damnatio. Dedit Judæ Simonis Scariothis, etc. Non, ut quidam putant, nunc Judas corpus Christi accepit. Sciendum est enim, quod jam omnibus Dominus distribuerat sacramentum corporis et sanguinis, inter quos et Judas fuit, deinde per buccellam intinctam, exprimitur ipse traditor, etc. 27Et post buccellam, introivit in eum Satanas. Et dixit ei Jesus: Quod facis, fac citius. Quod facis. Non præcepit, sed prædicit Judæ malum, nobis bonum, quia hoc vult cito fieri, non tam festinando in illius pœnam quam in salutem fidelium. 28Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei. 29Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quod dixisset ei Jesus: Eme ea quæ opus sunt nobis ad diem festum: aut egenis ut aliquid daret. Quia loculos habebat. In quibus oblata scrutabantur suorum necessitatibus et aliis indigentibus. In quo datur forma Ecclesiæ servandi necessaria, quæ jubetur non cogitare de crastino, ne pro terrenis serviat, vel timore inopiæ justitiam deserat. 30Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo. Erat autem nox. Erat autem. Nox congruit sacramento. Erat enim qui exivit filius tenebrarum faciens opera tenebrarum. Nunc clarificatus est Filius hominis. AUG. Exeunte Juda pro quo dicebatur: Non estis mundi omnes, etc., usque ad quasi sit factum quod mox est futurum. 31Cum ergo exisset, dixit Jesus: Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo. 32Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso: et continuo clarificabit eum. 33Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quæretis me; et sicut dixi Judæis, quo ego vado, vos non potestis venire: et vobis dico modo. Filioli. ID. Quia dixerat quod Deus est cito clarificaturus eum, etc., usque ad non potest hoc accipi; quia non conveniret quod sequitur. Quo ego vado vos non potestis venire. Nunc non poterant apostoli nondum spiritu confirmati sequi Dominum, id est mori pro Domino et justitia, vel venire ad vitam immortalem ad quam ipse ibat, secuturi autem erant postea. Quomodo autem idonei possint esse et pergere quo ille antecedit, docet. Mandatum novum do. AUG. Non quod hoc non sit in antiqua lege, Diliges proximum tuum sicut teipsum, etc., usque ad quæ dilectio facit mori sæculo. 34Mandatum novum do vobis: ut diligatis invicem: sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. Ut diligatis invicem sicut dilexi vos. Non putetur hæc prætermissa dilectio Dei quæ est in dilectione proximi, in proximo enim non nisi Deus diligitur, sicut et Christus in nobis diligit Deum, et non quod hoc habeamus, sed ut haberemus sicut medicus in ægro, non morbum, sed salutem quam venit dare. 35In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. 36Dicit ei Simon Petrus: Domine, quo vadis? Respondit Jesus: Quo ego vado non potes me modo sequi: sequeris autem postea. Domine, quo, etc. Audito, quo ego vado, et intellecta via qua sequi potest, id est dilectione, dicit Petrus ut sequi paratus. Et quia hunc ejus animum novit Dominus, dixit non modo eum posse, in quo non abstulit spem futuri, sed confirmavit. Sequeris autem postea. 37Dicit ei Petrus: Quare non possum te sequi modo? animam meam pro te ponam. Animam meam. Multum præsumit qui animam pro eo ponere promittit, qui nondum pro Petro animam dedit, quasi præire possit. AUG. Voluntatem suam, sed non vires suas cognoscens, ut infirmus voluntatem suam jactat, sed inspiciebat invalitudinem medicus. Ille promittebat, ille prænoscebat, et qui nesciebat audiebat, qui præsciebat docebat. 38Respondit ei Jesus: Animam tuam pro me pones? amen, amen dico tibi: non cantabit gallus, donec ter me neges. Non cantabit gallus, etc. Petrus ante primum galli cantum trinam negationem incipit, totam autem perficit ante secundum galli cantum.