1Respondens autem Job, dixit: 2[Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera ! Utinam appenderentur. Tactus flagellis verbis lacessitur, non ut non erectus in defensionem contumax caderet: sed ut percussus tacens gratias egit, lacessitus recta respondit: utinam appenderentur peccata. Statera. Ibid. In manu patris Christus habens lancem misericordiæ et justitiæ, peccatum per misericordiam laxans, leve esse; calamitatem moriendo gravis esse ponderis ostendit. Cui et hoc gratiæ dat, ut ipsa cognoscibilis sit calamitas. Cæcus enim homo in exsilio, quasi in patria, gaudebat: sed Deus extra apparens hominem intus revocat, ut viso quod amisit, grave doleat quod tolerat; dicit ergo: Utinam appenderentur. Id est, malum nostræ, etc., usque ad pensans judicia Dei quibus affligitur, et hoc est: 3Quasi arena maris hæc gravior appareret; unde et verba mea dolore sunt plena: Unde et verba mea dolore sunt plena, quia sagittæ Domini. Id est, percussio animadversionis Dei, quæ non me, ut multos, inemundatum dimittit. 4quia sagittæ Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum; et terrores Domini militant contra me. Ebibit spiritum. GREG. Id est, elationem compescit, ut dicat: Defecit spiritus meus Psal. 76.. Et non solum gemo quod patior, sed timeo quod minaris, et hoc est: Terrores Domini militant: ne post hoc mors æterna sequatur. Sed quia staturæ adventum desiderat, quo ardore eumdem gentilitas, et Judæa sitiat, supponit, cum ait: 5Numquid rugiet onager cum habuerit herbam? aut mugiet bos cum ante præsepe plenum steterit? Nunquid rugiet onager, id est, agrestis asinus, etc., usque ad sed carnaliter tenebatur, subdit: 6aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum? aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem? Aut poterit comedi insulsum. Sal est virtus occultæ intelligentiæ, etc., usque ad convertendo esuriens recepit. Ibid. Ille desiderat stateram, nos jam per fidem ejus vivimus; sed tamen pro purgatione sagittas ejus patimur, et terrore futuri timemus. Sed quia filii sumus, non debemus timere ut Dominum, sed diligere ut Patrem, et ad eum anhelare, ubi cibo, id est, æternitate ejus pascamur, pro quo modo rugimus, unde: Nunquid rugiet onager. Ibid. Onager, est populus qui, etc., usque ad etiam ab hujusmodi verbis se separant, et hoc est: Aut poterit comedi insulsum. Sed jam in alto positi, a stultis semoti, sæpe dum sola propria ad ferendum dura procurant, pro amore veritatis non sunt accincti. Aut potest aliquis gustare. GREG. Durum est petere quod cruciat, quod vitam fugat, sed sæpe cum fit in alto, ad ferenda stultorum mala se inclinat, ut eos trahat. Aucto enim desiderio cœlestium angustiatur, et præ dulcedine illorum amara sæculi non metuit. Unde, et post impossibilem mortis gustum, subdit: 7Quæ prius nolebat tangere anima mea, nunc, præ angustia, cibi mei sunt. Quæ prius nolebat tangere, id est, mala sæculi jam sunt dulces cibi præ amore cœli. Et cum hæc dulcia sint, Quis det ut veniat petitio mea? 8Quis det ut veniat petitio mea, et quod expecto tribuat mihi Deus? 9et qui cœpit, ipse me conterat; solvat manum suam, et succidat me? Qui cœpit, ipse me conterat. GREG. in Job lib. 7. Conterit adversarius, et defecit a te homo. Conterit Deus, et fractus a vitiis in virtute solidatur. Qui ergo per flagella Deo appropriare desiderat, dicit: Qui cœpit, ipse conterat, quia aliquando incipit Deus contritionem vitiorum, et in ipso provectus initio homo extollitur, et sic hostis exclusus, gravior assumptis aliis spiritibus surripit, et virtutes conterit. Solvat manum, id est, exerceat effectum; dum enim inflatus longa prosperitate amorem suum per flagella non exercet, quasi manum ad ferienda vitia ligatam tenet, unde peccanti populo dicit: Jam non irascar tibi, et zelus meus recessit a te. Succidat me. Cum enim dolor vel tentatio non percutit, elatio mentis succisa cadit, ut jam quærat manum levantis. 10Et hæc mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat, nec contradicam sermonibus Sancti. Et hæc mihi sit consolatio ut affligens. Ibid. Quasi quibusdam hic parcit, ut æternum feriat; sed me hic non parcens feriat, quod est mihi consolatio. Timent enim sancti hic sibi parci. Quod hæc non tumenti, sed humili mente dixit, ostendit in his. Nec contradicam sermonibus. Sermones Dei ad nos: non modo dicta, sed et facta, ut hic percussio Job; cui murmurando non contradicit, quia et quem feriendo tolerat, sanctum vocat.] 11Quæ est enim fortitudo mea, ut sustineam? aut quis finis meus, ut patienter agam? Quæ est enim fortitudo mea? Ibid. Alia est fortitudo bonorum, etc., usque ad et pro ea quam non amat, pati recusat, dicit ergo: Quæ est enim fortitudo, aut quis finis? Id est, mala, etc., usque ad unde infirmus habet vires, unde subjungit: 12Nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea ænea est. 13Ecce non est auxilium mihi in me, et necessarii quoque mei recesserunt a me. Ecce non est auxilium. Ad majoris quoque meritum fortitudinis, quomodo a proximis destituitur, addit: Necessarii quoque. Si exterius despectus, intus solio judicii præsidet; nam ad sententias erumpit: Qui tollit, etc. 14Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit. Qui tollit ab amico suo. Ibid. Amicus est quilibet proximus, etc., usque ad qui intus dudum æterna negligendo perierunt: de quibus recte dicitur: 15Fratres mei præterierunt me, sicut torrens qui raptim transit in convallibus. 16Qui timent pruinam, irruet super eos nix. 17Tempore quo fuerint dissipati, peribunt; et ut incaluerit, solventur de loco suo. Et ut incaluerint, id est, cum per cognitionem pœnæ fervere cœperint, a delectatione carnis, quam desiderio tenebant, separabuntur. Mali æterna non intelligunt, nisi cum jam pro terrenis puniuntur: tunc mens æstuat, et igne seræ pœnitentiæ se inflammat; tunc ejus duritia per supplicium liquatur, unde propheta: Tantummodo vexatio sola intellectum dabit auditui Isai. 28., hoc tunc passuri, interim his implicantur. 18Involutæ sunt semitæ gressuum eorum; ambulabunt in vacuum, et peribunt. Involutæ sunt. Omne quod involvitur in se replicatur: sic mali, volentes aliquando bona quasi extra se tensi, ad consueta mala tentati replicantur. Vel involutæ sunt, qui etsi aliquando victa una nequitia pedem levant, regnans altera et ad eam quam vicerant implicat, ut qui jam spreta avaritia adhuc luxuriosus est, pro pretio luxuriæ ad avaritiam redit. Sic ope vicaria fugitivum suum vitia retinent, et quasi laqueis egressus ligant, unde sæpe lapsi ad suas voluptates redeunt, nec curant ea quæ permanent, unde subdit: Ambulabunt in vacuum et peribunt. Quia nihil secum de fructu sui laboris portant. Sed justus in conspectu Domini non apparet vacuus: portat enim manipulos justitiæ. Ab illorum autem imitatione per finem terret, Considerate semitas, etc. 19Considerate semitas Thema, itinera Saba, et expectate paulisper. Considerate semitas. Ibid. Thema interpretatur auster, Saba rete: Auster qui tepore membra dissolvit, est hic fluxa vivendi remissio; rete est actionis obligatio, et fluxis actibus homo implicatur, dum non perfecte mundum deserit, dum non districto studio, sed dissolutis gressibus vadit, ut qui pro amore carnali parentum ad ea quæ Dei sunt præpeditur. Considerate, dicit, quia perversa agendo diligimus, sed hæc visa in aliis dijudicamus, unde ad nos reversi de hujusmodi erubescimus. Exspectate paulisper. Quia parum est quidquid finitur; sed qui hoc longum putat, de æternis non curat. Dicta brevitate vitæ contra iniquos insurgit voce justorum 20Confusi sunt, quia speravi: venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt. Confusi sunt. Quia scilicet mali bonos per aspera a spe conantur retrahere: quod si peragunt, exsultant; si non, incassum crudeles fuisse erubescunt; unde et quid in retributione fiat, subdit: Venerunt quoque. In judicio mali ad justos perveniunt, quia eorum gloriam videbunt, ut gravius doleant videntes quod perdiderunt. Tunc pudor eos operit, cum testis conscientia urit. Eadem spiritualiter. Amici Job confusi sunt, quia dum eum ad desperationem inflectere nequeunt, confunduntur, venerunt dum jam mentis constantiam intus agnoscunt et erubescunt. Quos ostendit de numero eorum qui Deum non timent, nisi suis vel aliorum adversis territi. 21Nunc venistis; et modo videntes plagam meam, timetis. Nunc venistis, et modo videntes plagam meam. Ibid. Quasi, ego Deum et ante adversa timui, vos qui ex amore Deum non timetis, ex solo verbere formidatis. 22Numquid dixi: Afferte mihi, et de substantia vestra donate mihi? Nunquid dixi. Ecclesia substantia hæreticorum quorum figura sunt amici Job non eget, id est, carnali sapientia; et recta, quæ contra diabolum de conversione aliquando loquuntur, audire ab eis renuit, quia per hæc ad perfidiam trahunt. Manus hostis est fortitudo Satanæ. Robusti sunt maligni spiritus. Nunquid dixi: Afferte. Contra divites mundi, etc., usque ad et quod in seipsis despiciunt, et in aliis. 23vel: Liberate me de manu hostis, et de manu robustorum eruite me? 24Docete me, et ego tacebo: et si quid forte ignoravi, instruite me. Docete me. Hoc vel prioribus subjungitur, vel per se dicitur per increpationem. 25Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit qui possit arguere me? Quare detraxistis. GREG. Mundus esse debet, etc., usque ad reprehensibilia profertis ad increpandum? Ibid. Duo genera locutionis noxia sunt, quod et perversa laudat et quod etiam recta vituperat; ibi favor, hic ira: de hoc amicos Job arguit; ad quod vitium ex otiosis dictis pervenitur, unde subdit: 26Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis. Et in ventum. In ventum verba proferre, etc., usque ad sit ergo ostium linguæ quod modo claudatur, modo aperiatur. 27Super pupillum irruitis, et subvertere nitimini amicum vestrum. Super pupillum. GREG. in Job lib. 8. Ecce quantæ infirmitatis se esse perpendat, etc., usque ad si tolerat quos non amat, vel si non tolerat quos amat. 28Verumtamen quod cœpistis explete: præbete aurem, et videte an mentiar. Videte an mentiar. Ibid. Quia humilis, quæ dicit, non ex auctoritate præcipit, sed ex ratione persuadet; sed quia occasione rationis, contrarii ad contentionem effrenantur, subdit. 29Respondete, obsecro, absque contentione; et loquentes id quod justum est, judicate. Respondete, obsecro absque contentione. Quia hæretici inquisitionibus non intendunt veritatem assequi, sed victores videri. Et loquentes, etc. Quia qui loquitur, judicio auditoris subditur. Inter cor et linguam ejus æquus arbiter sit, ut nihil præcipitanter de corde per linguam prodeat, sed prius examinet quam dicat. Et quia qui prius de suis, recte judicant de dictis alienis, addit: 30Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit.] Et non invenietis in lingua mea. Quia non vobis in me stultitia sonat, si a vestra conscientia non procedat; sic Ecclesia prius falsa hostium destruit, post vera aperit, quibus non est locus dum falsa pro veris habentur; per linguam aperta locutio, per fauces occulta tractatio, quia quod Ecclesia foris prædicat, vivendo custodit.