1Igitur Eliu hæc rursum locutus est: 2[Numquid æqua tibi videtur tua cogitatio, ut diceres: Justior sum Deo? 3Dixisti enim: Non tibi placet quod rectum est: vel quid tibi proderit, si ego peccavero? 4Itaque ego respondebo sermonibus tuis, et amicis tuis tecum. 5Suspice cælum, et intuere: et contemplare æthera quod altior te sit. 6Si peccaveris, quid ei nocebis? et si multiplicatæ fuerint iniquitates tuæ, quid facies contra eum? 7Porro si juste egeris, quid donabis ei? aut quid de manu tua accipiet? 8Homini qui similis tui est, nocebit impietas tua: et filium hominis adjuvabit justitia tua. 9Propter multitudinem calumniatorum clamabunt, et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum. 10Et non dixit: Ubi est Deus qui fecit me, qui dedit carmina in nocte; 11qui docet nos super jumenta terræ, et super volucres cæli erudit nos? 12Ibi clamabunt, et non exaudiet, propter superbiam malorum. 13Non ergo frustra audiet Deus, et Omnipotens causas singulorum intuebitur. 14Etiam cum dixeris: Non considerat: judicare coram illo, et expecta eum. 15Nunc enim non infert furorem suum, nec ulciscitur scelus valde. 16Ergo Job frustra aperit os suum, et absque scientia verba multiplicat.]