1[Pepigi fœdus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine. Pepigi fœdus cum oculis meis. GREG. in Job., l. 21. Nunc proprias per ordinem virtutes enumerat, sic vitæ suæ historiam texens ut perrarum aliquid, quod allegorice possit intelligi, interserat. Pepigi fœdus cum oculis meis. Ut enim cogitationes cordis, etc., usque ad Non debent intueri quæ non licet concupisci. 2Quam enim partem haberet in me Deus desuper, et hæreditatem Omnipotens de excelsis? Quam enim partem haberet Deus in me desuper. Ac si diceret: Habere me possessionem suam excelsorum conditor renuit, si mens mea ante conspectum illius infirmis desideriis tabescit. Nulla enim placent bona Deo sine mentis munditia. 3Numquid non perditio est iniquo, et alienatio operantibus injustitiam? Nunquid non perditio est iniquo. Tunc erit alienatio reprobis, cum ab hæreditate districti judicis se anathema esse conspicient. 4Nonne ipse considerat vias meas, et cunctos gressus meos dinumerat? Nonne ipse considerat vias meas et cunctos. Nomine viarum, etc., usque ad quæ apud nos usu viluerunt, indiscussa remaneant. GREG. Sciens se videri cavet, non tamen securus et perfectus quidem inter veteres, in præceptis futuri Christi pensat, quam multa de perfectione minus habet. Ideo dicit: Si ambis. 5Si ambulavi in vanitate, et festinavit in dolo pes meus, 6appendat me in statera justa, et sciat Deus simplicitatem meam. Appendat, quasi diceret: Quantum ad modum humanæ vitæ mala in me non video; sed nisi mediator appareat, qui omnes excedit, quantum a vera simplicitate distem, non cognosco. In statera justa. Stateræ nomine mediator Dei et hominum, etc., usque ad si vitam simplicem vere tenuisset. 7Si declinavit gressus meus de via, et si secutum est oculos meos cor meum, et si manibus meis adhæsit macula, Si declinavit gressus meus de via. Toties gressus de via declinat, quoties nostra cogitatio iter rectitudinis per consensum relinquit erroris. Et si secutum est oculos meos cor. Sicut enim tentatio per oculos trahitur, sic nonnunquam concepta intrinsecus compellit sibi extrinsecus oculos deservire. 8seram, et alius comedat, et progenies mea eradicetur. Et progenies mea eradicetur. Quisquis juxta hoc quod loquitur non vivit, quos verbo genuit, a stabilitate rectitudinis opere evellit 9Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum, Si deceptum est. Ibid. Per hoc nec cogitasse de fornicationis macula vir sanctus demonstratur. Et si ad ostium. Per hoc patenter ostendit, etc., usque ad secundum hoc quod dicit si deceptum est cor, etc. 10scortum alterius sit uxor mea, et super illam incurventur alii. 11Hoc enim nefas est, et iniquitas maxima. Hoc enim nefas est. Hoc inter peccatum distat et crimen, etc., usque ad sed usque ad perditionem devorat. 12Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina. Et omnia eradicans genimina. Germina animæ sunt operationes bonæ, quia si luxuriæ malo non resistitur, et illa pereunt quæ bona videbantur; sed in tanta castitatis munditia quam humilis fuit aperit, cum subjungit: 13Si contempsi subire judicium cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me: Si contempsi subire. Qui judicari cum servis suis ancillisque non renuit, etc., usque ad unde et protinus subdit: Quid enim faciam. 14quid enim faciam cum surrexerit ad judicandum Deus? et cum quæsierit, quid respondebo illi? 15Numquid non in utero fecit me, qui et illum operatus est, et formavit me in vulva unus? Nunquid non in utero fecit. Potentibus viris magna est virtus humilitatis. Considerata æqualitate conditionis, jam ad libertatis opera se convertit. 16Si negavi quod volebant pauperibus, et oculos viduæ expectare feci; Si negavi quod volebant. Post castitatem et humilitatem subdit de libertate; per hoc ostenditur, non solum ad inopiam pauperibus sed etiam ad desiderium deseruisse. Et oculos viduæ. Incunctanter dandum est, quod cum vera humilitate quærit, id est, quod nec ex desiderio, sed ex necessitate poscitur, ut non solum ex munere, sed etiam celeritate muneris bonorum operum merita augeantur. 17si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea Si comedi buccellam meam solus. Non solum exterius dedi, etc., usque ad Nec istam pietatem sibi, sed gratiæ Dei attribuit, dicens. 18(quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meæ egressa est mecum); 19si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem; Si despexi prætereuntem. Quod pauperem non despexit, virtutem humilitatis exhibuit; quod autem operuit, pietatis. Ignoto autem proximo misertum se indicat, quem prætereuntem vocat, quia apud piam mentem plus natura valet, quam notitia, ut in Job. 20si non benedixerunt mihi latera ejus, et de velleribus ovium mearum calefactus est; 21si levavi super pupillum manum meam, etiam cum viderem me in porta superiorem: Si levavi super pusillum. Ibid. Ac si patenter dicat, etc., usque ad quod in porta agebatur, significat. 22humerus meus a junctura sua cadat, et brachium meum cum suis ossibus confringatur. Humerus meus. Si ea bona quæ ore protuli, etc., usque ad ut ostendat in se conjunctas, singulas enumerat. 23Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus ejus ferre non potui. Semper enim quasi tu mentes. Fluctus, cum tumentes desuper imminent, etc., usque ad quam sancti quotidie expavescunt. Pondus ejus ferre non potui, quoniam qui extremi judicii adventum intenta mente considerat, profecto videtur, quia tantus pavor imminet, quantus non solum tunc videre, sed etiam nunc providere pertimescat. 24Si putavi aurum robur meum, et obrizo dixi: Fiducia mea; Si putavi aurum. GREG. in Job., l. 22. De Creatore quippe desperasse fuerat, si spem in creaturam posuisset: qui enim labenti innititur, necesse est ut cum labente labatur. 25si lætatus sum super multis divitiis meis, et quia plurima reperit manus mea; Si lætatus sum. Nihil enim extra Deum menti sufficit, quæ Deum veraciter quærit, etc., usque ad Intellectus vel otio torpet, vel elatione vanescit, et ideo ait: Si lætatus sum. Cum autem quæ intelligit, etc., usque ad a luce invisibili cor extra inhians cæcatur, et est sensus. 26si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare, Si vidi solem. Pene soli homines sua bona non vident, etc., usque ad dum contemplatione mentis, sol de cœlo. Et lunam incedentem. Lunam dicit famam, quæ lucens in nocte hujus vitæ ex bono opere vires accipit. Et non est lætatum in abscondito cor meum. Sunt enim qui suis præconiis extolluntur apud se, et gaudent. Et hoc est: 27et lætatum est in abscondito cor meum, et osculatus sum manum meam ore meo: Et lætatum est, etc. Et quia inconsiderata mens favoribus tracta aliquando laudat quod fecit, addit: Et osculatus sum: per os locutio designatur: manum ergo suam osculatur ore suo, qui laudat quod facit. 28quæ est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum. Quæ est iniquitas. Ibid. Quia auctoris sui gratiam negare convincitur quisquis sibi tribuens quod operatur. Maxima. Omne peccatum, quod ex infirmitate est, spem non perdit, quia a Deo veniam quærit; præsumptio vero, quanto longius est ab humilitate, tanto gravius desperatione, et dum sibi vires tribuit, a Deo non requirit. 29Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum: Si gavisus sum ad. Quia videlicet et inimicum diligens, dum adversario ruenti condoluit, et malis illius ipse ad bonum crevit 30non enim dedi ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animam ejus. Non enim dedi. Nonnulli enim quos adversarios æstimant, maledictione feriunt, quia virtute nequaquam possunt. 31Si non dixerunt viri tabernaculi mei: Quis det de carnibus ejus, ut saturemur? Si non dixerunt viri. Secum enim adversarios conversantes tolerabat, quia injuste agentibus per silentium non cedebat, sed per rectitudinem contraibat. Quis det de. Hoc mystice de Christo, de cujus carnibus saturari cupierunt, vel domestici Judæi, ejus corpus volentes quasi consumendo exstinguere, vel gentiles credentes, qui de corpore ejus quotidie reficiuntur. 32foris non mansit peregrinus: ostium meum viatori patuit. Foris non mansit peregrinus. Dicturus in hospitalitatis gratia largitatem suam, prius qualis apud se fuerit, exposuit, quia exteriora munera ex interiori cordis munditia condiuntur. 33Si abscondi quasi homo peccatum meum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam; Si abscondi quasi homo. Hominis proprium esse conspicit, etc., usque ad expressa confessione peccati, recte subjungitur: 34si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me: et non magis tacui, nec egressus sum ostium. Si expavi ad multitudinem. Nihil mundi cupere magna est securitas, ut immutabili hærens, omnibus infra turbatis non turbetur in mente, etsi extra quandoque, carnis infirmitate. Et despectio. Boni nec despecti sua aperiunt, etc., usque ad tanquam per oris ostium egrediuntur, unde: Et non magis tacui. Bene præmittit, tacui, quia qui impatiens tacere nescit, a domo conscientiæ exit. Hoc mystice de Christo, qui multos persequentes non timuit, et despicientes, qui et tacuit, nec egressus potentia vindicavit. 35Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat Omnipotens, et librum scribat ipse qui judicat, Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat? Mediatorem requirit, sciens quod ad requiem liberationis æternæ humani desiderii, preces nisi per advocatum suum, audiri non possunt: de quo subditur. Et librum scribat; unde: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Qui veniens ad nostram redemptionem, etc., usque ad sed cur, beate Job, scribi librum desideras? 36ut in humero meo portem illum, et circumdem illum quasi coronam mihi? Ut in humero meo portem illum. Librum in humero portare est Scripturam sacram operando perficere. Prius autem describitur in humero portari, et postmodum sicut corona circumdari, quia sacri eloquii mandata si modo bene portantur in opere, postmodum nobis victoriæ coronam exhibent in retributione. 37Per singulos gradus meos pronuntiabo illum, et quasi principi offeram eum. Per singulos gradus meos. Incrementa virtutum gradus vocat, etc., usque ad sed etiam per opera demonstrat. Et quasi principi offeram eum. Quod offerimus, manu tenemus. Venienti ergo ad judicium librum offerre est verba præceptorum ejus in actione tenuisse. 38Si adversum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci ejus deflent: Si adversum me. Ad majorem ostensionem, etc., usque ad et nullis operibus excultos terra dicitur. Et cum ipsa sulci. Sulci dicuntur hi qui, etc., usque ad et rudes contra eum clamant, et perfecti deflent 39si fructus ejus comedi absque pecunia, et animam agricolarum ejus afflixi: Si fructus ejus comedi. Qui præest et subest, etc., usque ad a quibus fructus corporeæ servitutis accepit. Animam agricolarum ejus afflixi. Animas agricolarum affligit rector Ecclesiæ, etc., usque ad qui non suam gloriam quærit, ab omnibus vult adjuvari. 40pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo spina.] Finita sunt verba Job. Pro frumento. Si, inquam, hoc vel illud feci, etc., usque ad de illis ergo, Gloria ejus quasi flos feni. Pro frumento. Pro frumento quippe tribulus, et pro hordeo spina oritur, cum in retributione ultima, in qua remuneratio laboris quæritur, punctio doloris invenitur.