1Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit: Addidit quoque Job, etc. Ibid. In hoc ultimo sermone, etc., usque ad ut hæc nostra misera tempora cum suspirio desideret, unde dicit: 2[Quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos, secundum dies quibus Deus custodiebat me? Quis mihi tribuat, ut sim, etc. Statutus dierum numerus menses vocantur, etc., usque ad quando erit error apertus qui modo occultus est. Menses pristinos. Dies, cum colliguntur, in mensibus subtrahuntur; quia Ecclesia, dum lucentes animas colligit, in intimis abscondit. Vel, mensis, pro perfectione ponitur, quæ erit eis in requie, quibus nunc est in operatione, cujus nunc reminiscitur Ecclesia. Secundum dies, etc. Quia se tunc in deficientibus ex persecutione æstimabit cadere, quæ se nunc in istis respicit custodiri. 3Quando splendebat lucerna ejus super caput meum, et ad lumen ejus ambulabam in tenebris: Quando splendebat lucerna, etc. Lucerna lumen sacræ Scripturæ vocatur. Nunc ergo lucerna super caput Ecclesiæ splendet, quia sacra eloquia tenebras nostræ mentis irradiant. Et ad lumen ejus, etc. Ibid. Ecclesia, etsi alienæ cogitationis occulta non penetrat, quia quasi faciem Dei non cognoscit in nocte, ponit tamen gressus boni operis directo lumine supernæ locutionis. 4sicut fui in diebus adolescentiæ meæ, quando secreto Deus erat in tabernaculo meo: Sicut fui in diebus adolescentiæ. Adulta erat Ecclesia, etc., usque ad cum per prædicationem filios parere non valet. Quando secreto Deus erat in tabernaculo. Tabernaculum habitationem, etc., usque ad Quando erat omnipotens mecum. Sequitur: Et in circuitu, etc. Pueri vocantur, qui cœlestibus mandatis inserviunt, qui nunc in circumitu ejus sunt, quia in cunctis fere gentibus reperiuntur. 5quando erat Omnipotens mecum, et in circuitu meo pueri mei: 6quando lavabam pedes meos butyro, et petra fundebat mihi rivos olei: Quando lavabam pedes meos. Pedes Ecclesiæ sunt inferiorum operum ministri, etc., usque ad pedes sunt qui exteriora ministrant. Et petra fundebat mihi, etc. Ibid. Quia in ea Christi prædicamenta intimæ unctionis emanant. De hac petra rivi olei exierunt evangelistarum libri; vel rivos olei dona Spiritus dicit. 7quando procedebam ad portam civitatis, et in platea parabant cathedram mihi. Quando procedebam, etc. Per portam civitatis, etc., usque ad quod et Job fecit Et in platea parabant, etc. Quia in magnæ auctoritatis latitudine sui magisterii exhibet libertatem. Qui enim recta quæ sentit publica voce prædicat, quasi in platea super cathedram sedet, cum nulla de sua prædicatione metuit, nullus pressus terroribus se sub silentio abscondit. 8Videbant me juvenes, et abscondebantur: et senes assurgentes stabant. Videbant me juvenes, etc. Juvenes dicit, quia nulla consilii gravitate fulciuntur senes, morum grandævitate maturos. Et est sensus: Ecclesiæ vigorem et rectitudinem immaturi formidant, et grandævi glorificant. 9Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo. Principes cessabunt loqui. Principes vel duces dicit hæreticæ pravitatis auctores. Et est sensus: Cum prædicare mihi publica voce licuit, omnis me, qui veritati non fuit subjectus, expavit. Digitum ori superponunt, dum falsis querelis non ratione vocis se reprimi, sed virtutis manu significant. 10Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum gutturi suo adhærebat. Vocem suam cohibebant duces. Nimirum hi, qui post se errantes populos trahere conantur, etc., usque ad dum perversa insinuant, ad impietatem nutriendo confirmant. 11Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi: Auris audiens. Ibi dixit, quid exhibuit per doctrinam, etc., usque ad qui exemplis vitæ illius bene vivendo respondet. 12eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non esset adjutor. Eo quod liberassem pauperem vociferantem. Ecclesia pauperem vociferantem liberat, cum peccatori veniam deprecanti, eas quas commisit culpas, relaxat. Et pupillum cui non esset adjutor. Pupillum liberat, dum unusquisque, etc., usque ad Hæc etiam Ecclesia et corporaliter exhibet et spiritualiter. 13Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduæ consolatus sum. Benedictio perituri. GREG. Benedictio perituri super eam venit, cum peccatoris interitum prævenit, et sanctis exhortationibus a culpæ fovea reducit. Et cor viduæ consolatus sum. Magnam consolationem cor viduæ suscipit, quando fidelis anima in verbis Ecclesiæ de adventu illius, aliquid, cui spiritualiter est conjuncta, cognoscit. 14Justitia indutus sum, et vestivi me, sicut vestimento et diademate, judicio meo. Justitia indutus sum. Ille justitia sicut vestimento induitur, etc., usque ad qui de culpa, quam superat, elevatur. Et diademate judicio meo. Justorum judicium diadema dicitur, quia per hoc non in terrenis et in infirmis, sed sursum remunerati concupiscunt. Indutus sum judicio: quod comparatur coronæ quæ supra ponitur, quia in cœlo quærit coronari, non in terra. Bona sua aperit, ut amici non increpantes erigantur, sed tacentes imitentur. Valet etiam memoria priorum contra desperationem pro increpationibus. 15Oculus fui cæco, et pes claudo. Oculus fui cæco et pes claudo, etc. Beatus enim Job et illi per semetipsum manum præbuerat, etc., usque ad qui sibi nequam, cui bonus? 16Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabam. Pater eram pauperum. Pauperes enim spiritu ex ejus prædicatione generantur. Et causam quam nesciebam. Ecclesia cum per electos mala, etc., usque ad sunt tamen minora pro majoribus relinquenda. 17Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam prædam. Conterebam molas, etc. Iniquus dicitur diabolus; per molas, occultæ ejus insidiæ; per dentes apertæ culpæ demonstratur perpetratio. Prius ergo necesse est occulta consiliorum illius machinamenta prodere, ut auditoris nostri animam in aperto lapsu valeamus revocare. 18Dicebamque: In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies. Dicebamque: In nidulo meo moriar. Per nidi nomen exprimitur, etc., usque ad nec ut quidam in initio plus agit, in consummatione minus. 19Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in messione mea. Radix, etc. Ibid. Radix Ecclesiæ incarnatus Christus, usque ad cogitatio mentis aperitur Et ros morabitur, etc. Subaudi dicebam, etc., usque ad ut digni simus, qui de inferioribus colligamur. 20Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur. Gloria mea semper innovabitur. Idem quasi amissam gloriam deplorat, quia eos quos ipse novæ vitæ militare credidit, vetustis desideriis servire cognoscit. Et arcus meus. Scriptura est arcus, etc., usque ad quod etiam nunc est. 21Qui me audiebant, expectabant sententiam, et intenti tacebant ad consilium meum. Qui me audiebant. Præteritorum temporum reminiscitur, in quibus omne quod ab ea dicitur, cum metu a fidelibus auditur et adversariorum proterviam deplorat. Et intenti tacebant. Ad consilium ejus tacent, qui verba ejus non audent impugnare, sed credere. 22Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum. Verbis meis addere. Dictis ejus hæretici aliquid addere præsumunt, cum prædicamentorum rectitudinem quasi emendare moliuntur. Et super illos stillabat. In hac stillatione eloquii mensura prædicationis juxta capacitatem audientium accipitur. 23Expectabant me sicut pluviam, et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum. Exspectabant me sicut pluviam. Verba prædicationis sanctæ sicut pluviam sustinemus, cum vera humilitate ariditatem cordis nostri agnoscimus, ut potu sanctæ prædicationis irrigemur. Et os suum aperiebant quasi ad imbrem. Quia dum in extrema parte sæculi verba sanctæ prædicationis accipimus, quasi ad imbrem serotinum os cordis aperimus. 24Siquando ridebam ad eos, non credebant: et lux vultus mei non cadebat in terram. Si quando ridebam ad eos non credebant. GREG. in Job., lib. 20. Hoc dicit Ecclesia ex voce capitis, etc., usque ad immoderata severitas odiosum reddat. Et lux vultus mei non cadebat. Ibid. Lux vultus beati Job, etc., usque ad Ecclesia etiam clara mysteria terrenis non prædicat. 25Si voluissem ire ad eos, sedebam primus: cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen mœrentium consolator.] Si voluissem ire, etc. Dominus et cum vult, venit, et cum venit, primus sedet. quia et adventus ejus in corde nostro gratuitus est, et appetitus ejus desiderii in cogitatione nostra æqualis cæteris desideriis non est. Cumque sederem, quasi, etc. Et littera ædificat, etc., usque ad consolari, ministerium pietatis. Mœrentium consolator. Ibid. Qui audivit de justitia Dei ut timeat, audiat, et de misericordia, ut confidat, ut sit simul metus et spes. In arca cum tabulis virga simul est, et manna, id est, cum scientia sacræ Scripturæ in pectore rectoris, virga districtionis, et manna dulcedinis.