1Respondens autem Job, dixit: 2[Audite, quæso, sermones meos, et agite pœnitentiam. 3Sustinete me, et ego loquar: et post mea, si videbitur, verba, ridete. 4Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam contristari? Nunquid contra. Beatus Job, si Deo placens hominibus displiceret, causas tristitiæ nullas haberet; sed quia se Deo displicuisse per flagella præsentia credidit, anceps factus de ante acta vita, jam animum ad tristitiam vocavit: qui si flagellis absentibus contra hominem de vitæ suæ meritis disputaret, nequaquam contristare debuisset. Nunquid contra hominem. Quasi nondum hypocrita, si cum hominibus de vita mea agerem, non timerem: quibus si displicerem, non curarem; sed quia cum Deo, merito tristor. Vos autem attendite me, quasi Deum, sed non vos timeo. 5Attendite me et obstupescite, et superponite digitum ori vestro. Attendite, id est considerate quæ egi, et admiramini in his quæ patior. Et superponite digitum ori vestro, id est locutioni vestræ discretionis virtutem adjungite. 6Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor. Et ego quando recordatus fuero. Ibid. Quia actuum suorum oblitus non erat, etc., usque ad contra ejus dicta subjungit: 7Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis? Quare ergo impii vivunt. Sublevantur honoribus, confortantur rebus, quia eos patientia divina tolerat. Confortatique divitiis, etc., ut diu in eis subsistere permittantur; sed quia sunt quibus hæc habere pœna est, quia hæredes quibus hæc relinquent, non habent. Subdit: 8Semen eorum permanet coram eis: propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum. Semen eorum permanet. In augmentum felicitatis cum patrimonio dantur hæredes. Coram eis. Ne qua necessitas saltem oculis subtrahat ea in quibus animus exsultat; sed ne in eis sterilibus genus exstinguatur, addit: Propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum. Ecce dicuntur eis esse vita, honores, divitiæ, filii, nepotes: sed si intus domestica cura ureret, non esset læta hæc felicitas, unde subdit: 9Domus eorum securæ sunt et pacatæ, et non est virga Dei super illos. Domus eorum securæ sunt, et pacatæ, et non est. Quæ enim esset supradicta, felicitas, si læta non esset? Si intus prospera, in agris quoque. Bos eorum concepit. Dominis gregum prima est felicitas, etc., usque ad unde fecunditas familiæ subditur: 10Bos eorum concepit, et non abortivit: vacca peperit, et non est privata fœtu suo. 11Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exultant lusibus. Egrediuntur quasi greges. Ut sicut majora ad habendum concessa sunt, ita multi germinent ad custodiendum. Et infantes eorum exsultant lusibus. Sed ne illum lusum vilem crederemus, ait: 12Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi. Tenent tympanum et citharam. Quasi cum domini honoribus et rebus tument, subjecti in ludicris actibus gaudent. 13Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. Ducunt in bonis dies suos. Quia omnis longitudo vitæ præsentis punctus esse cognoscitur, cum fine terminatur. Quidquid enim transire potuit, subitum fuit. Et in puncto ad inferna descendunt. Sed finis est pessimus; ecce quo tendebat, quia præsentis vitæ prosperitas non est testis innocentiæ, quia et hac usi pereunt, et flagellati liberantur, quod est contra amicos Job. 14Qui dixerunt Deo: Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus. Qui dixerunt Deo: Recede a nobis. GREG. Dicunt Deo: Recede a nobis, qui ei ad se præbere aditum recusant, eumque pravis actibus impugnant. Scientiam viarum tuarum. Via Dei pax, humilitas, patientia est: quæ qui despiciunt, dicunt: Scientiam viarum tuarum nolumus. 15Quis est Omnipotens, ut serviamus ei? et quid nobis prodest si oraverimus illum? Quis est Omnipotens? etc. Dixit enim insipiens in corde suo: Non est Deus. Et quid nobis prodest si oraverimus? Iniqui qui non Deum, sed exteriora dona quærunt, cum eadem sevientibus deesse conspiciunt, ipsi servire contemnunt. 16Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium impiorum longe sit a me. Verumtamen quia non sunt. Bona in manu habet, qui despiciendo temporalia, sub dominio mentis premit. At quisquis ea nimie diligit, se magis illis quam ipsa sibi supponit. Consilium eorum longe. Consilium impiorum est terrenam gloriam quærere, æternam negligere. Sed quia in hac vita non continue prosperantur, sequitur: 17Quoties lucerna impiorum extinguetur, et superveniet eis inundatio, et dolores dividet furoris sui? Quoties lucerna impiorum exstinguetur. Sæpe impius lucernam suam filiorum vitam æstimat; sed cum filius qui nimie amatur subtrahitur, lucerna impii, quæ videbatur, exstincta est; sic est et de opibus atque honoribus. Et superveniet eis inundatio. Inundatio impiis supervenit, cum dolorum fluctus exaliqua adversitate patiuntur. Et dolores dividet, etc. Qui æternos dolores impio servat, et hic aliquando ejus mentem temporali dolore transverberat; quia enim hic et illic percutit, furoris sui super impium dolores dividit, ut duplici contritione conteratur. 18Erunt sicut paleæ ante faciem venti, et sicut favilla quam turbo dispergit. Erunt sicut paleæ. Quia iræ Dei flatu subito levantur atque asportantur ad ignem: Et sicut favilla quam, quia eos ad æterna supplicia turbo rapiens asportat. 19Deus servabit filiis illius dolorem patris, et cum reddiderit, tunc sciet. Deus servabit filiis illius. Quia qui parentis iniquitatem imitatur, etiam ejus delicto constringitur. Et cum reddiderit. Nescit enim impius mala quæ fecit, nisi cum puniri cœperit. 20Videbunt oculi ejus interfectionem suam, et de furore Omnipotentis bibet. Videbunt oculi ejus. Quia ita iniquitate duruerat, ut nec in ipsis metueret feriri quæ amabat, dummodo quæ perverse cogitaverat, expleret: de qua obduratione subjungitur: 21Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se, et si numerus mensium ejus dimidietur? Quid enim ad. Non quod in inferno non cogitet de cognatis, etc., usque ad ne quis discutere præsumat, sequitur: 22Numquid Deus docebit quispiam scientiam, qui excelsos judicat? Nunquid Deum quispiam docebit scientiam? id est nobiscum nil injuste agit, qui et subtiliorem nobis angelicam naturam juste judicavit, unde nihil restat conqueri. 23Iste moritur robustus et sanus, dives et felix: Iste moritur. Ecce ponit illa in quibus Omnipotentis secretum quis discutiat, quærendo cur hæc ita esse permittat. Superficies litteræ satis patet per se. Quod autem dicit: 24viscera ejus plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur: Viscera ejus plena sunt adipe. Adeps quippe ex abundanti cibo est, etc., usque ad ecce dives inaniter gaudet, pauper inanius affligitur. 25alius vero moritur in amaritudine animæ absque ullis opibus: 26et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos. Et tamen simul in pulvere dormient. Ibid. Quæ cura de dissimili vita, prospera vel adversa, cum similis finis in pulvere? Illa vita cogitanda, ubi cum resurrectione ad dissimilem finem pervenitur, ubi felix ad pœnas, afflictus transit ad requiem. Et tamen simul in pulvere. Id est, in terrenis desideriis oculos mentis claudent: Et vermes, qui de carne, id est carnales curæ premunt, quod non in Job, qui nec de habitis tumuit, nec de amissis anxius fuit. Sed illi hoc putant, quare subjungit: 27Certe novi cogitationes vestras, et sententias contra me iniquas. Certe novi cogitationes vestras. Quem enim percussum viderunt, etc., usque ad nec perfecte ad æterna transeunt, unde addit: 28Dicitis enim: Ubi est domus principis? et ubi tabernacula impiorum? 29Interrogate quemlibet de viatoribus, et hæc eadem illum intelligere cognoscetis: Interrogate quemlibet de via. Viator dicitur qui præsentem vitam, viam sibi esse et non patriam attendit, qui in dilectione prætereuntis sæculi cor figere despicit, sed æterna petit. 30quia in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur. 31Quis arguet coram eo viam ejus? et quæ fecit, quis reddet illi? Quis arguet coram eo vias ejus. Cum de omnium malorum corpore loqueretur, etc., usque ad nec Elias, nec Enoch suis viribus, sed Dei. 32Ipse ad sepulchra ducetur, et in congerie mortuorum vigilabit. Ipse ad sepulcra. Hoc in vita, etc., usque ad quia in pravorum tantum cordibus recipietur. Et in congerie. Quia in congregatione peccantium astutiæ suæ insidias exerit; quoniam autem multi sunt mali, recte congeries nominantur. 33Dulcis fuit glareis Cocyti, et post se omnem hominem trahet, et ante se innumerabiles. Dulcis fuit. Cocytus, luctus infirmantium dicitur, etc., usque ad signantes quod ibi sit luctus iniquus. Et post se omnem. Ibid. Homo humana sapiens hic intelligitur; post se omnem hominem trahit, quia cunctos, quos carnales invenerit, sub suæ ditionis jugum rapit: qui et nunc priusquam appareat, innumerabiles trahit, etsi non omnes, quia multi a carnalitate retrahuntur. 34Quomodo igitur consolamini me frustra, cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati?] Quomodo igitur consolamini, etc. Quoniam si iniquus in hac vita permittitur prosperari, quod de Antichristo ostensum est, necesse est ut electus debeat sub flagelli freno retineri. Cum responsio vestra, etc. Eum enim consolari non poterant, in quo suis sermonibus veritati contraibant. Nam cum hunc hypocritam dicerent, quoniam mentiendo culpam perpetrabant, afflicti justi pœnam augebant; quia diligentem veritatem torquet culpa alienæ fallaciæ.