1Respondens autem Job, dixit: 2[Audivi frequenter talia: consolatores onerosi omnes vos estis. Audivi frequenter talia. Electi frequenter aliena mala quasi sua audiunt, et ab his eis crimen impingitur, a quibus crimina impacta perpetrantur. Consolatores onerosi omnes vos. Pravi cum laborare bonos, etc., usque ad ne qui lenire debet dolorem augeat. 3Numquid habebunt finem verba ventosa? aut aliquid tibi molestum est, si loquaris? Nunquid habebunt finem verba ventosa? Mali ventosa verba proferunt. Nam dicta eorum, etsi quandoque sana sunt per sententiam, inflata tamen sunt per elationem. Aut aliquid tibi molestum est si loquaris? Ac si diceret, eo quod plus loqueris quo a me aliquid molestum de tua actione non audis. 4Poteram et ego similia vestri loqui, atque utinam esset anima vestra pro anima mea: Poteram et ego similia vestri loqui. Narrat quid facere potuit, sed ne justitiam deserat, quod facere potuit declinat. 5consolarer et ego vos sermonibus, et moverem caput meum super vos; Atque utinam esset anima vestra pro anima mea. In his verbis hoc monstratur intendere, etc., usque ad quia mala eorum sub moderata increparet invectione. 6roborarem vos ore meo, et moverem labia mea, quasi parcens vobis. Quasi parcens. Nota quasi, quia, etc., usque ad approbare videtur, et crescunt in exemplum. 7Sed quid agam? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus, et si tacuero, non recedet a me. 8Nunc autem oppressit me dolor meus, et in nihilum redacti sunt omnes artus mei. Nunc autem oppressit me dolor, etc. Ibid. Dolore Ecclesia premitur, etc., usque ad quos intus habet; unde beati viri voce mox apte subditur. 9Rugæ meæ testimonium dicunt contra me, et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi. Rugæ meæ, etc. Rugæ Ecclesiæ sunt omnes qui in ea dupliciter vivunt, qui fidem vocibus clamant, operibus denegant. Hi pacis tempore, quia hujus mundi potestatibus eamdem fidem honori esse conspiciunt, fideles se esse mentiuntur: sed cum Ecclesiam subito adversitas turbaverit, illud illico ostendunt, quod in perfida mente moliuntur. Et est sensus: me insequendo increpant, qui in meo corpore positi duplicitatis suæ malitiam non emendant. Et suscitatur falsiloquus adversus faciem, etc. Ibid. Dum prædicationi ejus aperte contradicere non præsumunt, Ecclesia falsiloquium quasi post dorsum patitur; sed cum malitiæ tempus eruperit, is, qui nunc metuens derogat, ad contradicendum ante faciem venit: quia verbis veræ fidei apertis vocibus obsistit. Quod quoniam per malignum spiritum fit, ad eum describendum verba convertit. 10Collegit furorem suum in me, et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis: hostis meus terribilibus oculis me intuitus est. Collegit furorem suum. Diabolus, princeps falsiloquii, habet nunc contra Ecclesiam furorem, sed sparsus est, quia occultas tentationes per singulos movet. Cum vero contra eam accepta licentia aperte sævierit, furorem suum in eam colligit, quia in ejus afflictionem tota se intentione constringit. Qui contra eam dentibus fremit, eamque terribilibus oculis intuetur, quia per alios contra eam crudelia exercet, et per alios quæ exerceat providet. 11Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam: satiati sunt pœnis meis. Aperuerunt super me ora, etc. Ibid. Quia ora sua reprobi exprobrantes aperiunt, cum et errorem prædicare non metuunt, et prædicamenta rectæ fidei irrident. Percusserunt maxillam meam. Maxilla Ecclesiæ, sunt sancti prædicatores, qui vitam carnalium verbo correctionis convertunt: hos reprobi præcipue persequuntur, quos dum etiam necant, illa eos pœna satiat, quæ mentem Ecclesiæ præcipue cruciat, vel castigat. Maxillam meam. Petrus est maxilla, qui mactat et manducat. Samson maxillam asini tenet, et hostes occidit, id est Christus simplices præcones manu virtutis tenet, et a vitiis carnales occidit. Maxilla projecta est in terram, aquas effundit: quia data morti corpora præconum magna ostendunt miracula. 12Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit. Conclusit me Deus, etc. Electorum populus apud iniquum concluditur: cum ejus caro antiqui hostis persecutionibus temporaliter datur. Qui non spiritui, sed manibus inimicorum traditur, quia quo hunc mente capere nequeunt, eo contra illius carnes crudelius inardescunt. 13Ego ille quondam opulentus, repente contritus sum: tenuit cervicem meam, confregit me, et posuit me sibi quasi in signum. Ego ille quondam opulentus. GREG. Infirmorum mentem designat, quia dum adversa prævidere nesciunt, tanto eis graviora sunt, quanto ab eis inopinata tolerantur. Vel, in quibusdam, eisdem retro labentibus hæc Ecclesia patitur, qui post doctrinæ opulentiam aliquando subitis vitiis convertuntur. Tenuit cervicem meam. Cervix, hic libertatis erectionem significat, quam hostis tenet persecutionis tempore; constringit, dum infirmi vera quæ sentiunt prædicare libere non præsumunt. Vel, cervicem suam dicit eos, qui in Ecclesia sub occasione defendendæ rectitudinis vitio elationis deserviunt: quam hostis districtione suæ persecutionis inclinat. Et posuit me quasi in signum. Ibid. Signum ad hoc ponitur, ut sagittarum emissione feriatur. Fidelis itaque populus in signum hosti suo ponitur, quia eum semper suis ictibus impetit, cum suis persecutionibus affligit, unde Apostolus: Ipsi enim scitis, quod in hoc positi sumus I Thess. 3.. Ac si aperte dicat: Quid in hoc tempore vulnera nostra miramini? qui si æterna gaudia quærimus, ad hoc venimus ut feriamur. 14Circumdedit me lanceis suis; convulneravit lumbos meos: non pepercit, et effudit in terra viscera mea. Circumdedit me. Ecclesia lanceis ab hoste suo circumdatur, quando in membris suis ab impugnatore calido tentationum jaculis ab omni parte impetitur. Convulneravit lumbos meos. Cum hostis fidelem populum ad luxuriam pertrahit, hunc in lumbis ferit. Convulnerare autem dicitur, quia quod nobis male suggerit, nos sequentes ex propria voluntate implemus, et quasi cum ipso nos pariter vulneramus. Non pepercit et effudit in terra viscera mea. Viscera Ecclesiæ dicit eorum mentes, qui ejus in se continent mysteria: quos dum antiquus hostis ad sæcularia negotia pertrahit, ejus viscera in terra fundit. Non pepercit, id est, non destitit. 15Concidit me vulnere super vulnus: irruit in me quasi gigas. Concidit me. In infirmis suis Ecclesia, etc., usque ad cum culpa culpam cumulaverit. Irruit in me quasi gigas. Quia nimirum malignus spiritus contra hanc, id est animam, ex prava consuetudine devictam quasi more gigantis pugnat, quia quanto se ei anima subjicit crebrius, tanto eum sibi intolerabiliorem se facit. Sed quia plerumque ad pœnitentiam redit, sequitur. 16Saccum consui super cutem meam, et operui cinere carnem meam. Saccum consui super cutem. In sacco et cinere pœnitentia, in cute et carne peccatum carnis intelligitur. Ergo quasi saccus super cutem consuitur, et cinere caro operitur, quia culpa carnis per pœnitentiam tegitur, ne in districti judicis examine ad ultionem videatur. Facies mea intumuit. Facies Ecclesiæ sunt, qui in regimine positi apparent primi, ut ex eorum specie sit honor fidelis populi. Hi plangunt culpas infirmantium; sed dum vident quosdam ad veniam redire, quosdam vero in iniquitate persistere, occulta Dei judicia obstupescunt, quæ non intelligunt. 17Facies mea intumuit a fletu, et palpebræ meæ caligaverunt. Et palpebræ. Palpebræ appellantur, quia ad providenda plebium itinera vigilant; sed cum occulta Dei judicia nec præpositi vigilantes intelligunt, palpebræ Ecclesiæ sanctæ caligant. 18Hæc passus sum absque iniquitate manus meæ, cum haberem mundas ad Deum preces. Hæc passus sum. A verbis corporis, etc., usque ad a quibus toleratur dolor? 19Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus: Terra ne operias sanguinem meum. Peccanti homini dictum est: Terra es et in terram ibis; quæ se terra Redemptoris nostri sanguinem non abscondit quia unusquisque peccator redemptionis suæ pretium sumens, confitetur ac laudat, et quibus valet proximis innotescit. Terra etiam sanguinem ejus non operuit: quia sancta Ecclesia redemptionis suæ mysterium in cunctis jam mundi partibus prædicavit. Neque inveniat in te locum latendi clamor meus. Ibid. Clamor Redemptoris nostri est sanguis redemptionis, qui a fidelibus sumitur, qui, ut ait Apostolus, melius loquitur quam sanguis Abel: quia sanguis Abel mortem fratricidæ petiit, sanguis Domini vitam persecutoribus impetravit. Qui clamor locum latendi invenit in nobis, si quod mens credidit, lingua tacet. 20ecce enim in cælo testis meus, et conscius meus in excelsis. Ecce enim in, etc. Testis Filii Pater est, ut in Evangelio: Et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me. Et conscius meus. Quia una voluntate, etc., usque ad sed talis hominum reprehensiones metuere non debet, unde subditur. 21Verbosi amici mei: ad Deum stillat oculus meus: Verbosi amici mei. Cum verbosi amici sunt, id est, cum et ipsi derogant qui in fide sociantur, ad Deum necesse est ut oculus stillet, quatenus nostra intentio tota in amoris intimi compunctione defluat, et tanto se ad interiora erigat, quanto per exteriora opprobria intus redire cogitur. 22atque utinam sic judicaretur vir cum Deo, quomodo judicatur filius hominis cum collega suo. Atque utinam, etc. Peccatores quidem nos, etc., usque ad sed tamen de ejus brevitate se consolatur. 23Ecce enim breves anni transeunt, et semitam per quam non revertar ambulo.] Ecce enim breves anni transeunt. Omne quod transit breve est, in mortis autem semita per quam non revertimur, ambulamus, non quod ad vitam resurgendo non reducamur; sed quia ad labores hujus vitæ mortalis, vel ad acquirenda laboribus præmia iterum non venimus.