1Respondens autem Job, dixit: Respondens autem Job. GREG. Hoc Sophar vere dixit, etc., usque ad unde Job subdit: 2[Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia? Ergo vos estis soli homines. Qui se omnes præire ratione putat, se solum hominem esse exsultat. Ergo vos estis soli homines. Qui enim se solum sapere æstimat, quid aliud quam hanc eamdem secum mori sapientiam putat? 3Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum; quis enim hæc quæ nostis ignorat? Et mihi est cor sicut. Ut eorum superbiam corrigat, esse se inferiorem negat; et ne suæ humilitatis limitem transeat, se superiorem tacet. Ecce quam discrete, in quo indicat quod illi de se sentire deberent. Quis enim hæc quæ nostis ignorat? Ac si dicat: Cum cunctis sint nota quæ dicitis, de dictorum scientia cur singulariter tumetis? 4Qui deridetur ab amico suo, sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum: deridetur enim justi simplicitas. Qui deridetur. Ibid. Quia illum facit humana derisio Deo proximum, quem ab humanis pravitatibus vitæ innocentiam servat alienum. 5Lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum. Lampas contempta. Ibid. Nomine divitum designat elationem superborum; justi autem simplicitas et lampas dicitur, et contempta: lampas, quia interius lucet; contempta, quia apud mentes carnalium abjecta æstimatur. Parata ad tempus statutum. Statutum contemptæ lampadis tempus, est extremi judicii prædestinatus dies, quo justus quisque qui nunc despicitur, quanta potestate fulgeat demonstratur. 6Abundant tabernacula prædonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum. Abundant tabernacula prædonum. Ibid. Ostendit nihil esse præsentis vitæ divitias, etc., usque ad et tamen bona quæ habent, a Deo acceperunt. Nimirum interroga jumenta, etc. Ibid. Jumenta sensu pigriores. Volatilia cœli sublimia sapientes. 7Nimirum interroga jumenta, et docebunt te; et volatilia cæli, et indicabunt tibi. 8Loquere terræ, et respondebit tibi, et narrabunt pisces maris. Pisces. Ibid. Curiosi intelliguntur. Et est sensus: si hos requiras, creatorem omnium Deum fatentur. Potest et juxta litteram intelligi. 9Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit? 10In cujus manu anima omnis viventis, et spiritus universæ carnis hominis. In cujus manu anima. Hoc loco anima omnis viventis, ipsa corporis vita signatur. Spiritus universæ carnis. Ibid. Id est hominis effectus intelligentiæ spiritualis quæ in Dei potestate sunt. Potest et per animam omnis viventis jumentorum vita signari. 11Nonne auris verba dijudicat? et fauces comedentis, saporem? Nonne auris verba dijudicat. Ex istis corporalibus, etc., usque ad et quod vos scitis, mihi per intimum amorem medullitus sapit. 12In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia. 13Apud ipsum est sapientia et fortitudo; ipse habet consilium et intelligentiam. Apud ipsum est sapientia, etc. GREG. in Job, l. 21. Apud Deum enim in principio Deus erat verbum, qui et Dei virtus et Dei sapientia; habet consilium, quia disponit sua; intelligentiam, quia cognoscit nostra. 14Si destruxerit, nemo est qui ædificet; si incluserit hominem, nullus est qui aperiat. Si destruxerit, nemo est qui ædificet. Omnipotens humanum genus destruit cum relinquit, ædificat cum replet: quod nisi fiat, incassum exterius a prædicatore monetur. Si incluserit hominem. Omnis homo per id, etc., usque ad et cor reprobum per gratiam non emollire. 15Si continuerit aquas, omnia siccabuntur; et si emiserit eas, subvertent terram. Si continuerit aquas, omnia siccabuntur. Quia, si scientia prædicatorum subtrahitur, etc., usque ad septiformem gratiam retulit Si emiserit eas, subvertent. Si enim Spiritus sancti gratia infunditur, etc., usque ad statim terra subvertitur: quia peccatricis mentis duritia ab immobilitatis suæ obstinatione permutatur. 16Apud ipsum est fortitudo et sapientia; ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur. Apud ipsum est fortitudo. In verbis prioribus quibus ait, etc., usque ad electis in regno qualiter sit sapientia patris judicabit. Novit et decipientem et eum qui decipitur. Ibid. Novit decipientem, etc., usque ad aliquando ad ultionis initium fieri solet. 17Adducit consiliarios in stultum finem, et judices in stuporem. Adducit consiliarios in stultum finem. Consiliarios dicit prædicatores, qui auditoribus vitæ consilium præbent. Qui cum propter temporalia prædicant, in stultum finem deducuntur: quia illuc per laborem tendunt, unde per mentis rectitudinem fugere deberent. Et judices. Qui examinandis aliorum moribus præsunt, recte judices vocantur; sed cum eos nequaquam sollicite discutiunt, nec qualiter corrigant agnoscunt, in stuporem deducti sunt. 18Balteum regum dissolvit, et præcingit fune renes eorum. Balteum regum dissolvit. In his enim qui bene regere membra sua videbantur, propter elationis culpam castitatis cingulum destruit. Et quia in renibus delectatio est carnis, fune peccati ac delectationis præcingit renes eorum. 19Ducit sacerdotes inglorios, et optimates supplantat: Ducit sacerdotes inglorios. Ibid. Quin ante judicem non invenient gloriam, quam modo in subditorum moribus studio prædicationis non exquirunt. Et optimates supplantat. GREG. Quia, cum mentem regentium justo judicio deserit, cœlestia negligunt, et in suis hic voluptatibus cadunt. 20commutans labium veracium, et doctrinam senum auferens. Commutans labium veracium. Quia sæpe hi, qui cœlestia prædicando veraces erant, dum temporalia diligunt, ad terrena diligenda corruunt, labium veracium commutatur. Vel de Judæis potest intelligi, qui ante veraces Christum venturum nuntiaverunt, se præsentem hunc negaverunt. Et doctrinam. Ibid. Doctrina senum ablata est, quia Judæi nequaquam ea credendo secuti sunt, quæ patres suos prædixisse meminerunt. 21Effundit despectionem super principes, eos qui oppressi fuerant relevans. Effundit despectionem super principes. Judæi in legis mandatis permanentes principari per fidem videbantur: gentiles in profundo pressi per infidelitatem latuerunt; sed cum incarnationis Dominicæ mysterium negavit Judæa, gentilitas credidit. Sic: 22Qui revelat profunda de tenebris, et producit in lucem umbram mortis. Revelat profunda de tenebris; cum mystici allegoriarum sensus in verbis occultis prophetarum agnoscuntur. Et producit in lucem umbram mortis. Ibid. Umbram mortis dicit, etc., usque ad mors carnis minime timetur. 23Qui multiplicat gentes, et perdit eas, et subversas in integrum restituit. Qui multiplicat gentes. Ibid. Quia gentes et per fecunditatem sobolis extendit, et tamen in propria infidelitate derelinquit, et quas in infidelitatis casu reliquerat, quandoque ad fidem reduxit, quibus ita restitutis fit quod sequitur, qui immutat cor, etc. 24Qui immutat cor principum populi terræ, et decipit eos ut frustra incedant per invium: Qui immutat cor principum. Ibid. Cor principum terræ immutatum est, etc., usque ad patere via non poterat contra auctorem omnium. 25palpabunt quasi in tenebris, et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios.] Palpabunt quasi in tenebris. Ibid. Quasi enim in tenebris palpat, etc., usque ad Nonne hic est filius fabri?