1Ad Moab. [Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Væ super Nabo, quoniam vastata est, et confusa ! capta est Cariathaim, confusa est fortis, et tremuit. Ad Moab hæc dicit Dominus, etc. RAB. Sicut est circumcisio carnalis et spiritualis: sic Moab carnalis et spiritualis. Moab interpretatur, etc., usque ad Est autem Moab provincia Arabum, Nabo civitas nobilis, in qua erat Chamos idolum, quod et Beelphegor. 2Non est ultra exsultatio in Moab contra Hesebon: cogitaverunt malum: Venite, et disperdamus eam de gente. Ergo silens conticesces, sequeturque te gladius. 3Vox clamoris de Oronaim, vastitas et contritio magna. 4Contrita est Moab: annuntiate clamorem parvulis ejus. 5Per ascensum enim Luith plorans ascendet in fletu, quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt. 6Fugite, salvate animas vestras, et eritis quasi myricæ in deserto: Salvate animas vestras. Qui volunt salvare animam suam fugiant versuram doctrinam philosophorum et hæreticorum, ubi certus est interitus: et per humilitatem confessionis agant pœnitentiam erroris in deserto districtæ abstinentiæ maneantque in simplicitate et veritate catholicæ doctrinæ. 7pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis et in thesauris tuis, tu quoque capieris: et ibit Chamos in transmigrationem, sacerdotes ejus et principes ejus simul. 8Et veniet prædo ad omnem urbem, et urbs nulla salvabitur: et peribunt valles, et dissipabuntur campestria, quoniam dixit Dominus: 9Date florem Moab, quia florens egredietur: et civitates ejus desertæ erunt, et inhabitabiles. Date florem, etc. Qui inventione humana et in sæculari scientia florere videbatur, in desertum et in solitudinem redigetur. Quia vero displicet Deo omnis hypocrisis, ut sequens sententia ostendit: 10Maledictus qui facit opus Domini fraudulenter, et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine. Maledictus qui facit, etc. Necesse est enim ut non solum intueamur quod agimus, sed etiam qua discretione agimus. Maledictus. RAB. Desidia per torporem nascitur, fraus per privatam dilectionem, etc., usque ad sæpe desidia interveniente deficiunt, et frigescente amore tabefiunt. Et maledictus. Potest hæc maledictio omnibus convenire qui fluxum sæculi sequuntur, et corpora sua castigare et servituti subjicere negligunt, secundum illud: Qui autem sunt Christi carnem suam crucifixerunt Galat. 5., etc. Quia sine sanguinis effusione non fit remissio peccatorum. Caro enim et sanguis regnum Dei non possidebunt II Cor. 15.. Maledictus ergo qui prohibet gladium, id est, verbum Dei a sanguine: quo scilicet animatur materia peccatorum; fundendum est quidquid in membris nostris carnale et terrenum inolevit et resecandum gladium verbi Dei. GREG. Gladium a sanguine prohibere, est prædicationis verbum a carnalis vitæ interfectione retinere, de quo dicitur: Gladius meus devorabit carnes Isa. 1.. Hinc Paulus ait, Contestor hodie quia mundus sum a sanguine omnium. Non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis Act. 10.. 11Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, et requievit in fæcibus suis: nec transfusus est de vase in vas, et in transmigrationem non abiit: idcirco permansit gustus ejus in eo, et odor ejus non est immutatus. Fertilis. Ostenditur Moab ex abundantia in odium et elationem venisse, et populum Dei afflictum despexisse, quia nihil afflictionis vel captivitatis patiebatur. 12Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et mittam ei ordinatores et stratores laguncularum: et sternent eum, et vasa ejus exhaurient, et lagunculas eorum collident. Mittam ei, etc. RAB. Quicunque in humana philosophia confidunt despicientes Ecclesiæ fidem et doctrinam simplicem, etc., usque ad tunc ibunt cum diabolo et angelis ejus in ignem æternum. Justi autem in vitam æternam. 13Et confundetur Moab a Chamos sicut confusa est domus Israël a Bethel, in qua habebat fiduciam. 14Quomodo dicitis: Fortes sumus, et viri robusti ad præliandum? 15Vastata est Moab, et civitates illius succiderunt, et electi juvenes ejus descenderunt in occisionem, ait Rex: Dominus exercituum nomen ejus. 16Prope est interitus Moab ut veniat, et malum ejus velociter accurret nimis. 17Consolamini eum, omnes qui estis in circuitu ejus: et universi qui scitis nomen ejus, dicite: Quomodo confracta est virga fortis, baculus gloriosus? Consolamini. Ironice vel ad pœnitentiam provocat, ut per satisfactionem congruam evadant miseriam. Mystice. Sapientes hujus mundi et hæretici, quos Moab significat, si stultitiam non correxerint ad fidem catholicam conversi, veniet illis ruina et vastatio omnibus urbibus eorum, id est, diversis sectis. Quæ enim longe vel prope a veritate distant, lucente Evangelio subvertentur. 18Descende de gloria, et sede in siti, habitatio filiæ Dibon, quoniam vastator Moab ascendit ad te: dissipavit munitiones tuas. 19In via sta, et prospice, habitatio Aroër: interroga fugientem, et ei qui evasit dic: Quid accidit? 20Confusus est Moab, quoniam victus est. Ululate, et clamate: annuntiate in Arnon, quoniam vastata est Moab, 21et judicium venit ad terram campestrem, super Helon, et super Jasa, et super Mephaath, 22et super Dibon, et super Nabo, et super domum Deblathaim, 23et super Cariathaim, et super Bethgamul, et super Bethmaon, 24et super Carioth, et super Bosra, et super omnes civitates terræ Moab, quæ longe et quæ prope sunt. 25Abscissum est cornu Moab, et brachium ejus contritum est, ait Dominus. Abscissum. HIER. Sicut contra Babylonem et Philisthiim vaticinatus est, etc., usque ad quidquid ad terrenam scientiam pertinet et putatur robustum, subvertitur, ut nihil probetur quod fortissimum putabatur. 26Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est: et allidet manum Moab in vomitu suo, et erit in derisum etiam ipse. 27Fuit enim in derisum tibi Israël: quasi inter fures reperisses eum: propter verba ergo tua quæ adversum illum locutus es, captivus duceris. 28Relinquite civitates, et habitate in petra, habitatores Moab: et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis. 29Audivimus superbiam Moab: superbus est valde: sublimitatem ejus, et arrogantiam, et superbiam, et altitudinem cordis ejus. Audivimus. Quia in priori commate errantes ad pœnitentiam provocabat, et ad Christum converti monebat; ut in ejus fide perpetuo manerent; nunc incorrigibiles plurimos et obstinatos agnoscens, ex persona eorum, qui de Moab salvati sunt, et experimento suo ejus superbiam didicerunt, ait: Audivimus superbiam Moab, etc. Et Moab superbiæ arguit, quia plus effertur quam possit, vel poscat ejus fortitudo. 30Ego scio, ait Dominus, jactantiam ejus, et quod non sit juxta eam virtus ejus, nec juxta quod poterat conata sit facere. 31Ideo super Moab ejulabo, et ad Moab universam clamabo, ad viros muri fictilis lamentantes: Ideo super Moab ejulabo. Potentiam pristinæ felicitatis et plagam repentinæ subversionis ostendit. Moab universam clamabo. Quæ interpretatur fortitudo eorum, et significat fortissima hæreticorum dogmata dialectice constructa, in quibus videbatur esse fortitudo erroris. 32de planctu Jazer plorabo tibi, vinea Sabama. Propagines tuæ transierunt mare; usque ad mare Jazer pervenerunt: super messem tuam et vindemiam tuam prædo irruit. Plorabo tibi, vinea Sabama. Tempestatem hujus sæculi. Videtur enim significare aliquos de Moab ad Dominum converti velle. Sabama enim conversio aliqua interpretatur. Vinea Sabama, etc. Attollens altitudinem, quia superbia turrim ad cœlum conatur erigere. 33Ablata est lætitia et exsultatio de Carmelo et de terra Moab, et vinum de torcularibus sustuli: nequaquam calcator uvæ solitum celeuma cantabit. 34De clamore Hesebon usque Eleale et Jasa, dederunt vocem suam; a Segor usque ad Oronaim, vitula conternante: aquæ quoque Nemrim pessimæ erunt. A Segor usque ad Oronaim. Segor urbs quæ Mortuo mari imminet, ubi terminus Moabitarum. Indicat ergo, quia usque ad extremos fines provinciæ ululatus personabit. De quo Isaias: Vectes ejus usque Segor vitulam consternantem Isa. 15., id est, perfectæ ætatis. Sicut enim in hominibus tricesimus annus, ita in pecudibus et jumentis annus tertius robustissimus est. Aquæ quoque Nemrim. Isaias: Aquæ enim Nemrim desertæ erunt Isa. 15., etc. Et quæ hic minus dicuntur, in Isaia plene exponuntur. Est enim Nimrim oppidum super mare Mortuum. 35Et auferam de Moab, ait Dominus, offerentem in excelsis, et sacrificantem diis ejus. Et auferam de Moab. Intereunte secta humanæ sapientiæ, cessavit pompa et clamor verborum, ut philosophi nec hæretici de Ecclesia egressi aliquid inveniant in doctrina sua quod humanæ vitæ utile sit. 36Propterea cor meum ad Moab quasi tibiæ resonabit, et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum: quia plus fecit quam potuit, idcirco perierunt. 37Omne enim caput calvitium, et omnis barba rasa erit: in cunctis manibus colligatio, et super omne dorsum cilicium: Omne enim caput calvitium. RAB. Apud antiquos barbæ capitisque rasura luctus indicium fuit, etc., usque ad hinc Isaias: In cunctis capitibus ejus calvitium, omnis barba radetur Isa. 15.. 38super omnia tecta Moab, et in plateis ejus, omnis planctus: quoniam contrivi Moab sicut vas inutile, ait Dominus. Quoniam contrivi Moab. Omnis doctrina philosophorum et hæreticorum, quia fragilis est et inutilis, a veritate conteritur et dissipatur. 39Quomodo victa est, et ululaverunt? quomodo dejecit cervicem Moab, et confusus est? eritque Moab in derisum, et in exemplum omnibus in circuitu suo. 40Hæc dicit Dominus: Ecce quasi aquila volabit, et extendet alas suas ad Moab. 41Capta est Carioth, et munitiones comprehensæ sunt: et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis, Et erit cor fortium Moab. Bene cor Moab cordi mulieris parturientis comparat; quia de magna luxuria ad magnam pervenitur tristitiam. 42et cessabit Moab esse populus, quoniam contra Dominum gloriatus est. 43Pavor, et fovea, et laqueus super te, o habitator Moab, dicit Dominus. 44Qui fugerit a facie pavoris cadet in foveam, et qui conscenderit de fovea capietur laqueo: adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus. 45In umbra Hesebon steterunt de laqueo fugientes, quia ignis egressus est de Hesebon, et flamma de medio Seon: et devorabit partem Moab, et verticem filiorum tumultus. In umbra Hesebon steterunt. Quia in ejus munitione sperabat sibi solatium, sed frustra: quia ignis vindictæ verticem tumultus filiorum Moab justo judice retribuente oppressit. 46Væ tibi, Moab: periisti, popule Chamos, quia comprehensi sunt filii tui et filiæ tuæ in captivitatem. Væ tibi, Moab. Quia nec munitio urbium, nec virtus idolorum valuit te defendere: sic erit perpetuum væ his qui confidunt in sapientia humana, et serviunt erroribus diversis. 47Et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus, ait Dominus.] Hucusque judicia Moab. Et convertam captivitatem Moab. Videtur tempus gratiæ significare, in quo quicunque invocaverit nomen Domini, salvus erit Jœl. 2..