1Verbum quod factum est ad Jeremiam, de omni populo Juda, in anno quarto Joakim filii Josiæ regis Juda (ipse est annus primus Nabuchodonosor regis Babylonis), Verbum. HIER. Hæc priora sunt præterita visione, etc., usque ad quod non observat carmen lyricum. Anno quarto. Quarto anno regis Joachim, etc., usque ad Joachim autem interfectus est undecimo anno regni sui. 2quod locutus est Jeremias propheta ad omnem populum Juda, et ad universos habitatores Jerusalem, dicens: 3A tertiodecimo anno Josiæ filii Amon regis Juda, usque ad diem hanc, iste tertius et vigesimus annus, factum est verbum Domini ad me, et locutus sum ad vos, de nocte consurgens et loquens, et non audistis. A tertio decimo anno. A tredecimo anno regni Josiæ, etc., usque ad nisi assidue Domini admonitione revocetur. 4Et misit Dominus ad vos omnes servos suos prophetas, consurgens diluculo, mittensque: et non audistis, neque inclinastis aures vestras ut audiretis, Et misit Dominus ad vos omnes servos. Non per unum prophetam, sed per omnes, populum suum admonuit, et quasi in vigiliis et excubiis constitutus, surrexit diluculo, ut commoneret, et non audierunt; ut quanto crebrior admonitio, tanto contemptus major. Neque inclinastis. ID. Tanta fuit duritia, etc., usque ad quæ non supplicium pro scelere irrogat. 5cum diceret: Revertimini unusquisque a via sua mala, et a pessimis cogitationibus vestris, et habitabitis in terra quam dedit Dominus vobis et patribus vestris, a sæculo et usque in sæculum: 6et nolite ire post deos alienos, ut serviatis eis, adoretisque eos: neque me ad iracundiam provocetis in operibus manuum vestrarum, et non affligam vos. Post deos, etc. Quasi dicat: Hæc cum superioribus monebam, ne diis alienis serviretis, nec me ad iracundiam provocaretis et nolentem ad pœnam vestram cogeretis. 7Et non audistis me, dicit Dominus, ut me ad iracundiam provocaretis in operibus manuum vestrarum, in malum vestrum. 8Propterea hæc dicit Dominus exercituum: Pro eo quod non audistis verba mea, 9ecce ego mittam et assumam universas cognationes aquilonis, ait Dominus, et Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum, et adducam eos super terram istam, et super habitatores ejus, et super omnes nationes quæ in circuitu illius sunt: et interficiam eos, et ponam eos in stuporem et in sibilum, et in solitudines sempiternas. Et assumam, etc., Nabuchodonosor servum meum. Non sicut prophetæ et alii sancti, qui Deo serviunt; sed quia in eversione Jerusalem Domini serviat voluntati. Et adducam eos, etc. Hæc sunt præmia contemptorum et Deum audire nolentium. Quidquid ergo mali super nos adducitur, nostra peccata merentur; et sicut gentes contra Jerusalem adductæ sunt, sic hodie contra negligentem Ecclesiam serviunt. 10Perdamque ex eis vocem gaudii et vocem lætitiæ, vocem sponsi et vocem sponsæ, vocem molæ et lumen lucernæ. Perdamque, etc. Hoc in conciliabulo malignantium comprobatur, ut magistri eorum non doceant verbum Dei, sed sibilent ad instar colubri: in quibus vox gaudii et lætitiæ periit ut non audiant illud Apostoli: Gaudete in Domino semper, iterum dico, gaudete Phil. 4.. 11Et erit universa terra hæc in solitudinem, et in stuporem: et servient omnes gentes istæ regi Babylonis septuaginta annis. Et servient. Sicut Jerusalem, etc., usque ad prophetico sermone describit. 12Cumque impleti fuerint septuaginta anni, visitabo super regem Babylonis et super gentem illam, dicit Dominus, iniquitatem eorum, et super terram Chaldæorum, et ponam illam in solitudines sempiternas. Cum impleti. Nota quod non solum contra Babylonem prophetat Jeremias, sed contra omnes gentes quæ in exercitu Babylonis fuerunt et contra populum Dei dimicaverunt. 13Et adducam super terram illam omnia verba mea, quæ locutus sum contra eam, omne quod scriptum est in libro isto, quæcumque prophetavit Jeremias adversum omnes gentes: 14quia servierunt eis, cum essent gentes multæ, et reges magni: et reddam eis secundum opera eorum, et secundum facta manuum suarum. 15Quia sic dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Sume calicem vini furoris hujus de manu mea, et propinabis de illo cunctis gentibus ad quas ego mittam te. Sume calicem vini furoris, etc. ID. Propinatio calicis dominici furoris indicium est, etc., usque ad calix propinatur, sed pro pœna. 16Et bibent, et turbabuntur et insanient a facie gladii quem ego mittam inter eos. 17Et accepi calicem de manu Domini, et propinavi cunctis gentibus ad quas misit me Dominus, 18Jerusalem, et civitatibus Juda, et regibus ejus, et principibus ejus, ut darem eos in solitudinem, et in stuporem, et in sibilum, et in maledictionem, sicut est dies ista: Jerusalem et civitatibus Juda, etc., Quasi dicat: Putabam quod solis gentibus propinarem, et ideo huic ministerio me lætus obtuleram, sed inter cæteras gentes, imo ante cæteras, propinavi Jerusalem et civitatibus Juda, etc. 19Pharaoni regi Ægypti, et servis ejus, et principibus ejus, et omni populo ejus: Pharaoni regi Ægypti, etc. Post Jerusalem bibit Pharao rex Ægypti, et servi ejus, et principes, et universus populus, et qui non quidem est Ægyptius, sed in ejus regionibus commoratur. 20et universis generaliter: cunctis regibus terræ Ausitidis, et cunctis regibus terræ Philisthiim, et Ascaloni, et Gazæ, et Accaron, et reliquiis Azoti: Philisthiim et Ascalonis, etc. Generali nomine terram Palæstinorum significat, etc., usque ad Palæstinos autem a Babyloniis captos atque vastatos scribit Isaias. 21et Idumææ, et Moab, et filiis Ammon: 22et cunctis regibus Tyri, et universis regibus Sidonis, et regibus terræ insularum qui sunt trans mare: Tyri et universis regibus, etc. Tyrus et Sidon sunt in littore Phœnicis, etc., usque ad lingua Hebraica magna ex parte confinis est. 23et Dedan, et Thema, et Buz, et universis qui attonsi sunt in comam: 24et cunctis regibus Arabiæ, et cunctis regibus occidentis, qui habitant in deserto: 25et cunctis regibus Zambri, et cunctis regibus Elam, et cunctis regibus Medorum: Regibus Elam et cunctis, etc. Quia sequitur, Elam et reges Medorum arbitrantur Zambri esse Persidis regionem: nisi forte quia præcessit Arabia, intelligantur esse reges solitudinis. Et rex Sesach, etc. Quasi dicat: Omnes in circumitu, etc., usque ad ante Antichristum secundum Danielem destruendum. 26cunctis quoque regibus aquilonis, de prope et de longe, unicuique contra fratrem suum: et omnibus regnis terræ quæ super faciem ejus sunt: et rex Sesach bibet post eos. 27Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Bibite, et inebriamini, et vomite: et cadite, neque surgatis a facie gladii quem ego mittam inter vos. 28Cumque noluerint accipere calicem de manu tua ut bibant, dices ad eos: Hæc dicit Dominus exercituum: Bibentes bibetis: 29quia ecce in civitate in qua invocatum est nomen meum ego incipiam affligere, et vos quasi innocentes et immunes eritis? non eritis immunes: gladium enim ego voco super omnes habitatores terræ, dicit Dominus exercituum. 30Et tu prophetabis ad eos omnia verba hæc, et dices ad illos: [Dominus de excelso rugiet, et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam: rugiens rugiet super decorem suum: celeuma quasi calcantium concinetur adversus omnes habitatores terræ. 31Pervenit sonitus usque ad extrema terræ, quia judicium Domino cum gentibus: judicatur ipse cum omni carne. Impios tradidi gladio, dicit Dominus. Judicium Domino. Quia sunt gentium diversa merita, qui non credit jam judicatus est, in eo scilicet quod non credit; sed qui non credunt diversis afficientur suppliciis. 32Hæc dicit Dominus exercituum: Ecce afflictio egredietur de gente in gentem, et turbo magnus egredietur a summitatibus terræ. Ecce egredietur, etc. Erubescant qui, vim Scripturæ sanctæ facientes, in bonam partem accipiunt Domini comminationes. 33Et erunt interfecti Domini in die illa, a summo terræ usque ad summum ejus: non plangentur, et non colligentur, neque sepelientur: in sterquilinium super faciem terræ jacebunt. 34Ululate, pastores, et clamate, et aspergite vos cinere, optimates gregis: quia completi sunt dies vestri ut interficiamini, et dissipationes vestræ: et cadetis quasi vasa pretiosa. Ululate, pastores. HIER. Ululatus optimatum gregis, etc., usque ad conticescent bona pacis et auferentur in furore. Domini. 35Et peribit fuga a pastoribus, et salvatio ab optimatibus gregis. 36Vox clamoris pastorum, et ululatus optimatum gregis, quia vastavit Dominus pascua eorum: 37et conticuerunt arva pacis a facie iræ furoris Domini. 38Dereliquit quasi leo umbraculum suum, quia facta est terra eorum in desolationem a facie iræ columbæ, et a facie iræ furoris Domini.]