1Cecineruntque Debbora et Barac filius Abinoëm in illo die, dicentes: Cecineruntque Debbora et Barac, etc. ADAM., hom. 6 in Jud. Si meminerimus quæ in superioribus dicta sunt, etc., usque ad vel culpa quæ per nostram venit ignaviam. Audite, etc. Montes fluxerunt a facie Domini. ADAM. Auribus percipite, omnes satrapæ. Sicut inferiores sunt regibus satrapæ, etc., usque ad digne ut rex ad audienda verba divina vocaberis. 2[Qui sponte obtulistis de Israël animas vestras ad periculum, benedicite Domino. 3Audite, reges; auribus percipite, principes: ego sum, ego sum, quæ Domino canam, psallam Domino Deo Israël. 4Domine, cum exires de Seir, et transires per regiones Edom, terra mota est, cælique ac nubes distillaverunt aquis. 5Montes fluxerunt a facie Domini, et Sinai a facie Domini Dei Israël. 6In diebus Samgar filii Anath, in diebus Jahel quieverunt semitæ: et qui ingrediebantur per eas, ambulaverunt per calles devios. In. Quievisse dicuntur semitæ, quæ in diebus Samgar ducis Isræl præoccupatæ erant ab hostibus et non audebant in domum Domini ad orationem ascendere; a quibus non scribitur Samgar plene liberasse. 7Cessaverunt fortes in Israël, et quieverunt: donec surgeret Debbora, surgeret mater in Israël. 8Nova bella elegit Dominus, et portas hostium ipse subvertit: clypeus et hasta si apparuerint in quadraginta millibus Israël.] 9[Cor meum diligit principes Israël: qui propria voluntate obtulistis vos discrimini, benedicite Domino. Cor meum diligit. ADAM., hom. 6. Cor meum ad ea quæ disposita sunt huic Isræl. Quasi cor meum, animus meus, sensus meus, et tota mens mea ad illud tendit, illud prospicit quod dispositum est et præparatum Isræl. Unde: Omnia quæ in mundo sunt reputo ut stercora, ut Christum lucrifaciam, etc. Phil. 3.. 10Qui ascenditis super nitentes asinos, et sedetis in judicio, et ambulatis in via, loquimini. Qui propria voluntate. De quibus dicitur, qui sponte obtulistis animas vestras ad periculam, etc., quia legi Dei et servituti ejus se subdiderunt, die ac nocte in lege ejus meditantes. Qui ascenditis super nitentes asinos. ADAM. Potentes populi, benedicite Dominum, quia ascenditis super jumenta, etc. Corpus nostrum jumentum est: ad adjumentum enim et ad ministerium animæ datum est. Interiori homini dicitur: Qui ascendit super jumentum, id est, corpus suum, et superior factus est corporalibus desideriis, et motus corporis moderatur freno rationis, ut benedicat Dominum. 11Ubi collisi sunt currus, et hostium suffocatus est exercitus, ibi narrentur justitiæ Domini, et clementia in fortes Israël: tunc descendit populus Domini ad portas, et obtinuit principatum. Collisi sunt. Quasi dicat, quamvis semper et ubique laudandus sit Deus, nonne hic potius laudandus et benedicendus est, qui subvertit inimicos nostros, sicut subvertit Ægyptios in mari Rubro? Ibi narrentur. ADAM. LXX: Justi confortati sunt in Isræl. In aliis gentibus, qui corporis robore fortiores sunt, potentes dicuntur in prælio: in Isræl vero, qui justiores; quia justitia, etiam viribus infirma, vincit. Injustitia vero, etsi multos habet bellatores validos, superatur. Ergo in nostra gente aut per justitiam superamus, aut per injustitiam vincimur. 12Surge, surge Debbora; surge, surge, et loquere canticum: surge Barac, et apprehende captivos tuos, fili Abinoëm. Surge, surge. In Hebræo non habetur: sed expergiscere spiritu, scilicet prophetiæ, perfecti enim doctores Debboram provocant, ut expergiscatur spiritu prophetiæ et laudis. 13Salvatæ sunt reliquiæ populi: Dominus in fortibus dimicavit. 14Ex Ephraim delevit eos in Amalec, et post eum ex Benjamin in populos tuos, o Amalec: de Machir principes descenderunt, et de Zabulon qui exercitum ducerent ad bellandum. 15Duces Issachar fuere cum Debbora, et Barac vestigia sunt secuti, qui quasi in præceps ac barathrum se discrimini dedit: diviso contra se Ruben, magnanimorum reperta est contentio. Diviso. Vox Debboræ increpantis Ruben qui imperio Domini non obtemperavit cum fratribus suis, ut debellaret inimicos, sed perterritus, et verbis Domini incredulus, divisit se ab eis; et ideo magnanimus, superbus repertus est. Unde in spiritu prophetiæ increpatur sic: Quare habitas inter duos terminos? etc. In Hebræo autem non habetur duos. 16Quare habitas inter duos terminos, ut audias sibilos gregum? diviso contra se Ruben, magnanimorum reperta est contentio. 17Galaad trans Jordanem quiescebat, et Dan vacabat navibus: Aser habitabat in littore maris, et in portubus morabatur. 18Zabulon vero et Nephthali obtulerunt animas suas morti in regione Merome.] 19[Venerunt reges et pugnaverunt: pugnaverunt reges Chanaan in Thanach juxta aquas Mageddo, et tamen nihil tulere prædantes. 20De cælo dimicatum est contra eos: stellæ manentes in ordine et cursu suo, adversus Sisaram pugnaverunt. 21Torrens Cison traxit cadavera eorum, torrens Cadumim, torrens Cison: conculca, anima mea, robustos. Traxit cadavera eorum, etc. In mare Rubrum, quod est Cadumim, quod interpretatur antiquorum: eo quod antiqua miracula ibi sunt facta transeuntibus filiis Isræl, et pereuntibus Ægyptiis: ut pro cadaveribus Ægyptiorum, habeant pisces et bestiæ maris Rubri, cadavera Chananæorum. ADAM., hom. 7 in Jud. Non dicuntur invaluisse super populum Dei dum præcepta custodiunt, etc., usque ad cum a gratia Dei deserimur. 22Ungulæ equorum ceciderunt, fugientibus impetu, et per præceps ruentibus fortissimis hostium. 23Maledicite terræ Meroz, dixit angelus Domini: maledicite habitatoribus ejus, quia non venerunt ad auxilium Domini, in adjutorium fortissimorum ejus.] 24[Benedicta inter mulieres Jahel uxor Haber Cinæi, et benedicatur in tabernaculo suo. 25Aquam petenti lac dedit, et in phiala principum obtulit butyrum. 26Sinistram manum misit ad clavum, et dexteram ad fabrorum malleos. Percussitque Sisaram quærens in capite vulneri locum, et tempus valide perforans: 27inter pedes ejus ruit; defecit, et mortuus est: volvebatur ante pedes ejus, et jacebat exanimis et miserabilis. 28Per fenestram respiciens, ululabat mater ejus: et de cœnaculo loquebatur: Cur moratur regredi currus ejus? quare tardaverunt pedes quadrigarum illius? 29Una sapientior ceteris uxoribus ejus, hæc socrui verba respondit: 30Forsitan nunc dividit spolia, et pulcherrima feminarum eligitur ei: vestes diversorum Sisaræ traduntur in prædam, et supellex varia ad ornanda colla congeritur. 31Sic pereant omnes inimici tui, Domine: qui autem diligunt te, sicut sol in ortu suo splendet, ita rutilent.] 32Quievitque terra per quadraginta annos.