1[Hæc dicit Dominus: Cælum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum. Quæ est ista domus quam ædificabitis mihi? et quis est iste locus quietis meæ? Cœlum. Omnes sancti quorum conversatio in cœlis est; unde: Anima justi sedes est Dei. Cœlum sedes mea. Quasi diceret: Ne putetis hæc ad litteram esse complenda. Quæ est ista. Quasi diceret: Putatis me localem, et in templo tantum manentem, sed quæ est ista domus, etc. 2Omnia hæc manus mea fecit, et facta sunt universa ista, dicit Dominus; ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem sermones meos? Ad quem, etc. Ablato altari temploque terreno quod humana manus construxit, recte auferentur victimæ Judæorum, ne forte dicerent: Non tam sumus stulti, ut Deum putemus hoc loco posse concludi, sed in separato ad glorificandum Deum loco victimas immolamus sicut in lege præcipitur. 3Qui immolat bovem, quasi qui interficiat virum; qui mactat pecus, quasi qui excerebret canem; qui offert oblationem, quasi qui sanguinem suillum offerat; qui recordatur thuris, quasi qui benedicat idolo. Hæc omnia elegerunt in viis suis, et in abominationibus suis anima eorum delectata est. Qui immolat bovem. HIER. Quasi: Sacrificium vestrum non placet mihi post immolationem veri sacrificii: in cujus umbra illa sacrificia concessi vobis, et ne immolaretis idolis. Canem. De quo per Moysen: Non offeres in domo Dei tui mercedem meretricis, neque pretium canis Deut. 23.. Et bene canis et meretrix copulantur, quia similiter libidinantur. Elegerunt in viis suis. Non mea voluntate, ex quo verus agnus immolatus est, Unde: Pascha nostrum immolatus est Christus I Cor. 5.. 4Unde et ego eligam illusiones eorum, et quæ timebant adducam eis; quia vocavi, et non erat qui responderet; locutus sum, et non audierunt; feceruntque malum in oculis meis, et quæ nolui elegerunt. Et quæ timebant. Romanos; unde: Venient Romani, et tollent nostrum locum et Gentem Joan. 11.. Vel famem, pestem, captivitatem. 5Audite verbum Domini, qui tremitis ad verbum ejus. Dixerunt fratres vestri odientes vos, et abjicientes propter nomen meum: Glorificetur Dominus, et videbimus in lætitia vestra; ipsi autem confundentur. Odientes vos. Quia de mundo non estis, quia in me creditis, quia nomen meum habetis, a Chrito Christiani dicti: unde, Jam enim conspiraverant Judæi, ut si quis confiteretur Christum, extra Synagogam fieret Joan. 9.. Glorificetur. HIER. quasi: Appareat gloriosus, etc., usque ad cum potestate magna et majestate et virtute, vel etiam in præsenti. 6Vox populi de civitate, vox de templo, vox Domini reddentis retributionem inimicis suis. Vox populi de civitate. Adveniente Romano exercitu, secundum Josephum, divisi sunt Judæi in tres partes de principatu contendentes. Alii sibi alium principem præponentes Pars autem populi et sacerdotum, tenebant templum, arcem vero et regiam domum pars populi et principum, reliquam vero civitatem tertia pars et maxime vulgus. Pugnabant ergo et extra contra hostes, et intra contra cives. Romanis ergo urbem irrumpentibus audita est vox populi plangentis de civitate, vox sacerdotum, et qui cum ipsis erant de templo. Vox etiam Domini audita est in Romanis exsultantibus, qui etiam nutu Dei venerunt, reddentis reddentes retributionem inimicis suis, scilicet Judæis, per Romanos. 7Antequam parturiret, peperit; antequam veniret partus ejus, peperit masculum. Antequam parturiret. HIER. Non paulatim, sed nec multo tempore, etc., usque ad et David, inquit, Spes omnium finium terræ et in mari longe Psal. 74.. Masculum, populum fortem de quo Stephanus, Paulus, qui dicit: Quis nos separabit a charitate Christi Rom. 8.. 8Quis audivit umquam tale? et quis vidit huic simile? numquid parturiet terra in die una, aut parietur gens simul, quia parturivit et peperit Sion filios suos? In die una. Apostolus filios suos tanquam una die simul genuit, quia in Christo, qui lux, et dies; et in unitate fidei. 9Numquid ego qui alios parere facio, ipse non pariam? dicit Dominus. Si ego, qui generationem ceteris tribuo, sterilis ero? ait Dominus Deus tuus. Si ego. Quasi: Ego qui omnes creavi homines in nihilo, creabo mihi ex omnibus gentibus Ecclesiam unam quæ ædificatur de vivis lapidibus: 10Lætamini cum Jerusalem et exsultate in ea, omnes qui diligitis eam; gaudete cum ea gaudio, universi qui lugetis super eam: Lætamini, etc. HIER. O angeli, o apostoli, tristes de perditione Judæorum infidelium, lætamini consolati de fide et salute gentium de quibus ædificatur Ecclesia. 11ut sugatis et repleamini ab ubere consolationis ejus; ut mulgeatis et deliciis affluatis ab omnimoda gloria ejus. Ut sugatis. Fidem simplicium, et opera bona inde delectati. Fides credentium lac et cibus est prædicatorum. Unde et Christus: Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis Joan. 4.. Et repleamini. Puerpera quæ genuit masculum non caret abundantia lactis in educatione Gentis, et parvulorum qui simul nati sunt ut præberet eis duo ubera Veteris et Novi Testamenti. Et notandum quod parvuli lacte consolationis indigent quasi adhuc in carne versantes: qui vero post lac consolationis ad solidum cibum profecerunt, affluent deliciis veritatis et scientiæ omnimodæ gloriæ. Ut mulgeatis. Sancta Ecclesia in omnibus una, in aliis habet lac, simplicem, scilicet fidem, operationem. In aliis affluit omnimoda gloria, charismatum scilicet abundantia, et divinitatis scientia et humanitatis Christi. Sancti ergo prædicatores in omnibus delectantur tanquam carpentes ab aliis hoc, ab aliis illud. Ab ubere. Ab apostolis et prædicatoribus ad dona Spiritus sancti, vel ad doctrinam Veteris et Novi Testamenti. Quod enim prædicant, operibus monstrant, ut sic auditoribus ducatum præbeant. 12Quia hæc dicit Dominus: Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis, et quasi torrentem inundantem gloriam gentium, quam sugetis: ad ubera portabimini, et super genua blandientur vobis. Blandientur vobis. HIER. Sustentantes, lac dantes, sicut ille qui dicit, Obsecro vos, fatres, per misericordiam Dei ut exhibeatis corda vestra Rom. 12., etc. Et: Obsecro vos tanquam advenas, I Petr. 2.. etc. 13Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos, et in Jerusalem consolabimini. Quomodo. Omnipotens Deus tanquam misericors et miserator, modo aquilæ modo gallinæ, modo mari blandienti se comparat, ut vos saltem blanditiis alliciat. Sicut etiam aquila in rupibus inaccessis nidum parat, ne accessus alicui pateat, et in medio amethistum lapidem qui omnia venena fugat, secundum physicos propter serpentes arcendos, quædam alia secreta naturæ collocat: sic ipse in cordibus nostris lapidem, id est fidem suam ponit, scilicet, seipsum, qui est lapis abscisus sine manibus de monte, quo omnia venena diaboli fugantur. Aquila enim plus omnibus bestiis, et jumentis, pecudibus avibusque fœtus diligit, ut aiunt qui de animantium scripsere naturis 14Videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinabunt: et cognoscetur manus Domini servis ejus, et indignabitur inimicis suis. Videbitis, o apostoli, multitudinem viventium ad fidem. Et gaudebit cor vestrum de salute illorum, et ossa vestra, virtutes, germinabunt in aliorum cordibus, fructus bonæ voluntatis et operationis. Sicut enim corpus ossibus, ita anima sustentatur virtutibus. Et ossa vestra. In die judicii corpora vestra reviviscent in immortalitate, ut sicut corpore et anima in præsenti vita Deo servivistis, sic corpore et anima præmia recipiatis. Cognoscetur. In judicio scilicet bonis suavis et mitis; impiis ultor, et fortis cognoscetur Filius, qui Patris manus est, per quem omnia operatur 15Quia ecce Dominus in igne veniet, et quasi turbo quadrigæ ejus, reddere in indignatione furorem suum et increpationem suam in flamma ignis: 16quia in igne Dominus dijudicabit, et in gladio suo ad omnem carnem; et multiplicabuntur interfecti a Domino, In igne. Qui æternus erit malis quos involvet, et adducet ad supplicium æternum quo purgabitur quid in bonis erit purgandum. Quadrigæ ejus. Currus, quia tunc triumphaturus, et omnes adversarios debellaturus: non quod egeat ministerio angelorum. In igne Dominus. In judicio. Vel, discretio ejus et justitia monstratur, dum bonos a malis dividit justo judicio, non potentia. Gladio. HIER. Sententia: unde Amos, Gladio Dei peribunt omnes peccatores, etc. Amos. 9. Dum enim reddet unicuique quod meretur, omnes cognoscent illum justum judicem, et laudabunt ejus judicium. 17qui sanctificabantur et mundos se putabant in hortis post januam intrinsecus, qui comedebant carnem suillam, et abominationem et murem: simul consumentur, dicit Dominus. Qui sanctificabantur ID. Opinione sua in fontibus et baptismatibus, etc., usque ad sed tamen dicitur ad confusionem eorum qui nec erubescunt facere. Qui sanctificabantur. Possumus secundum tropologiam dicere, omnes voluptatis magis quam Dei amatores, dicere sanctificari in hortis et in liminibus, secundum Septuaginta, quia in mysteria veritatis non valent introire, et comedere cibos pietatis: quia non sunt sancti corpore et spiritu nec comedunt carnem Christi, ut habeant vitam æternam. Etenim pascha nostrum immolatus est Christus I Cor. 5., qui non foris, sed in una domo et intus comeditur. In hortis. Non in sacrificio vitulæ rufæ, quod præcipiebatur in lege. 18Ego autem opera eorum et cogitationes eorum venio ut congregem, cum omnibus gentibus et linguis: et venient, et videbunt gloriam meam. Ego autem. Quasi dicat: Ideo venio ad judicium cum omnibus gentibus et linguis, ut judicem simul omnia opera eorum et cogitationes, et reddam eis omnia quæ merentur. Linguis. HIER. Quæ secundum apostolorum non solum hominum, etc., usque ad Juxta illud: Inebriatus est in cœlo gladius meus, et usque ad terram descendit Isa. 34.. 19Et ponam in eis signum, et mittam ex eis qui salvati fuerint, ad gentes in mare, in Africam, et Lydiam, tendentes sagittam; in Italiam et Græciam, ad insulas longe, ad eos qui non audierunt de me, et non viderunt gloriam meam. Et annuntiabunt gloriam meam gentibus; Et ponam in eis signum. Crucis, Christianitatis, salutis, quo signati in Ezechiele non interficiuntur; quo in Ægypto postes signantur et Isrælitæ salvantur. Hoc signum Achaz noluit petere, quod supponit Isaias: Ecce virgo concipiet, etc. Et mittam ex eis. Videtur esse contrarium, cum de judicio prius dictum sit, reverti ad primum adventum, quo apostoli ad gentes diriguntur et audiunt: Ite, docete omnes gentes Matth. 28.. Sed judicii dies prædicitur, ut metu futuræ pœnæ perterriti, accipiant adventum Salvatoris: et apostolorum prædicationem qui sunt præmittendi. In mare. Mundum scilicet, cujus partes subdit Africam, etc. meridia nam, scilicet plagam in qua Africa est. 20et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino, in equis, et in quadrigis, et in lecticis, et in mulis, et in carrucis, ad montem sanctum meum Jerusalem, dicit Dominus: quomodo si inferant filii Israël munus in vase mundo in domum Domini. In equis. HIER. Sunt adducti, qui velociter credunt et cito ad fidem currunt. In quadrigis et in lecticis. Philosophos, scilicet et doctrina et morum honestate fulgentes: unde citius ad doctrinam quatuor Evangelistarum pervenerunt, et quatuor principalibus virtutibus sublevati cælestia mente attigerunt. In mulis. Super quos David et Salomon sedisse leguntur. Qui enim a mundi fetu steriles sunt, Domino qui per illos figuratur, quasi mansueti deserviunt. In carrucis. Septuaginta, tectis vehiculis: alii simpliciter. Hi sunt quibus dicitur: Invicem onera vestra portate Gal. 6.. Quomodo. Quasi: Cum tanta lætitia adducunt apostoli fratres vestros quorum munera, fides, spes, charitas, oratio munda, bona opera etc., vasa pura corda et corpora immaculata. Inferant. Quod secundum legem ter in anno faciebant, scilicet in Pascha, in Pentecoste, in festivitate Tabernaculorum; unde, Non apparebis in conspectu meo vacuus Exod. 23.. Domum Domini. Templum Dei sanctum est, quod estis vos I Cor. 3.. Et alibi: Templum Dei estis et Spiritus sanctus habitat in vobis II Cor. 6.. 21Et assumam ex eis in sacerdotes et Levitas, dicit Dominus. 22Quia sicut cæli novi et terra nova, quæ ego facio stare coram me, dicit Dominus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum. Quia sicut cœli. Quasi: Sicut hæc innovata in æternum manebunt immobilia, sic semen vestrum, o apostoli, innovatum, ab omni corruptione carnis in æternum mecum regnabit. Quia sicut, etc. HIER. Hæc usque ad finem libri pertinent ad diem judicii. 23Et erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato: veniet omnis caro ut adoret coram facie mea, dicit Dominus. Mensis ex mense. Mene Græce, Latine luna, unde neomenia, quasi nova luna. A mene mensis apud illos qui initium kalendarum, non secundum solis cursum et diversa spatia mensium, sed secundum lunæ circumitum et terminant et incipiunt, quod Hebræi faciunt. Per mensem ergo lunam: per lunam quæ modo crescit, et sicut aiunt physici et philosophi a sole, quod non habet, lumen recipit Ecclesia intelligitur, de qua, Permanebit cum sole et ante lunam Psal. 71.. Et alibi: Pulchra ut luna, electa ut sol Cant. 6., et hoc est, erit mensis ex mense. 24Et egredientur, et videbunt cadavera virorum qui prævaricati sunt in me; vermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur: et erunt usque ad satietatem visionis omni carni.] Et Egredientur. Quasi ad videndum, non loco, sed intelligentia, vel visione manifesta, ut ad laudem Dei magis accendantur. Et videbunt. HIER. Non mirum si sancti jam immortales reprobos videant, cum prophetæ adhuc mortales hæc omnia videre meruerunt. Cadavera, quia in æternam damnationem cadent, secundum quod et dæmones cadavera possunt dici, secundum quod etiam homines appellantur. Unde: Inimicus homo hoc fecit Matth. 13.. Vermis eorum. Materialis, vel conscientiæ; unde: Sicut tinea comedit vestimentum, et vermis corrodit lignum, et ignis devorat ligna, sic mœror et tristitia excruciat cor viri Prov. 25.. Ad satietatem. Quia scilicet boni videbunt eos a se justo Dei judicio separatos, amissa potentia qua sæviebant contra bonos, et vindictam Dei in illos tantam, ut majorem non exposcant. Qui modo dicunt, Usquequo, Domine, non vindicas sanguinem nostrum Apoc. 6.? Satiabuntur quoque de beatitudine sua, agentes gratias visa impiorum ineffabili pœna.