1[Cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineæ suæ. Vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei. Cantabo dilecto, etc. HIER. Canticum aliquando in lætitia, aliquando in tristitia, ut hoc, scilicet quod ille composuit, qui videns civitatem flevit, dicens: Quia si cognovisses et tu, etc. Luc. 19.. 2Et sepivit eam, et lapides elegit ex illa, et plantavit eam electam; et ædificavit turrim in medio ejus, et torcular exstruxit in ea; et exspectavit ut faceret uvas, et fecit labruscas. Vineam electam. ID. Alia editio, vineam Sorec, quod est genus vitis optimæ, uberrimæ perpetuis fructibus; cuncta quæ de vinea dicuntur, ad statum animæ referuntur, quæ a Deo plantata non attulit uvas, sed labruscas: et tradita est bestiis conculcanda, nec imbrem doctrinæ suscepit, quia dona præterita contempsit. 3Nunc ergo, habitatores Jerusalem et viri Juda, judicate inter me et vineam meam. Nunc ergo habitatores, etc. Similiter Nathan David interrogat, ut de se tanquam de alio sententiam proferat. 4Quid est quod debui ultra facere vineæ meæ, et non feci ei? an quod exspectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas? An quod exspectavi, etc.? Hoc secundum quosdam supra apud se dixit, hic vero quod cogitaverat, alios interrogat. 5Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineæ meæ: auferam sepem ejus, et erit in direptionem; diruam maceriam ejus, et erit in conculcationem. Et nunc ostendam vobis. Quasi diceret: Quia non vultis respondere, ergo respondebo pro vobis. Auferam, etc. Ut scilicet qui Deum non senserunt per beneficia, sentiant per supplicia, et ideo minatur pœnam, ut convertantur ad pœnitentiam. 6Et ponam eam desertam; non putabitur et non fodietur: et ascendent vepres et spinæ, et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem. Et nubibus. ID. Quæ sub Elia, etc., usque ad quando nec prophetas habuerunt, et apostolos repulerunt. 7Vinea enim Domini exercituum domus Israël est; et vir Juda germen ejus delectabile: et exspectavi ut faceret judicium, et ecce iniquitas; et justitiam, et ecce clamor.] Domus Isræl, etc. ID. Ex quo divisum est regnum, etc., usque ad quia Christus ex eis natus est. Ecce clamor. Quo vociferatus est contra Dominum et clamavit, dicens: Tolle, tolle, crucifige; vel, clamorem pro justitia fecerunt, quia Christum interfecerunt, cujus sanguis clamat ad Dominum: Vox sanguis fratris tui Abel clamat ad me de terra Gen. 4.. 8[Væ qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci ! Numquid habitabitis vos soli in medio terræ? Væ qui conjungitis. Hoc specialiter ad Judæos qui avarissimi, etc., usque ad donec deficiat terra, sensus scilicet, et sermo humanus. 9In auribus meis sunt hæc, dicit Dominus exercituum; nisi domus multæ desertæ fuerint, grandes et pulchræ, absque habitatore. In auribus. ID. Quasi diceret propheta: Hæc verba interioribus auribus audivi, quæ sunt Domini exercituum. Nisi domus, etc. Pompa scilicet, et structura hæreticorum, usque ad qui ad comparationem multiplicis numeri unione constringitur. 10Decem enim jugera vinearum facient lagunculam unam, et triginta modii sementis facient modios tres. Decem enim jugera. ID. Sterilitas terræ, quæ captivitatem secutura est, ostenditur. 11Væ qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino æstuetis ! Væ qui consurgitis. Quasi diceret: Captivitas imminet, etc., usque ad non intelligunt in se opera Domini. 12Cithara, et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris; et opus Domini non respicitis, nec opera manuum ejus consideratis. 13Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, et nobiles ejus interierunt fame, et multitudo ejus siti exaruit. 14Propterea dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino; et descendent fortes ejus, et populus ejus, et sublimes gloriosique ejus, ad eum. 15Et incurvabitur homo, et humiliabitur vir, et oculi sublimium deprimentur. 16Et exaltabitur Dominus exercituum in judicio; et Deus sanctus sanctificabitur in justitia. 17Et pascentur agni juxta ordinem suum, et deserta in ubertatem versa advenæ comedent.] Et pascentur agni. ID. Juxta historiam idem est quod supra, regionem vestram alieni devorant coram vobis. Advenæ: Auferetur a vobis regnum Dei, etc. De toto enim orbe congregata, etc., usque ad ut loca taurorum occuparent agni. 18[Væ qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum ! Væ qui trahitis. Hæc ad principes Judæorum, etc., usque ad anathematizant vocabulum Christianorum. In funiculis vanitatis. ID. In quibus erant, etc., usque ad tanquam solidissimis vinculis tenemur. 19qui dicitis: Festinet, et cito veniat opus ejus, ut videamus; et appropiet, et veniat consilium sancti Israël, et sciemus illud ! Væ qui dicitis. ID. Hoc specialiter contra Judæos qui Barrabam elegerunt, Christum condemnaverunt; generaliter ad omnes qui injustum justificant, justum condemnant. Malum, tenebras, amarum, in simili significatione et figura ponuntur. In Barraba diabolum intelligimus, de quo: Libera nos a malo. 20Væ qui dicitis malum bonum, et bonum malum; ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras; ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum ! 21Væ qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes. Væ qui sapientes estis. Despecta Dei sapientia, etc., usque ad nec intrant ad Christum, nec permittunt intrare. 22Væ qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem ! Ebrietatem. Vinum continet omne vitium. Ebrietas quæ Hebraice sicera significat omnia quæ statum mentis evertunt. Ex abundantia panis et vini peccatum Sodomorum crevit. 23qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo ! Qui justificatis impium pro muneribus. Supra dictum est, quia pro uvis attulerunt spinas, et fenum, et ligna, et stipulas, et vepres arsuros, quia non tantum ista fecerunt, sed et legem abjecerunt, et eloquium Dei blasphemaverunt. De quibus: De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem. 24Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor flammæ exurit, sic radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum ut pulvis ascendet; abjecerunt enim legem Domini exercituum, et eloquium sancti Israël blasphemaverunt. Radix eorum. ID. Prava cogitatio, ex qua procedit opus tanquam germen. 25Ideo iratus est furor Domini in populum suum, et extendit manum suam super eum, et percussit eum: et conturbati sunt montes, et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum. In his omnibus non est adversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta. Ideo iratus. ID. Notandum quod non exprobrat idololatriam et cætera peccata, sed quod abjecerunt legem Evangelii, et blasphemaverunt sanctum sermonem Domini: qui iratus fuerat contra principes et potentes, qui erant sapientes sibi et munera sequentes; quos devoravit lingua ignis, ut potentes potenter tormenta patiantur. Iratus est. ID. Non quod humanis subjaceat passionibus; sed qui delinquimus, nisi Dominum irascentem audierimus, non timemus. Et percussit, etc. Futura quasi præterita dicit prophetali certitudine. 26Et elevabit signum in nationibus procul, et sibilabit ad eum de finibus terræ: et ecce festinus velociter veniet. Et sibilabit ad eum de finibus terræ, etc. ID. Hebræi hunc locum de Babyloniis intelligunt, etc., usque ad affectu se jungit populo, et ait: 27Non est deficiens neque laborans in eo; non dormitabit, neque dormiet; neque solvetur cingulum renum ejus, nec rumpetur corrigia calceamenti ejus. 28Sagittæ ejus acutæ, et omnes arcus ejus extenti. Ungulæ equorum ejus ut silex, et rotæ ejus quasi impetus tempestatis. 29Rugitus ejus ut leonis; rugiet ut catuli leonum: et frendet, et tenebit prædam, et amplexabitur, et non erit qui eruat. 30Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris: aspiciemus in terram, et ecce tenebræ tribulationis, et lux obtenebrata est in caligine ejus.] Aspiciemus. Non ausi respicere cœlum, cujus habitatorem Deum offendimus, et lux nostra, quam semper habebamus in Deo, tribulationum caligine obscurata est.