1[Audite hæc, domus Jacob, qui vocamini nomine Israël, et de aquis Juda existis; qui juratis in nomine Domini, et Dei Israël recordamini non in veritate neque in justitia. Audite hæc. HIER. Consuetudo est ut quando agitur de carnali Isræl, simpliciter et sine nominis adjectione Jacob vel Isræl dicatur, sicut in hoc loco, ubi eos alloquitur, qui nomine tenus Jacob vel Isræl appellantur. Et de aquis Juda. Judæ facit mentionem, quia docem tribubus captivatis, Juda et Benjamin et Levitæ in terra promissionis manebant, et regem de Juda habebant. 2De civitate enim sancta vocati sunt, et super Deum Israël constabiliti sunt: Dominus exercituum nomen ejus. De civitate enim sancta. ID. Ac si dicat: Habitatores Jerusalem vos esse jactatis, et Domini Sabaoth habere privilegium, cum cassa vobis, Jacob, Isræl, et sanctæ urbis, Dei omnipotentis assumatis vocabula. 3Priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea: repente operatus sum, et venerunt. Priora extunc. Prædixi Babylonios superandos, et repente faciam quod minatus sum: ut cum venerint quæ prædicta sunt, scias nec fortuito nec deorum tuorum nutu accidisse. Priora miracula, scilicet quæ feci in medio eorum ex quo ab Ægypto exierunt, et imminente captivitate a Nabuchodonosor: nunc autem antequam captiventur prædicit eorum liberationem et Chaldæorum vastationem; unde repente scilicet quæ ventura prædico operatus sum. 4Scivi enim quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua ærea. Nervus ferreus. Hinc Stephanus: dura cervice et incircumcisi cordibus Act. 17.. Frons tua ærea: unde Ezechiel: Omnis quippe domus Isræl attrita fronte est Ezech. 3., etc. Et Jeremias: Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere Jer. 3.. 5Prædixi tibi ex tunc; antequam venirent, indicavi tibi, ne forte diceres: Idola mea fecerunt hæc, et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista. 6Quæ audisti, vide omnia; vos autem, num annuntiastis? Audita feci tibi nova ex tunc, et conservata sunt quæ nescis. Et conservata sunt. Quasi dicat: Plurima annuntiaturus eram, sed quia non recordaris quæ dico, quæ dicturus eram reservo. 7Nunc creata sunt et non ex tunc; et ante diem, et non audisti ea, ne forte dicas: Ecce ego cognovi ea. 8Neque audisti, neque cognovisti, neque ex tunc aperta est auris tua: scio enim quia prævaricans prævaricaberis, et transgressorem ex utero vocavi te. 9Propter nomen meum longe faciam furorem meum, et laude mea infrenabo te, ne intereas. Propter nomen meum. Scilicet ne violaretur: longe faciam; feci: scilicet furorem meum ne disperderem te, quia adorasti vitulum: et laude mea ut me scilicet laudares: Infrenabo te lege mea. 10Ecce excoxi te, sed non quasi argentum; elegi te in camino paupertatis. In camino paupertatis. ID. Purgando per paupertatem, divitias tuas dando hostibus; vel in Ægypto, ubi ostenditur divitiis et paupertate plerosquo tentari. 11Propter me, propter me faciam, ut non blasphemer; et gloriam meam alteri non dabo. 12Audi me, Jacob, et Israël, quem ego voco: ego ipse, ego primus, et ego novissimus. Audi me, Jacob. HIER. Eisdem adhuc loquitur, etc., usque ad sed vocatos appellat. 13Manus quoque mea fundavit terram, et dextera mea mensa est cælos; ego vocabo eos, et stabunt simul. 14Congregamini, omnes vos, et audite: quis de eis annuntiavit hæc? Dominus dilexit eum, faciet voluntatem suam in Babylone, et brachium suum in Chaldæis. Congregamini omnes vos. Quid ergo gloriatur terra et cinis et ignorans fragilitatem suam? Annuntiavit hæc. Quod Cyrus Babylonem destrueret, vel quia Filius meus de virgine nasciturus esset. Dominus dilexit eum. Hæc proprie ad Christum pertinent. Possunt tamen ad Cyrum referri et ad Darium usque ad locum illum: Directa est via ejus. Suam: quia capiet eam. Vel, Filius in mundo redimendo eum, qui et Chaldæos scilicet dæmones ejecit, unde, princeps hujus mundi ejicietur foras. 15Ego, ego locutus sum, et vocavi eum; adduxi eum, et directa est via ejus. Vocavi eum. Cyrum vel filium, per Gabrielem dicens: Et vocabis nomen ejus Jesum. 16Accedite ad me et audite hoc: non a principio in abscondito locutus sum: ex tempore antequam fieret, ibi eram: et nunc Dominus Deus misit me, et spiritus ejus. Misit me. ID. Totam Trinitatem breviter, plene et aperte distinguit. 17Hæc dicit Dominus, redemptor tuus, Sanctus Israël: Ego Dominus Deus tuus, docens te utilia, gubernans te in via qua ambulas. Ego Dominus. Qui Isræl futura promitto. Reddit causam quare eos prius afflixerit. 18Utinam attendisses mandata mea: facta fuisset sicut flumen pax tua, et justitia tua sicut gurgites maris: 19et fuisset quasi arena semen tuum, et stirps uteri tui ut lapilli ejus; non interisset et non fuisset attritum nomen ejus a facie mea. 20Egredimini de Babylone, fugite a Chaldæis, in voce exsultationis annuntiate: auditum facite hoc, et efferte illud usque ad extrema terræ. Dicite: Redemit Dominus servum suum Jacob. 21Non sitierunt in deserto, cum educeret eos: aquam de petra produxit eis, et scidit petram, et fluxerunt aquæ. Non sitierunt. ID. De Ægypto venientibus ad litteram, etc., usque ad satiati aqua sapientiæ. Scidit petram. Petra erat Christus. Scinditur in partes sermo divinus, ut quem totum suscipere non possumus, per partes sumamus. Et fluxerunt aquæ. Unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis nostræ redemptionis, et aqua baptismi, baptismum et martyrium dedicans nobis. 22Non est pax impiis, dicit Dominus.]