1[Confractus est Bel, contritus est Nabo; facta sunt simulacra eorum bestiis et jumentis, onera vestra gravi pondere usque ad lassitudinem. Confractus est Bel. HIER. Post vocationem gentium subjicitur destructio idolorum. Nabo. Nabo est aurum, etc., usque ad et prophetia dæmonum, et divinatio magorum ad nihilum devenerunt. Bestiis et jumentis. ID. Bestias enim et jumenta adorabant, et regio eorum plerisque oppidis ex bestiis et jumentis, quæ adorabant, nomina imposuit, ut scilicet, Leonata a Leone, et alia hujusmodi. 2Contabuerunt, et contrita sunt simul; non potuerunt salvare portantem, et anima eorum in captivitatem ibit. Et anima eorum. Non quod simulacra habeant animam, etc., usque ad quas diabolo et dæmonibus subjugavit. 3Audite me, domus Jacob, et omne residuum domus Israël; qui portamini a meo utero, qui gestamini a mea vulva. Domus Jacob. Non dicit Jacob, servi mei, electi mei cum adjectione honoris, sed simpliciter: et alloquitur tanquam carnales et recedentes a mandatis suis. Qui portamini. Qui gestamini tanquam fetus conceptus per desertum usque ad terram promissionis. Diu enim patienter eos exspectavit, et in terra promissionis, et post passionem per duos et quadraginta annos. 4Usque ad senectam ego ipse, et usque ad canos ego portabo; ego feci, et ego feram; ego portabo, et salvabo. 5Cui assimilastis me, et adæquastis, et comparastis me, et fecistis similem? Cui assimilastis? In eos præcipue invehitur, qui tempore Achaz et Ezechielis idola coluerunt in angulis platearum, in hortis, in lucis super domos. 6Qui confertis aurum de sacculo, et argentum statera ponderatis, conducentes aurificem ut faciat deum, et procidunt, et adorant. 7Portant illum in humeris gestantes, et ponentes in loco suo, et stabit, ac de loco suo non movebitur: sed et cum clamaverint ad eum, non audiet; de tribulatione non salvabit eos. 8Mementote istud, et confundamini; redite, prævaricatores, ad cor. Mementote istud. Quia vos genui et usque ad senectam portavi, deserite idola quæ fecistis, et ad unius Dei cultum revertimini. Ad cor. Intellectum, qui quasi bestiæ vixistis, simulacra venerantes, ut furiosi in ligna et lapides impingentes. 9Recordamini prioris sæculi, quoniam ego sum Deus, et non est ultra deus, nec est similis mei. 10Annuntians ab exordio novissimum, et ab initio quæ necdum facta sunt, dicens: Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet. Annuntians. Per prophetas, ut cum prædicta implevero per divinationem, id est prophetam prædicentem futura, probem divinitatem meam. Novissimum. Nos sumus in quos fines sæculorum devenerunt I Cor.. 10.. Et alibi: At ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum Gal. 4.. Et Joannes: Filioli, inquit, novissima hora est I Joan. 2.. Consilium: redimendi mundum per Filium, quasi, consilium meum statutum nunc dico, ut cum videritis effectum, sciatis nullum esse Deum nisi qui futura cognovit et fieri præcepit. 11Vocans ab oriente avem, et de terra longinqua virum voluntatis meæ: et locutus sum, et adducam illud; creavi et faciam illud. Vocans ab oriente avem: ID. Secundum Hebræos Cyrum regem Persarum, etc., usque ad et quem Magi ob oriente venientes adoraverunt. 12Audite me, duro corde, qui longe estis a justitia. Duro corde. Qui semper resistitis veritati, primo prophetis, tandem, et Filio. 13Prope feci justitiam meam, non elongabitur, et salus mea non morabitur. Dabo in Sion salutem, et in Israël gloriam meam.]