1[Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester. Consolamini. Quasi dicat: Quia rex vester non compatitur vobis, consolamini Christo. Potest ad gentes referri, de quibus Dominus per Zachariam: Ego congregabo populum orientis, et erunt mihi in populum, et ego ero illis in Deum Zach. 8.. Loquimini ad cor. HIER. Ad cor loquitur qui mœstum consolatur, sicut de Sichen dicitur: Locutus est Sichen ad cor ejus, et consolatus est eam Gen. 24.. Jerusalem. Jerusalem a Chaldæis et Romanis corpore et anima; Ecclesia a persecutoribus corpore cruciata, animo angustiata. Malitia ejus. Malitia afflictio sicut illud: Si est malum in civitate quod non faciat Dominus Amos. 3.. Dimissa est. Causa consolationis, remissio peccatorum, etc., usque ad quia purgata sunt et soluta per pœnas. 2Loquimini ad cor Jerusalem, et advocate eam, quoniam completa est malitia ejus, dimissa est iniquitas illius: suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis. 3Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri. Vox clamantis. ID. Hujus vocis memores, Judæi miserunt ad Joannem ut interrogarent eum: Tu quis es? 4Omnis vallis exaltabitur, et omnis mons et collis humiliabitur, et erunt prava in directa, et aspera in vias planas: Omnis vallis exaltabitur. Qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, etc. Hoc usque hodie in deserto gentilium Ecclesiarum clamant magistri. 5et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est. Et videbit omnis caro. De primo adventu subito ad secundum raptus dicit: Et videbit omnis caro. Os Domini. Prophetæ qui prædicaverunt futurum Christum, scilicet salutare Dei nostri. 6Vox dicentis: Clama. Et dixi: Quid clamabo? Omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus quasi flos agri. Quid clamabo? ID. Non sine causa quærit: cum enim se sponte obtulit, dicens: Ecce ego, mitte me: populo suo dura nuntiavit, et nunc idem metuit. Omnis caro. Qui portat imaginem terreni, etc., usque ad sic homo, per ætatum successiones, amittit decorem et cadit in mortem. 7Exsiccatum est fœnum, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Vere fœnum est populus: 8exsiccatum est fœnum, et cecidit flos; verbum autem Domini nostri manet in æternum. Verbum autem Domini. Verbum Christus cum corpore suo, quod est Ecclesia. 9Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion; exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Jerusalem: exalta, noli timere. Dic civitatibus Juda: Ecce Deus vester: Sion. ID. Per Sion et Jerusalem, apostolos et alios doctores intelligit, quos admonet ut quæ a Domino acceperunt prædicent, et culmina virtutum ascendentes, verbo et exemplo doceant. 10ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium ejus dominabitur: ecce merces ejus cum eo, et opus illius coram illo. 11Sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit; fœtas ipse portabit. Gregem suum, etc. Nunc contemplatione, in futuro ipsa visione: nunc docendo, postea salvando vel satiando. Fetas. Doctores filios quotidie Deo parturientes. 12Quis mensus est pugillo aquas, et cælos palmo ponderavit? quis appendit tribus digitis molem terræ, et liberavit in pondere montes, et colles in statera? Quis mensus est? ID. Ne de vocatione gentium dubitetur, magnitudo vocantis describitur. Pugillo. Pugillus, contractis digitis pugnus, palmus a pollice usque ad minimum digitum extenta manus, ut per palmum et pugillum cœlos extentos et globum terræ noverimus. 13Quis adjuvit spiritum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit, et ostendit illi? Spiritum Domini super me, eo quod unxerit me ad annuntiandum mansuetis misit me: Et requiescet super eum Spiritus Domini. 14cum quo iniit consilium, et instruxit eum, et docuit eum semitam justitiæ, et erudivit eum scientiam, et viam prudentiæ ostendit illi? 15Ecce gentes quasi stilla situlæ, et quasi momentum stateræ reputatæ sunt; ecce insulæ quasi pulvis exiguus. Quasi pulvis exiguus. ID. Hebræi hoc verbo tenuissimum pulverem significari putant, etc., usque ad et tam Græcæ quam Latinæ linguæ paupertatem. 16Et Libanus non sufficiet ad succendendum, et animalia ejus non sufficient ad holocaustum. Libanus non sufficiet. Libanus mons maximus et pascuis uberrimus et arboribus; sed etsi omnia ligna succidantur ad succendendum, et omnia animalia immolentur ad holocaustum, ad implendam vel placandam tamen majestatis potentiam non sufficiunt. 17Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi nihilum et inane reputatæ sunt ei.] 18[Cui ergo similem fecisti Deum? aut quam imaginem ponetis ei? 19Numquid sculptile conflavit faber? aut aurifex auro figuravit illud, et laminis argenteis argentarius? Nunquid. Stultitiam gentium redarguit, ut ab idololatria recedant. 20Forte lignum et imputribile elegit; artifex sapiens quærit quomodo statuat simulacrum, quod non moveatur. Forte lignum. ID. Hebraice mesuchan, quia genus ligni est imputribile, de quo maxime idola fiunt: hoc autem dicit ut, idolis reprobatis, suscipiatur doctrina Evangelii et reveletur gloria Domini, ut videat omnis caro salutare Dei. 21Numquid non scitis? numquid non audistis? numquid non annuntiatum est vobis ab initio? numquid non intellexistis fundamenta terræ? Ab initio. Legis Moysi, vel a principio mundi in ipsis creaturis quæ omnes suum suo modo prædicant artificem. 22Qui sedet super gyrum terræ, et habitatores ejus sunt quasi locustæ; qui extendit velut nihilum cælos, et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum; Super gyrum. Hinc nonnulli terram quasi punctum et globum esse contendunt. Quasi locustæ. In ejus comparatione, vel considerata terræ magnitudine. Tabernaculum. Hinc quoque in similitudinem sphæræ cœlum esse contendunt, et ejus hemisphærium terris imminere. 23qui dat secretorum scrutatores quasi non sint, judices terræ velut inane fecit. Qui dat secretorum. Stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi, et hoc est: Qui dat secretorum scrutatores, quasi non sint I Cor. 1.. 24Et quidem neque plantatus, neque satus, neque radicatus in terra truncus eorum; repente flavit in eos, et aruerunt, et turbo quasi stipulam auferet eos. 25Et cui assimilastis me, et adæquastis? dicit Sanctus. Cui assimilastis me, adæquastis me, dicit Sanctus. Quasi diceret: Quare similitudini Deum comparatis, nec ex creaturarum magnitudinem Deum creatorem intelligitis? si non creditis verbis, credite oculis vestris, et elementorum omnium servitute omnipotentiam Domini cogitate. 26Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc: qui educit in numero militiam eorum, et omnes ex nomine vocat; præ multitudine fortitudinis et roboris, virtutisque ejus, neque unum reliquum fuit. In numero. ID. Illi numerata sunt quæ Abraham numerare non potuit: et serviunt delegato officio, ut sol cursum cœli uno expleat anno, et cætera suo modo. Militiam eorum, etc. Angelos scilicet, unde: Millia millium ministrabant ei Dan. 7.. Inde et Dominus Sabaoth dicitur, id est militiæ, vel exercituum, vel virtutum. 27Quare dicis, Jacob, et loqueris, Israël: Abscondita est via mea a Domino, et a Deo meo judicium meum transivit? Quare dicis, etc. ID. Cum hæc propheta diceret, etc., usque ad sine judice sumus, et immerito affligimur. Via mea. Bona opera, non pertinent ad Deum terrena, non considerat quid quisque agat. Inde injuste opprimitur, quasi jumenta et pisces, sine rectore. 28Numquid nescis, aut non audisti? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terræ: non deficiet, neque laborabit, nec est investigatio sapientiæ ejus. Creavit. Omnia novit, omnia continet, omnia majestate sua dispensat. Sapientiæ ejus. ID. Ex hoc loco aliud apostoli sumptum videtur: Incomprehensibilia judicia ejus, et investigabiles viæ ejus: quasi diceret: Solus Deus æternus, impassibilis, cætera omnia deficient. 29Qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat. 30Deficient pueri, et laborabunt, et juvenes in infirmitate cadent; Deficient pueri. Qui scilicet gaudent corporis sanitate, et pueritiam et adolescentiam putant esse perpetuam. 31qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilæ: current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.] Mutabunt. Ut sint fortes in Deo, fient debiles mundo, et post mortem carnis fient immortales. Sicut aquilæ. Sicut aquila secundum physicos, alliso ad silicem rostro, vetustate nimia aduncato innovatur, sic qui vetustatem peccati per petram, quæ est Christus, mortificant, mortui mundo innovantur Deo, unde: Renovabitur ut aquilæ juventus tua Psal. 102..