1Et factum est, cum audisset rex Ezechias, scidit vestimenta sua, et obvolutus est sacco, et intravit in domum Domini. Et factum, est cum audivisset rex Ezechias, scidit vestimenta sua. ID. Scindunt vestes, quia audierant Rabsacen blasphemantem. Scidit rex, credens ex peccatis suis et populi hoc provenisse. 2Et misit Eliacim, qui erat super domum, et Sobnam scribam, et seniores de sacerdotibus, opertos saccis, ad Isaiam, filium Amos, prophetam, Isaiam filium Amos. In libro Regum legitur, qui misit ad Isaiam prophetam. Sed hic, quia de se Isaias texit historiam, non prophetam, sed filium prophetæ se nominat. 3et dixerunt ad eum: Hæc dicit Ezechias: Dies tribulationis, et correptionis, et blasphemiæ, dies hæc; quia venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi. 4Si quomodo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem et exprobrandum sermonibus quos audivit Dominus Deus tuus: leva ergo orationem pro reliquiis quæ repertæ sunt. Pro reliquiis. Jam enim decem tribus adductæ, civitates Judæ et Benjamin vastatæ: pars etiam inferior civitatis in manus hostium tradita ab impio et superbo pontifice Sobna. Leva oculos, etc. 5Et venerunt servi regis Ezechiæ ad Isaiam. 6Et dixit ad eos Isaias: Hæc dicetis domino vestro: Hæc dicit Dominus: Ne timeas a facie verborum quæ audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me. 7Ecce ego dabo ei spiritum, et audiet nuntium, et revertetur ad terram suam, et corruere eum faciam gladio in terra sua. Ecce ego dabo ei spiritum, etc. Quasi dicat: Non dicam universa quæ Assyrio faciam, ne meam videar jactare potentiam, sed hoc unum: Ecce ego dabo. 8Reversus est autem Rabsaces, et invenit regem Assyriorum præliantem adversus Lobnam: audierat enim quia profectus esset de Lachis. Et invenit. Pugnasse Sennacherib regem Assyriorum contra Ægyptios, etc., usque ad Chaldaicæ scriptores historiæ. 9Et audivit de Tharaca rege Æthiopiæ, dicentes: Egressus est ut pugnet contra te. Quod cum audisset, misit nuntios ad Ezechiam, dicens: 10Hæc dicetis Ezechiæ regi Judæ, loquentes: Non te decipiat Deus tuus in quo tu confidis, dicens: Non dabitur Jerusalem in manu regis Assyriorum. 11Ecce tu audisti omnia quæ fecerunt reges Assyriorum omnibus terris, quas subverterunt: et tu poteris liberari? 12Numquid eruerunt eos dii gentium quos subverterunt patres mei, Gozam, et Haram, et Reseph, et filios Eden qui erant in Thalassar? 13Ubi est rex Emath, et rex Arphad, et rex urbis Sepharvaim, Ana, et Ava? 14Et tulit Ezechias libros de manu nuntiorum, et legit eos, et ascendit in domum Domini, et expandit eos Ezechias coram Domino: 15et oravit Ezechias ad Dominum, dicens: Oravit. HIER. Jam securior de liberatione. Ante enim ascendit, sed non legitur orasse, quia pro peccatis suis metuebat hæc fore. 16Domine exercituum, Deus Israël, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus omnium regnorum terræ: tu fecisti cælum et terram. 17Inclina, Domine, aurem tuam, et audi; aperi, Domine, oculos tuos, et vide: et audi omnia verba Sennacherib, quæ misit ad blasphemandum Deum viventem. 18Vere enim, Domine, desertas fecerunt reges Assyriorum terras, et regiones earum, Vere enim, Domine: multis probatur historiis venisse reges Persarum in Græciam, et subvertisse et spoliasse templa. 19et dederunt deos earum igni: non enim erant dii, sed opera manuum hominum, lignum et lapis, et comminuerunt eos. 20Et nunc, Domine Deus noster, salva nos de manu ejus, et cognoscant omnia regna terræ quia tu es Dominus solus. 21Et misit Isaias, filius Amos, ad Ezechiam, dicens: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Pro quibus rogasti me de Sennacherib, rege Assyriorum, Et misit. Historia libri Regum et Paralipomenorum admiscetur prophetiæ, quia est prophetia de liberatione urbis, de interitu Assyrii, de reversione solis, et de annis Ezechiæ additis. 22hoc est verbum quod locutus est Dominus super eum: [Despexit te et subsannavit te, virgo filia Sion; post te caput movit, filia Jerusalem. Filia Jerusalem. Quæ prius non responderat, jam certa de ultione, secura de pœna. 23Cui exprobrasti? et quem blasphemasti? et super quem exaltasti vocem, et levasti altitudinem oculorum tuorum? ad Sanctum Israël. 24In manu servorum tuorum exprobrasti Domino, et dixisti: In multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem montium juga Libani; et succidam excelsa cedrorum ejus, et electas abietes illius, et introibo altitudinem summitatis ejus, saltum Carmeli ejus. 25Ego fodi, et bibi aquam, et exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos aggerum. Et exsiccavi. Tantus fuit exercitus ut fluenta exsiccarent, et ideo puteos aquæ inopia facerent. 26Numquid non audisti quæ olim fecerim ei? Ex diebus antiquis ego plasmavi illud; et nunc adduxi, et factum est in eradicationem collium compugnantium, et civitatum munitarum. 27Habitatores earum breviata manu contremuerunt, et confusi sunt. Facti sunt sicut fœnum agri, et gramen pascuæ, et herba tectorum, quæ exaruit antequam maturesceret. 28Habitationem tuam, et egressum tuum, et introitum tuum cognovi, et insaniam tuam contra me. 29Cum fureres adversum me, superbia tua ascendit in aures meas. Ponam ergo circulum in naribus tuis, et frenum in labiis tuis, et reducam te in viam per quem venisti.] Superbia. ID. Non ultra sustinebo, ut scias te non viribus hæc potuisse, sed arbitrio meo. Merebantur enim impiæ gentes et infructuosæ arbores ut per te, quasi securim succiderentur. 30Tibi autem hoc erit signum: comede hoc anno quæ sponte nascuntur, et in anno secundo pomis vescere; in anno autem tertio seminate et metite, et plantate vineas, et comedite fructum earum. Tibi autem. ID. Omnia hæc per nuntios Propheta ad Ezechiam loquitur, quid Sennacherib dixerit, quid ei Dominus responderit: nunc ad ipsum verba convertit, ne dubitet ventura quæ prædixit. In hoc enim maxime prophetis credebatur, quia non solum longe post futura, sed in proximo complenda testabantur. Et in anno. Scilicet imminente messe, irruerunt Assyrii, et vastaverunt messes, et vineta, et oliveta: et ob nimiam obsidionem, quod ex granis repertum est, habuerunt in victum primo anno et secundo; quia enim in anno obsidionis serere non potuerunt, quæ repererunt ex pomis et frugibus sumpserunt. 31Et mittet id quod salvatum fuerit de domo Juda, et quod reliquum est, radicem deorsum, et faciet fructum sursum: 32quia de Jerusalem exibunt reliquiæ, et salvatio de monte Sion: zelus Domini exercituum faciet istud. 33Propterea hæc dicit Dominus de rege Assyriorum: [Non intrabit civitatem hanc, et non jaciet ibi sagittam, et non occupabit eam clypeus, et non mittet in circuitu ejus aggerem. Propterea. ID. Revertitur ad propositum, et post futurorum spem metum excutit præsentem. Nec enim tanta erit lætitia de his quæ promittebat futura, quanta de imminentibus cura 34In via qua venit, per eam revertetur, et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus. 35Et protegam civitatem istam, ut salvem eam propter me, et propter David, servum meum.] Propter me. Significat, quia non ex merito suo, sed Dei clementia conservantur, imo et patris eorum David memoria. In quo admonentur suæ negligentiæ, et fidei illius, atque justitiæ, quam tantum diligit Deus, ut posteros sanctorum merito eorum tueatur. 36Egressus est autem angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Et surrexerunt mane, et ecce omnes cadavera mortuorum. 37Et egressus est, et abiit, et reversus est Sennacherib, rex Assyriorum, et habitavit in Ninive. Et reversus. Ideo reservatus, ut sciat potentiam Dei et blasphemantia comprimat ora, et prædicet majestatem illius quem ante despexerat. 38Et factum est, cum adoraret in templo Nesroch deum suum, Adramelech et Sarasar, filii ejus, percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Ararat; et regnavit Asarhaddon, filius ejus, pro eo. Filii ejus. Invidentes secundum traditionem Judæorum Asaraddon, etc., usque ad reservatus a filiis in templo Dei sui occidendus. Ararat. HIER. Regio Armeniæ campestris, per quam fluit Araxes, incredibilis ubertatis, ad radicem Tauri montis, qui illuc usque tenditur. Arca vero Nœ non ad montes generaliter Armeniæ delata est, quæ appellata est Ararat, sed ad montes Tauri altissimos, qui imminent campis Ararat.