1[Væ Ariel, Ariel civitas, quam expugnavit David ! additus est annus ad annum: solemnitates evolutæ sunt. Væ Ariel. ID. Ad Jerusalem compatientis affectu: Quia si cognovisses et tu Luc. 19.; Ariel, leo Dei; leo enim Dei Jerusalem potentissima et fortissima fuit. Expugnavit. ID. Cum potentissima esset, repugnantibus cæcis et claudis, quando Joab primus domatum excelsa conscendit. Additus est annus. Cum captivitati essent a Nabuchodonosor, neque templum habebant, neque sacrificium, et hoc per multos annos: et hoc est annus ad annum additus. 2Et circumvallabo Ariel, et erit tristis et mœrens, et erit mihi quasi Ariel. 3Et circumdabo quasi sphæram in circuitu tuo, et jaciam contra te aggerem, et munimenta ponam in obsidionem tuam. Quasi sphæram in circumitu tuo. Templi similitudinem retinentis antiquam, non magnificentiam. 4Humiliaberis, de terra loqueris, et de humo audietur eloquium tuum; et erit quasi pythonis de terra vox tua, et de humo eloquium tuum mussitabit. Pythonis, etc. ID. Phytonissa quæ erat in Endor per necromantiam Samuelem, imo dæmonem suscitavit: et hujusmodi futura prædixit in populo illo. Mania, insania, unde manichæos, manthos, divinatio. 5Et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te, et sicut favilla pertransiens multitudo eorum qui contra te prævaluerunt; 6eritque repente confestim. A Domino exercituum visitabitur in tonitruo, et commotione terræ, et voce magna turbinis et tempestatis, et flammæ ignis devorantis. In tonitruo. Visi sunt Romani irruere cum tonitruo, et terra moveri eorum adventu, et cum flamma ignis, quia et civitatem succenderunt et templum. 7Et erit sicut somnium visionis nocturnæ multitudo omnium gentium quæ dimicaverunt contra Ariel, et omnes qui militaverunt, et obsederunt, et prævaluerunt adversus eam. 8Et sicut somniat esuriens, et comedit, cum autem fuerit expergefactus, vacua est anima ejus; et sicut somniat sitiens et bibit, et postquam fuerit expergefactus, lassus adhuc sitit, et anima ejus vacua est: sic erit multitudo omnium gentium quæ dimicaverunt contra montem Sion. 9Obstupescite et admiramini; fluctuate et vacillate; inebriamini, et non a vino; movemini, et non ab ebrietate. Obstupescite et admiramini. HIER. Post subversionem Jerusalem et templi, id est Ariel contra Scribas et Pharisæos prophetia dirigitur. 10Quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis; claudet oculos vestros: prophetas et principes vestros, qui vident visiones, operiet. 11Et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati, quem cum dederint scienti litteras, dicent: Lege istum: et respondebit: Non possum, signatus est enim. Signatus est enim. Hæc impleta sunt, quando et dignitatem et sacerdotium amiserunt, et civitas destructa est et templum a principibus Romanorum. 12Et dabitur liber nescienti litteras, diceturque ei: Lege; et respondebit: Nescio litteras. 13Et dixit Dominus: Eo quod appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me, cor autem ejus longe est a me, et timuerunt me mandato hominum et doctrinis, Eo quod appropinquat populus iste. ID. Dominus in Evangelio Matthæi utitur, etc., usque ad verbis propriis usos. Labiis suis. ID. 70. Labiis suis me honorat, cor autem ejus longe est a me: frustra autem colunt me, docentes præcepta hominum atque doctrinas. 14ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo; peribit enim sapientia a sapientibus ejus, et intellectus prudentium ejus abscondetur. Peribit enim. ID. Ab loco hoc Apostolus testimonium ponit: Perdam sapientiam sapientium, et intellectum prudentium reprobabo: aliis verbis eumdem sensum: Vere grande miraculum fecit Deus in populo ut eodem tempore civitas arderet, et templum corrueret, et omnis magistrorum scientia deperiret. 15Væ qui profundi estis corde, ut a Domino abscondatis consilium; quorum sunt in tenebris opera, et dicunt: Quis videt nos? et quis novit nos? A Domino abscondatis. ID. Quasi non videat Deus. Hoc errore Adam et Eva absconderunt se: Cain quoque dixit: A facie tua abscondar. 16Perversa est hæc vestra cogitatio; quasi si lutum contra figulum cogitet, et dicat opus factori suo: Non fecisti me; et figmentum dicat fictori suo: Non intelligis. Perversa est, etc. ID. Ut Creator ignoret creaturam; unde Apostolus: O homo tu quis es, qui respondeas Deo? nunquid dicit figmentum factori suo: Quare me fecisti? Rom. 9. 17Nonne adhuc in modico et in brevi convertetur Libanus in carmel, et carmel in saltum reputabitur? In modico et in brevi. HIER. Modicum et breve ex quo hoc prædictum est usque ad ascensionem Domini: omnia enim tempora, æternitati comparata, brevia sunt et momentanea. Libanus in Carmel. Libanus mons in Phœnicia, etc., usque ad si esset cum adultero viro. 18Et audient in die illa surdi verba libri, et de tenebris et caligine oculi cæcorum videbunt. 19Et addent mites in Domino lætitiam, et pauperes homines in Sancto Israël exsultabunt; 20quoniam defecit qui prævalebat, consummatus est illusor, et succisi sunt omnes qui vigilabant super iniquitatem, 21qui peccare faciebant homines in verbo, et arguentem in porta supplantabant, et declinaverunt frustra a justo. Et declinaverunt frustra a justo. Dæmones conati sunt, etc., usque ad Scribæ et Pharisæi declinaverunt frustra a justo, dicentes: Non habemus regem nisi Cæsarem Joan. 19.. 22Propter hoc, hæc dicit Dominus ad domum Jacob, qui redemit Abraham: Non modo confundetur Jacob, nec modo vultus ejus erubescet; Redemit Abraham. De igne Chaldæorum, etc., usque ad ignis enim lingua eorum ur dicitur. 23sed cum viderit filios suos, opera manuum mearum in medio sui sanctificantes nomen meum, et sanctificabunt Sanctum Jacob, et Deum Israël prædicabunt; 24et scient errantes spiritu intellectum, et mussitatores discent legem.]