1Onus Tyri. [Ululate, naves maris, quia vastata est domus unde venire consueverant: de terra Cethim revelatum est eis. Onus Tyri. Tyrus nobilissima civitas Chananæorum, etc., usque ad hanc miseriam prædicit Isaias: Onus Tyri, etc. Ululate. In Græco apertius: Ululate, naves Carthaginis: vos, scilicet, qui Tyrum venire consuevistis causa negotiationis. Carthago colonia fuit Tyriis, ab eis constructa et culta. Naves maris. Hebraice Tharsis, id est exploratio gaudii vel contemplatio, quia gaudii contemplatio et lætitiæ vertetur in lacrymas. 2Tacete, qui habitatis in insula; negotiatores Sidonis, transfretantes mare, repleverunt te. 3In aquis multis semen Nili; messis fluminis fruges ejus: et facta est negotiatio gentium. Negotiatio. HIER. Negotiatores, etc., usque ad et de aliis vitiis ad alia transeunt. Semen Nili messis fluminis fruges, etc. Sic construitur: semen Nili fluminis erat messis et fruges ejus, scilicet Tyri. Terra Chananæorum, in qua Tyrus est, infertilis est: Ægyptus, quam irrigat Nilus, fertilis frugibus, quas Tyrus ab Ægyptiis commutabat. 4Erubesce, Sidon; ait enim mare, fortitudo maris, dicens: Non parturivi, et non peperi, et non enutrivi juvenes, nec ad incrementum perduxi virgines. Mare. Sæculi scilicet in quo parva animalia cum magnis, draco quem Dominus formavit ad illudendum ei videns eos a venatoribus Christi capi, qui a dæmonibus fuerunt capti, dicit contrariæ fortitudini venatorum quam significat Sidon: Erubesce, Sidon. Non parturivi. Quasi diceret: Nihil profuit parturisse, peperisse et enutrisse juvenes, quia Tyrus sine defensione capta est. 5Cum auditum fuerit in Ægypto, dolebunt cum audierint de Tiro. Cum auditum fuerit in Ægypto, etc. Tum de omnibus vitiis, tum de hæresibus hoc sentitur, quia una capta alia pertimescit, et in alterius confusione altera se capiendam sentit. 6Transite maria, ululate, qui habitatis in insula ! Transite, ululate, qui habitatis. Sicut supra dictum est, cum non possent Nabuchodonosor resistere, festinaverunt qui potuerunt naves conscendere: alii remanserunt in civitate. 7Numquid non vestra hæc est, quæ gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua? Ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum. Nunquid non hæc vestra est, quæ gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate, etc. Quasi diceret: Hæc ideo præcipio, quia urbs vestra Tyrus, deposito errore veteri, transibit ad veritatem. 8Quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam, cujus negotiatores principes, institores ejus inclyti terræ? Principes institores ejus inclyti terræ, etc. ID. Inter alios negotiatores, vel etiam in regnis. 9Dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis gloriæ, et ad ignominiam deduceret universos inclytos terræ. Ad ignominiam deduceret, etc. Non Dominus ignominiæ auctor est, sed quod ignominiosum est ostendit, secundum illud: Contaminatione contaminabit eum, non quod sacerdos contaminationis auctor sit, sed quod ostendit contaminatum eum quem mundum putabant multi. 10Transi terram tuam quasi flumen, filia maris ! non est cingulum ultra tibi. Flumen. Babyloniorum. Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, dum recordaremur Sion Psal. 136.. Cingulum ultra tibi. Fortitudo resistendi, cingulo enim lumbos restringimus: in lumbis fortitudinem habere dicimur. 11Manum suam extendit super mare; conturbavit regna. Dominus mandavit adversus Chanaan, ut contereret fortes ejus; Conturbavit regna. Scilicet Ægyptiorum et Moabitarum, et aliarum in circuitu. Tyro enim capta et subversa, alia regna conturbata sunt timore. Regnum quoque Ægypti pro subversa Tyro datum est Nabuchodonosor. 12et dixit: Non adjicies ultra ut glorieris, calumniam sustinens virgo filia Sidonis: in Cethim consurgens transfreta: ibi quoque non erit requies tibi. Filia Sidonis. ID. In terra Chanaan sunt Tyrus et Sidon; unde: Mulier Chananæa exivit de finibus Tyri et Sidonis occurrens Salvatori Matth. 15.. Transfreta. Sæpe videmus quosdam a proposito suo transire ad aliud, a militia ad negotiationem: a causis ad arma mutant industriam, ut mutent infelicitatem. Sed, Deo dispensante, omnia eveniunt contraria, ut per miserias coacti non in se, sed in Domino creatore confidant. 13Ecce terra Chaldæorum, talis populus non fuit: Assur fundavit eam; in captivitatem traduxerunt robustos ejus, suffoderunt domos ejus, posuerunt eam in ruinam. Talis populus non fuit. Usque ad mortem Nabuchodonosor fortissimi super omnes Chaldæi et Assyrii; postea populus Græcorum et Romanorum fortior fuit. Suffoderunt. Quando Nabuchodonosor Tyrum invasit navigio, non solum murum, sed et domos subvertit; et quæ erat negotiatio civitatum, facta est per septuaginta annos siccatio sagenarum. 14Ululate, naves maris, quia devastata est fortitudo vestra.] Naves maris, etc. Hebraice Tharsis, etc., usque ad vir ecclesiasticus destruit et subjicit sibi. 15Et erit in die illa: in oblivione eris, o Tyre ! septuaginta annis, sicut dies regis unius; post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis: Septuaginta annis. HIER. Tyrus quondam angustiata, etc., usque ad quis ergo non habeat spem salutis, si bene cecinerit, si chordas, id est virtutes, bene composuerit? ID. Septenarius et septuagesimus, qui vel singulis diebus, vel septem decadibus perficitur, perfectam significat pœnitentiam, ut, tempore pœnitentiæ expleto, jure Tyrus ad antiquum statum restituatur. Canticum meretricis. Quæ ab amatoribus derelicta solet carmina in consolationem componere, et præterita commemorare, sic et Tyrus reversa. 16[Sume citharam, circui civitatem, meretrix oblivioni tradita: bene cane, frequenta canticum, ut memoria tui sit. Sume tibi citharam. Quæ de hoc onere sequuntur ad reversionem Tyri spectant. Bene cane, frequenter, etc. Admonet eam canticum miseriarum suarum semper cantare, ne iterum eadem patiatur. Dicunt enim hanc esse musicæ naturam: si lætum invenerit, lætiorem facit; si tristem, tristiorem reddit. 17Et erit post septuaginta annos: visitabit Dominus Tyrum, et reducet eam ad mercedes suas, et rursum fornicabitur cum universis regnis terræ super faciem terræ; 18et erunt negotiationes ejus et mercedes ejus sanctificatæ Domino: non condentur neque reponentur, quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio ejus, ut manducent in saturitatem, et vestiantur usque ad vetustatem.] Et erunt negotiationes ejus, et mercedes. ejus. Sicut dicit Hieronymus in Jeremia, etc., usque ad mercedes Domino sacrificaverunt.