1Onus vallis Visionis. [Quidnam quoque tibi est, quia ascendisti et tu omnis in tecta? Onus vallis. Jerusalem quondam domina gentium, etc., usque ad qui de sublimi sensu Scripturarum ad infima corruerunt. Vallis visionis. LXX: Sion, id est speculæ, scilicet Ecclesiæ. Quidnam tibi quoque. Quasi diceret: Cum philosophia et sapientia sæcularis, de sublimibus disputans, simplicitatem Ecclesiæ contemnat, cur, tu quoque sectaris excelsa? 2Clamoris plena, urbs frequens, civitas exsultans; interfecti tui, non interfecti gladio, nec mortui in bello. Plena. Doctrina hæreticorum plena est multiloquio et clamore. Interfecti tui. HIER. Vallis, scilicet Sion, voluntate propria, ad hæreticos scilicet transierunt. Comparatione eorum qui post prælium victi sunt, infelicius vulnerantur qui sponte se tradunt: quomodo in martyrio, qui post pœnas negat, levius punitur quam qui sine necessitate Christum abnegat. 3Cuncti principes tui fugerunt simul dureque ligati sunt; omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter; procul fugerunt. Cuncti principes, etc. Sicut in Jeremia legitur, Sedechias nocte per muri foramen, etc., usque ad et in Babylonem ducti sunt. Fugerunt. In fuga concordes, quorum princeps est draco fugiens, coluber tortuosus. 4Propterea dixi: Recedite a me: amare flebo; nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiæ populi mei; 5dies enim interfectionis, et conculcationis, et fletuum, Domino Deo exercituum, in valle Visionis, scrutans murum, et magnificus super montem. Et fletuum. ID. LXX: Erroris. Non quod fletus et error a Domino sit, sed occasione Scripturarum quas dedit eis legendas, nascitur erroris occasio, et possunt dicere: Quare nos errare fecisti a via tua? Isa. 63. 6Et Ælam sumpsit pharetram, currum hominis equitis, et parietem nudavit clypeus. Elam. Civitas in Perside provincia, in qua optimi sagittarii: Elam sumpsit pharetram. Elam, ascensus eorum, id est superbia hæreticorum, sumpsit pharetram, ut sagittet in obscuro rectos corde. Parietem. Ecclesiæ firmamenta, clypeo suo, id est impugnatione nudavit. 7Et erunt electæ valles tuæ plenæ quadrigarum, et equites ponent sedes suas in porta. 8Et revelabitur operimentum Judæ, et videbis in die illa armamentarium domus saltus. Operimentum. Templum quod gentibus et pollutis ante opertum et clausum erat. Armamentarium. Juxta templum erat domus quam ædificavit David ad reponenda arma, in cujus circuitu arbores multæ; unde dicitur domus saltus. Ipsa quoque non lapidea, sed lignea fuit: ex humore enim cæmenti et lapidum ut aiunt eruginat ferrum. 9Et scissuras civitatis David videbitis, quia multiplicatæ sunt; et congregastis aquas piscinæ inferioris, Et congregastis. Terra promissionis, quamvis uberrima, etc., usque ad inferior quæ ab hostibus capi poterat, superior quæ non poterat. 10et domos Jerusalem numerastis, et destruxistis domos ad muniendum murum. 11Et lacum fecistis inter duos muros ad aquam piscinæ veteris; et non suspexistis ad eum qui fecerat eam, et operatorem ejus de longe non vidistis. Et lacum. ID. Non puteum qui aquam vitalem habet et æternam, sed lacus contritos qui continere non valent aquam. Inter duos muros. Scilicet et Novum et Vetus Testamentum, fecerunt sibi novas aquas, quas interiores putant et majora continere mysteria quam Vetus Testamentum. 12Et vocabit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum, et ad planctum, ad calvitium, et ad cingulum sacci; Et vocabit Dominus Deus exercituum. Quotidie provocat Dominus hæreticos ad pœnitentiam, etc., usque ad sed vilipendentes et desperantes dicebant: Comedamus et bibamus, cras enim moriemur Jerem. 34.. 13et ecce gaudium et lætitia, occidere vitulos et jugulare arietes, comedere carnes, et bibere vinum: comedamus et bibamus, cras enim moriemur. 14Et revelata est in auribus meis vox Domini exercituum: Si dimittetur iniquitas hæc vobis donec moriamini, dicit Dominus Deus exercituum.] Moriamini. ID. Vitiis, aut cum eis ad inferos descendatis, etc., usque ad quæ hic dicuntur non pertinent ad captivitatem factam tempore Ezechiæ. 15[Hæc dicit Dominus Deus exercituum: Vade, ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo, ad Sobnam, præpositum templi, et dices ad eum: Sobnam. HIER. Convertere nunc, etc., usque ad unde ei Dominus hæc mala minatur 16Quid tu hic, aut quasi quis hic? quia excidisti tibi hic sepulchrum, excidisti in excelso memoriale diligenter, in petra tabernaculum tibi. Quid tu hic? Ac si diceret: Cur tibi vis ædificare domum? etc., usque ad quam sepulcrum et memoria appellandum. 17Ecce Dominus asportari te faciet, sicut asportatur gallus gallinaceus; et quasi amictum, sic sublevabit te. 18Coronas coronabit te tribulatione; quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam; ibi morieris, et ibi erit currus gloriæ tuæ, ignominia domus domini tui. Coronans coronabit te. Qui scilicet quondam habebas coronam pontificis, et sanctificationem in lamina auri in qua scriptum erat nomen Dei, tribulatione et angustia coronaberis. Tribulatione. Pro lamina aurea in qua scriptum erat nomen Domini, quam in fronte portabat sacerdos semel in anno. Quasi pilam. Sicut sphæra in loco declivi et spacioso stare non potet, sic populus tuus in orbis terminos dispergetur. 19Et expellam te de statione tua, et de ministerio tuo deponam te. 20Et erit in die illa: vocabo servum meum Eliacim, filium Helciæ, Servum meum Eliacim. Per Sobnam superbum, etc., usque ad Filium Helciæ, id est patris Domini. 21et induam illum tunica tua, et cingulo tuo confortabo eum, et potestatem tuam dabo in manu ejus; et erit quasi pater habitantibus Jerusalem et domui Juda. 22Et dabo clavem domus David super humerum ejus; et aperiet, et non erit qui claudat; et claudet, et non erit qui aperiat. Clavem. Per clavem quam super humerum portat, sceptrum regni et signum victoriæ, id est crucem possumus intelligere quam Christus ipse in suo proprio portavit humero. Domus David. Domum David vocat domum Domini, in qua erat aurea clavis. Et aperiet. Unde: Qui aperit et nemo claudit, claudit et nemo aperit. Quod in passione reseravit claudi non poterit; quod in cæremoniis clausit, nemo aperiet. 23Et figam illum paxillum in loco fideli, et erit in solium gloriæ domui patris ejus. 24Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris ejus; vasorum diversa genera, omne vas parvulum, a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum. Et suspendam super. Unde in Evangelio: Omnis populus pendebat ex eo. Hodie quoque ad verbum sapientiæ ejus pendent. 25In die illa, dicit Dominus exercituum, auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli, et frangetur, et cadet, et peribit quod pependerat in eo, quia Dominus locutus est.] Auferetur paxillus. Quæ dicuntur, etc., usque ad Judæi convertentur ad fidem.