1[Emitte agnum, Domine, dominatorem terræ, de petra deserti ad montem filiæ Sion. Emitte agnum. HIER. Idcirco prophetæ vix intelliguntur, etc., usque ad qui dominetur in toto orbe. Petra deserti. ID. Ruth scilicet, quia juxta præceptum Domini, etc., usque ad sicut enim Christus pro utroque populo venit, sic de utroque nasci voluit. Ad montem filiæ Sion. Jerusalem, vel potius ad Ecclesiam, quæ est in contemplatione tanquam speculationis filia. In Jerusalem quoque maxime prædicavit, miracula fecit, passus est, mortuus est, et resurrexit, et genus humanum redemit. 2Et erit: sicut avis fugiens, et pulli de nido avolantes, sic erunt filiæ Moab in transcensu Arnon. Sic erunt. Sic in captivitatem transibunt per Arnon: qui est terminus Moabitarum et Amorrhæorum. HIER. Arnon quæ interpretatur illuminatio eorum qui, derelictis erroribus, transcendunt ad scientiam veritatis. 3Ini consilium, coge concilium; pone quasi noctem umbram tuam in meridie; absconde fugientes, et vagos ne prodas. Ini consilium. Nihil agas sine consilio, nec circumferaris omni vento doctrinæ, sequere magni consilii angelum. Coge consilium. De vagis scilicet et errantibus Ecclesiam faciendo. Pone quasi noctem. Tabernaculum scilicet, in quo quiescere te putabas, etc., usque ad ut fugientem populum Dei apud se recipiat et abscondat. 4Habitabunt apud te profugi mei; Moab, esto latibulum eorum a facie vastatoris: finitus est enim pulvis, consummatus est miser, defecit qui conculcabat terram. Profugi mei. Qui me fugerunt, qui de Ecclesia egressi sunt, qui sensum suum sunt secuti, non doctrinam Spiritus sancti. Finitus est enim pulvis. Subito transit ad interfectionem Sennacherib, qui pulvis et miser, quia gloria ejus tanquam pulvis, quem projicit ventus a facie terræ, et miserabiliter ab hac luce migravit, occisus a filiis suis in templo Dei sui. 5Et præparabitur in misericordia solium, et sedebit super illud in veritate in tabernaculo David, judicans et quærens judicium, et velociter reddens quod justum est. Et præparabit. Judæi exponunt hoc de Ezechia, qui, post mortem Sennacherib, in pace regnavit. Sed melius ad Christum referuntur, et quædam ad primum, quædam ad secundum referuntur adventum. 6Audivimus superbiam Moab: superbus est valde; superbia ejus, et arrogantia ejus, et indignatio ejus plus quam fortitudo ejus. Sedebit super illud. Quiescens et judicans, super corda bonorum. Audivimus superbiam Moab. More Scripturæ, quia læta nuntiaverat, ne negligentes faceret, comminatione terret. Et indignatio. ID. Contra Deum in cœlum posuit os suum prophetis detrahens. Illud evangelicum apponens: Omnes qui venerunt ad te ante me fures fuerunt et latrones. Moysen et David homicidas vocat, Josue sanguinarium. 7Idcirco ululabit Moab ad Moab; universus ululabit: his qui lætantur super muros cocti lateris, loquimini plagas suas. Ululabit. Alter ad alterum, omnes scilicet hæreticorum et philosophorum diversitates contra se in tormentis mugient. Super muros. Non ædificatos quadro lapide, sicut templum Dei sunt, in quo sic lapides politi, ut nec malleus auditus sit, nec securis. 8Quoniam suburbana Hesebon deserta sunt, et vineam Sabama domini gentium exciderunt: flagella ejus usque ad Jazer pervenerunt, erraverunt in deserto; propagines ejus relictæ sunt, transierunt mare. Suburbana Hesebon. Omnes cogitationes eorum quod significat Hesebon non pertinent ad civitatem Dei; de qua: Fluminis impetus lætificat civitatem Dei Psal. 45.; sed suburbana sunt, ut ad urbem Domini pertinere credantur. Sabama. Attolens altitudinem, etc., usque ad Domini ergo gentium apostoli et apostolici viri vineæ Sabama exciderunt flagella. Erraverunt. Lustrantes universam terram Moab. In deserto. Ut tandem quos interficerent, non haberent. Propagines. Metaphoram vineæ prosequitur. Transierunt mare. ID. Ut mirabilia Domini viderent in profundo tentationum liberati ex eis. 9Super hoc plorabo in fletu Jazer vineam Sabama; inebriabo de lacrima mea, Hesebon et Eleale, quoniam super vindemiam tuam et super messem tuam vox calcantium irruit. Vineam: Vinea Moab, ex vicinia loci talis est, qualis Sodoma. Sabama. Qui se extollit contra sententiam Dei. 10Et auferetur lætitia et exsultatio de Carmelo, et in vineis non exsultabit neque jubilabit. Vinum in torculari non calcabit qui calcare consueverat; vocem calcantium abstuli. De carmelo. Carmelus mons est inter Phœnicem et Palæstinam imminens Ptolomaidi, in quo Elias oravit. Et ponitur sæpe pro qualibet fertilitate; unde et hic: Auferetur lætitia et exsultatio de Carmelo III Reg. 18., id est, fertilitas in qua lætabantur Moabitæ. Exsultabit. Quia spiritualis circumcisionis notitiam se habere jactant hæretici. Vocem. Ne draconis venena inde exprimantur, et bibentes interficiantur. 11Super hoc venter meus ad Moab quasi cithara sonabit, et viscera mea ad murum cocti lateris. Venter meus. Propheta, qui tanquam cithara, musica arte compositus, et de Dei timore concipiens, multos liberos generat, ut omnis chorda sonum suum reddat. Et viscera. Sicut cithara sonum compositum non emittit, etc., usque ad et Jacobus, cui una deest, desunt omnes. 12Et erit: cum apparuerit quod laboravit Moab super excelsis suis, ingredietur ad sancta sua ut obsecret, et non valebit.] Sancta sua. Ad sanctam, scilicet Ecclesiæ, quæ conabitur sua facere, non prævalebit: non enim statim perfecte virtutem capimus. Non valebit. In eis scilicet non invenient auxilium, in quibus sperabat, et sic apparuit, quia incassum colebat. 13Hoc verbum quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc. Hoc verbum. In proœmio, etc., usque ad. Quod enim tibi cœperat, hic est completum. 14Et nunc locutus est Dominus, dicens: In tribus annis, quasi anni mercenarii, auferetur gloria Moab super omni populo multo, et relinquetur parvus et modicus, nequaquam multus. In tribus annis: quasi diceret: Sicut pauci racemi remanent, etc., usque ad sed relicto errore conversus, tribus annis tantum parvus et modicus et inglorius relinquitur. Mercenari. ID. Falsa doctrina omnia lucri causa facit, etc., usque ad levius peccatum est aperte peccare quam sanctitatem simulare.