1Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahæ regresso a cæde regum, et benedixit ei: Sacerdos Dei summi. CHRYS., hom. 35, in Gen. Sacerdos autem erat forte a semetipso ordinatus, sic enim tunc erant sacerdotes. Vel quia ætate provectior erat, a suis colebatur. Vel quod et ipse sacrificare studuit, sicut et Nœ, Abel Abraham, quando sacrificia obtulerunt. 2cui et decimas omnium divisit Abraham: primum quidem qui interpretatur rex justitiæ: deinde autem et rex Salem, quod est, rex pacis, 3sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vitæ habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum. Neque initium, etc., neque finem vitæ habens. Christus omnino non habuit initium neque finem. In perpetuum. Hoc ita dicit quia Scriptura obticet, quod aliquis ei successisset. Vel mystice loquitur de sacerdotio Christi. 4Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimas dedit de præcipuis Abraham patriarcha. Intuemini autem, etc. Immoratur in commendanda dignitate. Melchisedech et excellentia sacerdotii ejus; præferens eum ipsi Abrahæ patri omnium et omnibus Levitis. 5Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est, a fratribus suis: quamquam et ipsi exierint de lumbis Abrahæ. Et quidem de filiis Levi, etc. Quasi: Et ex hoc intuemini quantus sit, quia aliqui quidem de filiis Levi per hoc quod accipiunt sacrificium, (aliter enim non auderent) habent mandatum in lege, sine cujus auctoritate nunquam præsumerent sumere decimas. 6Cujus autem generatio non annumeratur in eis, decimas sumpsit ab Abraham, et hunc, qui habebat repromissiones, benedixit. 7Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur. 8Et hic quidem, decimas morientes homines accipiunt: ibi autem contestatur, quia vivit. Contestatur. Ut ego, vel, idem in multis locis. Vivit. Gerebat enim typum pontificis nostri, cujus excellentia potestatis per illius similitudinem ostenditur. Per Melchisedech enim, in quo figura præcessit, discernitur sacerdotium Christi a sacerdotio Levi; in Christi autem figura dicitur quod Melchisedech vivit. Unde dicitur sacerdos in æternum, qui seipsum obtulit, non ex aliqua necessitate, sed ex voluntate propriæ potestatis. 9Et (ut ita dictum sit) per Abraham, et Levi, qui decimas accepit, decimatus est: 10adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech. 11Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit) quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech, alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici? Sub ipso. Quia in manu sacerdotis lex, et per eum impletur lex quæ dicitur consummare. Hæc translatio præfigurata fuit in Samuele, qui de tribu Ephraim electus est sacerdos a Domino, reprobatis filiis Eli, Domino dicente: Qui honoraverit me, honorabo eum; et qui inhonoraverit, etc. 12Translato enim sacerdotio, necesse est ut et legis translatio fiat. Translato enim, etc. Quod alius surgat, subsequenter probat et per tribum et per ritum. Per tribum ibi: In quo enim hæc, etc. Per ritum ibi: Et amplius, etc. Translato enim sacerdotio. Quia ergo similiter et ab eodem et sub eadem sponsione data sunt lex et sacerdotium, quod de uno dicitur, necesse est ut et de altero intelligatur. 13In quo enim hæc dicuntur, de alia tribu est, de qua nullus altari præsto fuit. 14Manifestum est enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster: in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est. Manifestum est enim, etc. De tribu ad tribum translatum est sacerdotium, de sacerdotali ad regalem, ut eadem sit sacerdotalis et regalis. Et intuere mysterium: primum fuit regalis, postea facta est sacerdotalis. Sic Christus rex erat semper; sacerdos autem factus est quando carnem suscepit, quando sacrificium obtulit. 15Et amplius adhuc manifestum est: si secundum similitudinem Melchisedech exsurgat alius sacerdos, 16qui non secundum legem mandati carnalis factus est, sed secundum virtutem vitæ insolubilis. Non secundum legem. Id est secundum carnalem intellectum legis, ut faceret secundum carnales observantias; sed secundum virtutem ipsius legis, id est spiritualem intellectum, quem exsequentes, vitam habent æternam. Distat inter sacerdotium, et sacerdotium. Illud carnale, hoc spirituale. Illud temporale, hoc æternum. 17Contestatur enim: Quoniam tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech. 18Reprobatio quidem fit præcedentis mandati, propter infirmitatem ejus, et inutilitatem: 19nihil enim ad perfectum adduxit lex: introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum. 20Et quantum est non sine jurejurando (alii quidem sine jurejurando sacerdotes facti sunt, 21hic autem cum jurejurando per eum, qui dixit ad illum: Juravit Dominus, et non pœnitebit eum: tu es sacerdos in æternum): 22in tantum melioris testamenti sponsor factus est Jesus. In tantum. Ex laude sacerdotis infert commendationem legis. Melioris. Quia meliora, id est æterna promittit; Vetus autem Testamentum, temporalia. 23Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere: 24hic autem eo quod maneat in æternum, sempiternum habet sacerdotium. Hic autem, etc. Sicut Christus per manet, ita et lex quam attulit, in qua vera remissio peccatorum, et perpetua gratia, quod quia vetus lex non potuit, exclusa est. Quod autem permaneat in æternum ostendit ex pontifice, qui unus est, quod non esset, nisi esset immortalis, sicut in lege fuerunt multi, quia mortales. 25Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum: semper vivens ad interpellandum pro nobis. Unde et salvare. Ostenso quod per sacerdotium Christi vetus sacerdotium et lex destruatur, commendat actum ipsius deprimendo, per contrarium, operationem veteris sacerdotii. 26Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior cælis factus: Sanctus, interius. Innocens, manibus. Impollutus, corpore. Segregatus a peccatoribus, id est ab omni peccato immunis. 27qui non habet necessitatem quotidie, quemadmodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi: hoc enim fecit semel, seipsum offerendo. Qui non habet, etc. Cum sit talis, non habet necessitatem quotidie offerre. Non hoc dixit Apostolus quasi Christus eo aliquando egeat, sed ut ab eo removeat quod aliis convenit. Hoc enim fecit semel seipsum offerendo. Adeo magnum est sacrificium, quod licet unum et semel oblatum sit, sufficit tamen ad æternitatem. 28Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes: sermo autem jurisjurandi, qui post legem est, Filium in æternum perfectum. Lex enim homines constituit, etc. Illi habent necessitatem quotidie offerre, quia infirmi; hic semel seipsum offerens, omnibus sufficit, quia perfectus est.