1Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis quæ sunt ad Deum, ut offerat dona, et sacrificia pro peccatis: Omnis namque pontifex. Quia spiritualia non sic introducunt infirmos: ut corporalia; de his incipit, volens ostendere Novum Testamentum esse melius Veteri. Quædam autem Christo communia cum sacerdotibus ponit, quædam altiora pertinentia ad solum Christum. Quædam porro humiliora, illis tantum sacerdotibus convenientia. 2qui condolere possit iis qui ignorant et errant: quoniam et ipse circumdatus est infirmitate: Quoniam et ipse. Aufer hic occasionem extollendi se supra alios. 3et propterea debet, quemadmodum pro populo, ita etiam et pro semetipso offerre pro peccatis. 4Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron. Nec quisquam, etc. Percutit cupidos, qui non vocantur, sed ingerunt se. 5Sic et Christus non semetipsum clarificavit ut pontifex fieret: sed qui locutus est ad eum: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Non seipsum clarificavit. Clarificatus est Filius a Patre, cum dixit: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui Matth. 3.. Quæ clarificatio longe ante per Prophetam prædicta est: Filius meus es tu, ego hodie genui te Psal. 2.. 6Quemadmodum et in alio loco dicit: Tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech. Tu es sacerdos. Sacerdos autem Christus est, non secundum id quod natus est de Patre Deus apud Deum coæternus gignenti: sed propter carnem absumptam, propter victimam, quam obtulit pro nobis. Secundum ordinem Melchisedech, qui non temporalis fuit, Scriptura subticente initium et finem ejus vitæ, in figura Christi qui caret initio et fine. Et sicut ille obtulit in pane et vino et semel, sic et Christus sub specie panis et vini corpus et sanguinem suum discipulis dedit. 7Qui in diebus carnis suæ preces, supplicationesque ad eum qui possit illum salvum facere a morte cum clamore valido, et lacrimis offerens, exauditus est pro sua reverentia. Preces supplicationesque. Christi dicit actionem et vitam cujus omnis actio fidelium est institutio, et ad Deum oratio. Quidquid egit Christus, preces et supplicationes fuerant pro omnibus. Sanguinis effusio fuit clamor validus, in quo auditus, pro reverentia ejusdem passionis. Reverentia est, quod sine peccato passus pro sola charitate. Exauditus est. Per hoc patet, quod per eum possumus consequi misericordiam cum jam ad dexteram sit Patris. 8Et quidem cum esset Filius Dei, didicit ex iis, quæ passus est, obedientiam: Didicit, etc. Id est voluntarie suscepit obedientiam usque ad mortem. 9et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi, causa salutis æternæ, Omnibus obtemperantibus. Tantum valet passio, ut omnibus sufficiat ad salutem, quæ salus bene potest esse per eum, quia ipse est appellatus, etc. Factus est causa salutis, non cujuslibet, sed æternæ; nec paucis, sed omnibus; hac tamen conditione, ut obtemperent ei. Non enim aliter salutem consequi poterunt. Et bene potest ipse causa salutis esse cæteris, quoniam appellatus est a Deo pontifex, sicut et ipse suis operibus realiter ostendit se talem esse. Nam quia pontificis officium implevit, atque Patri fuit in omnibus obediens, et in seipso pervenit ad tantum bonorum omnium consummationem, ut sufficeret etiam ad aliorum salutem, idcirco appellatus a Deo est pontifex, et hoc, juxta ordinem Melchisedech, scilicet, ut omnis ordo divinitatis in eo consideretur, qui considerari potuit in Melchisedech. 10appellatus a Deo pontifex juxta ordinem Melchisedech. 11De quo nobis grandis sermo, et ininterpretabilis ad dicendum: quoniam imbecilles facti estis ad audiendum. Ininterpretabilis. Sermo de incarnato Filio difficilis est ad interpretandum, quia debiles sensu estis ad intelligendum profunda mysteria. 12Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis ut vos doceamini quæ sint elementa exordii sermonum Dei: et facti estis quibus lacte opus sit, non solido cibo. Etenim cum deberetis. Interserit increpationem de infirmitate, ut alta de Christo laborent intelligere. Quæ sunt elementa exordii. Exordium sermonum est simplex doctrina. Elementa ejus, materia de qua agit, ut nativitas, passio. 13Omnis enim, qui lactis est particeps, expers est sermonis justitiæ: parvulus enim est. Omnis enim, etc. Qui non capit hoc: Verbum caro factum est, quomodo capiet: In principio erat Verbum? Omnis de hac re sermo, quo agitur, ut non solum credatur, verum etiam intelligatur, sciaturque quod dicitur, onerosus est: facilius illos premit quam pascit. Ex quo fit, ut spirituales, ista carnalibus non omnino taceant, propter catholicam fidem, quæ omnibus prædicanda est. Nec tamen sic deserant, ut volentes ea perducere ad intelligentiam non capacem, facilius fastidiri faciant in veritate sermonem quam in sermone percipi veritatem. 14Perfectorum autem est solidus cibus: eorum, qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali.